useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1269 II 11
Signature: 1269 II 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Februar 1269, Maylan
Cum igitur viderent, nobilis comes Hainricus de hardekhe et memoratus dominus hainricus de chunring quod apostolica clemencia tam graciosis arrisibus intenderet ad construccionem monasterii in Maylan sicut in privilegiis prescriptis satis notabiliter invenitur, devocione accensi se infatigabiliter fiducia divine remuneracionis de fundando, et quantum erat possibile, eciam de dotando ipso monasterio(se) intromiserunt sicut in sequentibus demonstratur.
Source Regest: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 5, S. 151
 
x
Uniuersis Christi fidelibus audituris tenorem presencium vel visuris. Heinricus Comes de Hardekke et hainricus de chunring ministerialis austrie salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quia causis secularibus multipliciter occupati non possumus continua devocionis et oracionum instancia omnipotentis dei misericordiam inpetrare, opportunum iudicamus, omissiones nostras atque negligencias elemosinarum remedio conpensare. Igitur pro nostra atque uxorum nostrarum domne Wilwirgis illustris comitisse, et domne chunegundis liberorumque eius hainrici, adelhaidis, hadmari et marie salute, omniumque parentum nostrorum animarum remedio cenobium sanctimonialium Cysterciensis ordinis, quod maylan dicitur in pataviensi dyocesi concordi voluntate fundavimus dotantes illud possessionibus pro modo facultatum nostrarum, quibus conventus dominarum cum familia sibi necessaria comode sustentari valeat, sicut confectis super bonis eisdem auttenticis confirmavimus instrumentis. Illud specialiter exprimentes, quod universa bona, que eidem loco dedimus, cum omni iure proprietatis, advocacie ac iudiciorum tradidimus ad ordinis potestatem, quod nichil omnino nobis aut heredibus nostris de iure conpetit in eisdem, sicut predicto ordini a sede apostolica atque eciam romano imperio est concessum, Excepto duntaxat iudicio sangwinis videlicet pro homicidio, furto, raptuque mulierum quod utrique nostrum in bonis, que ipse contulit, prout sibi de iure conpetit, remanebit, cum ipse ordo iudicare non possit in casibus supradictis. Si preterea contigerit, locum eundem discordiarum aut belli tempore casu aliquo dissipari, ita ut conventus persistere non valeat in eodem, ad quemcunque locum idem cenobium translatum fuerit, ad eundem locum debebunt bona, que contulimus, pertinere. Quod si forte terra fuerit adeo devastata, quod absit, ut nec ibi, nec alibi earundem monialium conventus possit persistere Dominus abbas de Zwetel, ad quem pertinet filiatio domus eiusdem, de omnibus possessionibus, que loco attinebant iam dicto, ordinabit, quod secundum timorem dei iudicaverit expedire, sicut expressum est in constitucionibus ordinis supradicti. Ita tamen, ut de ipsis bonis nichil penitus alienet. Ut ergo hec universa et singula perpetua vigeant firmitate, presentem litteram super hoc confectam sigillis nostris curavimus roborare. Acta sunt hec in maylan Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono tercio Idus februarij Indiccione undecima.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 151-152

Original dating clausetercio Idus februarij



LanguageLatein
Places
  • Maylan
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.