useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1051 II 08
Signature: AUR 1051 II 08
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Februar 1051, Augsburg
Kaiser Heinrich III. bestätigt der Salzburger Kirche auf Bitte von Eb Balduin die von seinen Vorgängern geschenkten Besitzungen.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 148.
 



    Graphics: 

    cop.
    K.-B. 1 f. 85' (C)

      x
      C. In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia Romanorum, imperator augustus. Oportet igitur nos, qui divino sumus munore * pre ceteris mortalibus sublimati, eius in omnibus parere preceptis. cuius clementia prelati sumus atque * precellimus *, loca utiquo sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum * relevari iuvamine atque imperiali tuimine nobis et ad temporalem vitam prospere transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium nostrorum ftdelium presentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter quidam vir venerabilis Baltvvinvs Salzbvrgensis ecclcsiae archiepiscopus ad nos veniens nostram postulavit serenitatem, ut ob mercedis nostrae augmentum quedam loca, que nostri antecessores ad aecclesiam sancti Petri sanctique Rodberti confessoris Christi, ubi corporaliter requiescit et ipse * venerabilis archiepiscopus preest, fidelium suorum petitionibus concesserunt, a nobis quoque renovata firmarentur. Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum et beate memoriae domni ac genitoris nostri nostraeque mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri. Renovamus igitur atque confirmamus ad predictum monasterium sancti Petri sanctique Rotberti primitus castellum sancte Erindrudis cum omnibus ad idem castellum iuste ac legaliter pertinentibus, cum curtibus piscationibns venationibus, id est ab aecclesia sancti Martini que respicit contra monticulum, qui vulgo Nocstein nuncupatur, sursum ex utraque parte fluminis Iuaris nominati usque in rivulum Quartinespaeh, insuper etiam de ipso rivulo piscationem vonationem ex utraque parte prenotati fluminis ad . sanctum Maximilianum usque dum Tuontina ex aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna ex australi parte. Ad hec etiam firmamus et renovamus ad prefatum monasterium Iuuauense forestum a termino, qui in Pisontia incipit, hoc est de rivulo Erilipach usque ad acutum montem, qui vulgariter Uuassinperch dicitur prope Iscalam, in illo loco ubi terminus foresti Ratpotonis comitis se ab isto disiungit et in aquilonari parte de rivulo Tinnilinpach usque in summitatem montis Ciruencus nominati, et de iam dicto monte Vvassinperch usque ad prefatum monticulum Nocstein: illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerint et nostra, ad iam dictum monasterium firmamus; ad Chiemisse abbatiam cum omnibus ad eandem abbatiam iuste ac legaliter pertinentibus, curtem quoque ad Piscofesdorf cum omnibus iuste ad eandem curtem pertinentibus atque piscationem in lacu Atarseo vocitato sine alicuius hominis contradictione; illos quondam predictos XII privatos tractus, sicut dominicalis terra se ad Poumgartin ipso lacu adiungit, sine alia communi piscatione in Atarseo ad Atarhof pertinenti de potestate nostra. Firmamus etiam istas curtes in proprium, que ante inibi in beneficium sive ex parte antecessorum nostrorum sive ex alterius cuiuslibet parte ibi antea beneficiate fuissent, quarum hec nomina sunt: ad Scafarafelt curtem et aecclesiam cum decima et sicut ille terminus in australi parte incipit qui wagreni dicitur ultra Ipisam et in occidentali usque dum ducitur ubi Urula se dimittit in prefatum amnem et quicquid in orientali parte iam dicti fluminis habere videbamur, totum ad predictum monasterium confirmamus exceptis duobus piseatoribus cum eorum ruribus in aquilonari parte; ad Magilicham terciam partem civitatis et sicut ille terminus se disiungit ab illis rebus in occidentali parte, quas quondam ad sanctum Emmerammum antecessores nostri tradiderunt, totum in termino orientalisa) ad prefatum monasterium confirmamus, cxceptis hobis tribus; ad Arnesdorf et ad Vuachauua, quicquid ibi habuimus cum vineis et saginatione et monte querceato pratisque inter ipsum querceatum montem sitis et inter silvam Paltam vel quicquid in ipsis silvis habuimus, totum in usum predicti monasterii confirmamus; ad Crunzitam quicquid superfuit hobis V, quas fideli suo Dietrico antecessores nostri dederunt, hoc sunt hobe L; ad Liubinam, ad Holunpurch terciam partem civitatis cum vineis XXX et hobis XV sine curtili terra, ad Tresimam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque orientali parte fluminis Treisimab) usque ad Potelinesprunnin et sicut Diotrihespach fluit contra duos acervos exteriores qui in orientali parte campi positi sunt et exinde usque Danubium in illum locum qui Tripoliza dicitur, et ita sursum prope Danubium cum agris pratis cultis et incultis, viis et inviis, locis piscationum que teutonice arihsteti vocantur, et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treisimam et Holunpurch utrasque res discernendo dividit, ad Penninuuanch quicquid ibi habuimus, ad ecclesiam Anzonis et Vuitanesperch quicquid [ibi habui]mus, excepto quod Mosogouvoni d[atum est, h]oc est hobe C, ad eeclesiam Ellodis ecclesiam Mingonis presbiteri, ad Guntboldesdorf quicquid ibi habuimus, ad Rapam et Sabariam civitatem * ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis pascuis forestis montibus cunctisque ad eandem civitatem legaliter pertinentibus, ad siccam Sabariam, ad Peninchaha, ad Mosapurch abbatiam, ubi sanctus Adrianus requiescit martyr Christi, quam antecessores nostri ad predictum monasterium tradiderunt et nos firmamus, nonam quoque de omnibus curtibus nostris inibi cum theloneo in civitate et piscina confirmamus, ad Salapiugin curtem cum CCC mansis et totidem vineis, vel quicquid ibi habuimus, ecclesiam ad Quartinhaha, ecclesiam ad Gensi, ecclesiam ad Ternperch, ecclesiam Gundoldi, ad V ecclesias cum theloneis ac vineis forestis et cum omnibus, que ab antecessoribus nostris antea beneficiata erant, in proprium firmamus; ad Ruginesfeld quicquid ibi habuimus; ad Turnouua ecclesiam, que est constructa in honore sancti Rodperti ceterorumque sanctorum quam plurimorum martyrum, cum monte Paruuoz dicto cum vineis pratis silvis et cum omnibus que ibi sunt circa montem sita, ad Petouiam ecclesiam cum decima et duas partes civitatis, cum bannis theloneis et ponte que * antecessoribus nostris confirmantibus illo tradita erant, et insuper terciam partem civitatis, que proprietas fuit Carantiani eique diiudicatum erat, eo quod reus magestatis criminatus est constare, exceptis illis rebus que sue uxori concesse fuerunt, id est in superiori civitate in orientali parte civitatis curtilem locum, ubi nova aecclesia incoepta est atque inferiori civitate in occidentali parte civitatis ipsius illa curtilia loca que in potestate tunc habuit cum hobis C et vineis X; in Cistanesfeld firmamus ad prefatum monasterium sicut acervi duo prope Trauum positi sunt ex summitate superioris et exterioris termini qui wagreni dicitur, et sicut ille wagreni tendit usque dum Treuuina fluit in amnem Trauum, ad Sulpam civitatem Ziuuip vocatac) cum omnibus iuste ad eandem civitatem pertinentibus cum quercetis et campis sicut illa fossa incipit a Muora et tendit usque ad Luonzniza et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt, quicquid inter hos duos anmes habemus, totum ad predictum monasterium firmamus, et forestum Susel cum banno sicut in potestate antecessorum nostrorum fuit venationemque in dulcibus vallibus, quam populus cum sacramentis in potestatem antecessorum nostrum firmavit, id est ebdomadas III ante aequinoctium autumnale ac postea usque in natale sancti Martini ad venandos ursos et apros; ad Lvnunicha iuxta Rapam, quicquid ibi habuimus, ad Neszilinbach, ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis L, item ad Rapam, ad Tudleipin, ad Labantam ecclesiam sancti Andreae antecessores nostri ad predictum monastorium firmaverunt cum decima, ut ibi consuetudo est, et de curtibus quas antecessores nostri ibi habuerunt, decimam ut in canonibus habetur necnon saginationem in omui Labanta valle excepto monte Forst nominato, ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servicium episcopi tam in ipso monte quam in aliis * montibus concedimus et unam fossam ruderis in monte Gamanara semper per totum annum habendam, ad Curcizam beneficium Engilbaldi, ad Carantanam aecclesiam sancte Mariae cum decima sicut aecclesiasticus ordo precipit de curtibus omnibus que ad Carantanam civitatem pertinent, id est Trahof Grauindorf Gurnuz, ad Szreliz operarios servos duos in monte cum hobis illorum ligna secanda in ipso monte sine contradictione omnium hominum cum saginatione, Trebinam Ostaruuiza Grapuchfeld Vitrino Friesach Curca Grazluppa Lungouui Sublich Tiufinpach Chatissa Pelisa Chumbenza Vudrima Linta Lieznicha Prucka Muoriza Luibina, ad Strazzinulam duo loca - ea lege ac ratione ut nullus successor noster aut dux vel comes vel quelibet potestas aliquid de predictis rebus potestatem habeat subtrahere, sed iure perpetuo ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm stabiliter absque omnium hominum contradictione permaneant. Et ut hec auctoritas nostrae renovationis et confirmationis firmior habeatur et per futura tempora verius credatur, hanc cartam propter petitionem Baltwini venerabilis archiepiscopi scribi iussimus manuque propria corroborantes sigilli nostri impressione precepimus insigniri.||
      Signum domni Heinrici tercii regis invictissimi (M) secundi Romanorum imperatoris augusti. SMP.||
      Uuinitherius cancellarius vice Bardonis archicancellarii recognovi.||
      Data VI idus febr., anno dominice incarnationis millesimo LI, indict. IIII, anno autem domni Heinrici tercii regis imperatoris secundi, ordinationis eius XXII, regni quidem XII, imperii autem V; in nomine domini; actum Avgvsta; in dei nomine feliciter amen.
      Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S 148-151.

      Original dating clauseData VI idus febr.

      Editions
      • SUB II 087 - Juvavia Anh. 236 no 99 aus C. - Zahn, Steir. U.-B. 1, 67 no 59 und v. Jaksch, Mon. Carinth. 3, 125 n° 304, beide auszgsw. aus A. -Ankershofen, Reg. n° 129. - Böhmer, Reg. n° 1611. - Stumpf; RK n° 2397. - v. Jaksch, Mon. Carinth. 1, 63 n° 20.


      LanguageLatein

      Notes
      a) A; VU und NU orientali. b) A; VU Treisime. c) ohne Abkiirzungszeichen statt vocatum. d) vorher ist uti (VUU) ausgefallen.
      Places
      • Augsburg
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.