useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1057 II 04
Signature: AUR 1057 II 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Februar 1057, Neuburg
König Heinrich IV. bestätigt der Salzburger Kirche auf Bitte von Eb Balduin alle von seinen Vorgängern geschenkten Besitzungen.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 156.
 

orig.
Current repository
HHStA Wien AUR (http://www.oesta.gv.at)

Posse XVI, 1.
    Graphics: 

    cop.
    K.-B. 1 f. 92 (C).

      x
      C. In nomine' sancte et individue. trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Oportet igitur nos, qui divino sumus munere pre ceteris mortalibus sublimati. eius in omnibus parere preceptis, cuius clementia prelati sumus atque precellimus, loca utique sibi dicata per petitiones fidelium nostrorum relevari iuvamine atquo regali tuimine nobis et ad temporalem vitam prospere transigendam et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Quapropter comperiat omnium nostrorum fidelium presentium scilicet et futurorum sollertia, qualiter quidam vir venerabilis Baltwinvs Salzburgensis ecclesie archiepiscopus ad nos veniens nostram postulavit serenitatem, ut ob mercedis nostre augmentum quedam loca, que nostri antecessores ad ecclesiam sancti Petri sanctique Rodberti confessoris Christi, ubi corporaliter requiescit et ipse venerabilis archiepiscopus preest, fidelium suorum petitionibus concesserunt, a nobis quoquo renovata firmarentur. Cuius petitioni ob amorem domini nostri Iesu Christi seu ob remedium animarum antecessorum nostrorum et beate memorie domni ac genitoris nostri nostreque mercedis augmentum libenti animo assensum prebentes decrevimus ita fieri. Renovamus igitur atque confirmamus ad predictum monasterium sancti Petri sanctique Rotberti primitus castellum sancte Erindrudis cum omnibus ad idem castellum iuste ac legaliter pertinentibus cum curtibus piscationibus venationibus, id est ab ecclesia sancti Martini quo respicit contra monticulum, qui vulgo Nocstein nuncupatur, sursum ex utraque parte fluminis Iuaris nominati usque in rivulum Quartinespach, insuper etiam de ipso rivulo piscationes venationes ex utraa) parte prenotati fluminis ad sanctum Maximilianum usque dum Tuontina ex aquilonari parte fluit in predictum flumen atque rivulus Gastuna ex australi parte. Ad hec etiam firmamus et renovamus ad prefatum monasterium Iuuauense forestum a termino, qui in Pisontia incipit, hoc est de rivulo Erilipach usque ad acutum montem qui vulganter Wassenperch dicitur prope Iscalam, in illo loco ubi terminus foresti Ratpozonisb) comitis se ab isto disiungit et in aquilonari parte de rivulo Tinilinphachb) usque in summitatem montis Ciruencus nominati, et de iam dicto monte Wassenpereh usque ad prefatum monticulum Nocstein: illa montana omnia que in potestate antecessorum nostrorum fuerunt et nostra, et insuper forestum Heit, quod avus noster Chvonradvs et pater noster et domnus Heinricus ambo felicis memorie Romanorum imperatores augusti cum omnibus pertinentiis et cum omni iure ac etiam utilitate sancto Petro et sancto Rodberto tradiderunt condonaverunt confirmaverunt ad predictum monasterium regali cygrographo confirmamus; ad Chiemisse abbatiam cum omnibus ad eandem abbatiam iuste ac legalitrr pertinentibus, curtem quoquo ad Pisscofesdorfb) cum omnibus * ad eandem curtem pertinentibus atque piscationes in lacu Artaseob) vocitato sine alicuius hominis contradictione;. illos quondam predictos XII privatos tractus, sicut dominicalis terra se ad Poumgartin ipso lacu adiungit, sine alia communi piscatione in Atarseo ad Atarhof pertinenti de potestate nostra. Firmamus etiam istas curtes in proprium, que ante inibi in benefitiuin sive ex parte antecessorum nostrorum . sive ex alterius * parte ibi * beneficiate fuissent, quarum hec nomina hic sunt: ad Scafarafelt curtem et ecclesiam cum decima et sicut ille terminus in australi parte incipit qui wagreni dicitur ultra Ipisam, et in occidentali parte usque dum ducitur, ubi Urula se dimittit in prefatum amnem et quicquid in orientali parte iam dicti fluminis habere videbamur, totum ad predictum monasterium confirmamus exceptis duobus piscatoribus cum eorum ruribus in aquilonari parte; ad Magilicham tertiam partem civitatis, et sicut ille terminus se disiungit ab illis rebus in occidentali parte, quosc) quondam ad sanctum Emmerammum antecessores nostri tradiderunt, totum in termino orientalisb) ad prefatum monasterium confirmamus exceptis tribus mansis; ad Arnesdorf et ad Wachawa quicquid ibi habuimus cum vineis et saginatione et monte querceato pratisque inter ipsum querceatum monted) sitis et inter silvam Paltam vel quicquid in ipsis silvis habuimus, totum in usum predicti monasterii confirmamus; ad Crunzitam quicquicb) superfuit hobis V, quas fideli suo Dietrico antecessores nostri dederunt, hoc sunt hobesb) L; ad Luibinam, ad Holunpurch tertiam partem civitatis cum vineis XXX et hobis XV sine curtili terra, ad Tresimam civitatem et ecclesiam sancti Martini cum decima et sursum in australi atque orientali parte flumiuis Treisima usque ad Potelinesprunnin et sicut Diotrihesphac fluit contra duos acervos exteriores qui in orientali parte campi positi sunt, et exinde usque ad Danubium in illum locum qui Tripoliza dicitur, et ita sursum prope Danubium cum agris pratis cultis et incultis, viis et inviis locis piscationum que teutonice arihsteti vocantur, et ita sursum usque ad illam marcham que inter Treisimam et Holunpurc utrasque res discernendo dividit; ad Penninuuanch quicquid ibi habuimus, ad ecclesiam Anzonis et Witanesperc quicquid ibi habuimus, excepto quod Mosogouuoni datum est, hoc est hobesb) C, ad ecclesiam Ellodis ecclesiam Mingonis presbiteri, ad Guntboltdesdorf quicquid ibi habuimus, ad Rapam et Sabariam civitatem ecclesiam cum decima et theloneis vineis agris pratis pascuis forestis montibus cunctisque legaliter ad eandem civitatem pertinentibus, ad siccam Sabariam, ad Penicohaha, ad Mosaburc abbatiam, ubi sanctus Adrianus requiescit martyr Christi, quam antecessores nostri ad predictum monasterium tradiderunt et nos firmamus, nonam quoque de omnibus curtibus nostris inibi cum theloneo in civitate et piscina confirmamus, ad Salapiugin curtem cum CCC mansis et totidem vineis vel quicquid ibi habuimus, ecclesiam ad Quartinahaha, ecclesiam ad Gensi, ecclcsiam ad Ternperch, ecclesiam Gundoldi, ad V ecclesias cum theloneis ac vineis forestis et cum cumb) omnibus que, ab antecessoribus nostris antea benefitiata erant, in proprium firmamus, ad Ruginesfeld quicquid ibi habuimus; ad Turnouua ecclesiam, que constructa est in honore sancti Rodberti ceterorumque sanctorum .quam plurimorum martyrum, cum monte Parvuuolzb) dicto cum vineis pratis silvis et cum omnibus que ibi circa montem sunt sita, ad Petouiam ecclesiam cum decima et duas partes civitatis cum bannis theloneis et ponte que antecessoribus nostris confirmantibus illo tradita erant, et insuper tertiam partem civitatis que proprietas fuit Carantiani eique diiudicatum erat, eo quod reus maiestatis criminatus est constare, exceptis illis rebus que sue, uxori concesse fuerunt, id est in superiori civitate in orientali parte civitatis curtilem locum, ubi nova ecclesia incepta est, atque inferiori civitate in occidentali parte civitatis ipsius illa curtilia loca que tunc in potestate habuit, cum hobis C et X vineis; in Cistanesfeld firmamus ad prefatum monasterium sicut acervi duo prope Trauum positi sunt ex summitate superioris et exterioris termini qui wagreni dicitur, et sicut ille wagreni tendit usque dum Treuuina fluit in amnem Trauum, ad Sulpam civitatem Ziuuip vocatam cum omnibus iuste ad eandem civitatem pertinentibus, cum quercetis campis sicut illa fossa incipit a Muora et tendit usque ad Luonzniza et ut Luonzniza et Sulpa de alpibus fluunt, quicquid inter hos duos amnes habemus, totum ad predictum monasterium firmamus, et forestum Susel cum banno sicut in potestate nostrorum antecessorum fuit venationemque in dulcibus vallibus, quam populus cum sacramentis in potestatem antecessorum nostrorum confirmavit, id est ebdomadas III ante equinoctium autumnale ac postea usque in natale sancti Martini ad venandos ursos et apros; ad Bununichab) iuxta Rapam quicquid ibi habuimus; ad Neszalinbach, ad Sabnizam ecclesiam et curtem cum mansis L, item ad Rapam, ad Tudleipin, ad Labantam ecclesiam sancti Andree antecessores nostri ad predictum monasterium firmaverunt cum decima, ut ibi consuetudo est, et de curtibus quas antecessores nostri * habuerunt decimam ut in canonibus habetur, necnon saginationem in omni Labanta valle excepto monte Forst nominato, ligna quoque secanda ad ecclesiam et ad aliud servitium episcopi tam in ipso monte quam in aliis montibus concedimus et unam fossam ruderis in monte Gamanara semper per totum annum habendam, ad Curcizam benefitium Engilbaldi, ad Carantanam ecclesiam sancte Marie cum decima sicut ecclesiasticus ordo precipit, de curtibus omnibus, que ad Carantanam civitatem pertinent, id est Trahof Grauindorf Gurnuz ad Zreliz operarios duos servos in monte cum hobis illorum, ligna secanda in ipso monte sine contradictione omnium homimun cum saginatione, Trebinam Ostaruuiza Crapuchfeld Vitrino Friesach Curca Grazluppa Lungouui Sublich Tiufinpach Chatissa Pelisa Chumbenza Undrima Linta Lieznicha Prucka * Liubina, ad Strazzinulam duo loca - ea lege ac ratione, ut nullus successor noster aut dux vel comes vel quelibet potestas aliquid de predictis rebus postateme) habeat subtrahere, sed iure perpetuo ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertvm stabiliter absque omnium hominum contradictione permaneatb). Et ut hec auctoritas nostre renovationis et confirmationis firmior habeatur et per futura tempora verius credatur, hanc cartam propter petitionem Baltwini venerabilis archiepiscopi scribi iussimus manuque propria corroborantes sigilli nostri inpressione iussimus insigniri.||
      Signum domni Heinrici quarti regis. (MF)f)||
      Uuinitherius cancellarius vice Liutbaldig) archicancellarii et archiepiscopi recognovi. ||
      Data II n(onas) febru(arii)h) anno dominice incarnationis MLVII, indict. VIIII, anno autem domni Heinrici quarti regis ordinationis tertio, regni primo; actum Nvenbvrg; in dei nomine feliciter amen.
      Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S 156-159.

      Original dating clauseData II n(onas) febru(arii)

      Editions
      • SUB II 092 - Juvavia Anh. 243 n° 104 aus C. - Zahn, Steir. U.-B. 1, 72 n° 64 auszgsw. aus A. - v. Jaksch. Mon. Carinth. 3, 129 n° 317 teilw. aus A. - Böhmer, Reg. n° 1698. - Stumpf, RK n° 2530.


      LanguageLatein

      Notes
      a) A; VUU utraque. b) A. c)o übergeschrieben A; VU quas.d)monte ohne Kürzungsstrich. e) so A statt potestatem. f) Der Vollziehungsstrich geht quer durch den Mittelstrich des M (vgl. KUiA Text 30). g)) b oder p, so dass beides gelesen werden kann.h) Datum und Ort mit schwärzerer Tinte nachgetragen. Diese Tinte weist auch das SMP. und das mittlere s in Susel auf.
      Places
      • Neuburg
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.