useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Salzburg, Erzstift (798-1806) AUR 1145 IV 02
Signature: AUR 1145 IV 02
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. April 1145, Friesach
Eb Konrad I. übergibt dem Abt Wernher von St. Paul die Kirche St. Martin (im Granitztal, westlich St. Paul) (monasterii sancti Pauli), die der Edle Amilbert von Kollnitz (Amelbertus nobilis homo di Cholminze) auf seinem Totenbett unter seinem übrigen Besitz im Lavanttal der Salzburger Kirche vermacht hatte, und behält sich und seiner Kirche das Schloss Kollnitz (nordwestlich St. Paul) (Castrum vero Cholminze) vor.
Source Regest: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 343.
 



    Graphics: 
    x
    C. + In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Chonradus dei gratia sancte Salzburgensis sedis archiepiscopus. Licet presentis evi fragilitas prona sit ad malum, et iam circa finem seculi vanitati subiaceant omnia, tamen deus qui numquam defuit humano generi ecclesiam suam non patitur destitui, ordinans in quovis terrarum plura cenobia, in quibus ad tutamentum vel temperamentum mundi ferventis in malicia, congregat sibi soli genuflectentium et pro cuncto populo Cliristiano mundas preces fundentium multa milia. Beato igitur Rodberto traditam ecclesiam in honore sancti Martini consecratam, quam moriens Amelbertus nobilis homo de Cholminze per manum nepotis sui Heinrici de Trimian delegavit, cum omnibus que possidere videbatur Lauent, in cultis et incultis, quesitis et inquirendis, viis et inviis, agris silvis pratis pascuis alpibus piscationibus aquarum decursibus venerabili filio nostro Werenhero abbati monasterii sancti Pauli commisimus cum traditionis confirmatione et ut ipse et successores sui ea colant et habeant quam diu divinum officium non parvi penderint inibi ordinarea). Ad hoc enim pie memorie Amelbertus nobis tradi constituit, ut divinum officium ibidem ordinaremus, quatenus per hoc sue anime suorumque parentum inibi sepultorum propiciaremur. Huius autem actionis causae fuerunt, quod pro dilatione traditionis, quam plurimi bona illa invaserunt expoliaverunt, usurpaverunt. Et quia adiacent omnia et vicina sunt illi monasterio, viam necessariam invenimus congregandi reacquirendi et excolendi per religiosos fratres illos, bene cooperante fratris nostri venerabilis Romani Gurcensis episcopi consilio. Castrum vero Cholminze cum curte adiacente episcopalibus usibus collatum eadem traditione a bonis prefatis secernimusb) et successoribus nostris assignamus. Data Friesach anno ab incarnatione domini MCXLV, indictione VIII, IIII nonas aprilis.
    Source Fulltext: Salzburger Urkundenbuch, II. Band, Urkunden von 790 bis 1199. Willibald Hauthaler und Franz Martin. S. 343.

    Original dating clauseData Friesach anno ab incarnatione domini MCXLV, indictione VIII, IIII nonas aprilis.

    Editions
    • SUB II 239 - v. Jaksch, Mon. Carinth. 3, 311 n° 799, beide ans A. - Ankershofen, Reg. n° 282. - Meiller, RAS 52 n° 270. - Fontes rer. Austr. II/39, 84. - v. Jaksch, a. a. 0. 1, 132 n° 137.
    Secondary Literature
    • (Hormayr,) Archiv f. Geogr. 12 (1821), 240.


    LanguageLatein

    Notes
    a) re über der Zeile nachgetragen.b) se aus sae korrigiert.
    Places
    • Friesach
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.