useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1277 VI 23
Signature: 1277 VI 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. Juni 1277, Zwettl
Notandum, quod in Moyderacz pro nunc tantum denarii serviuntur, videlicet X sol. minus X denariis, cetera in muta, avena, casei, pulli non dantur. Quod forsitan idcirco decrevit, quia ab eo tempore, quo castrum witra ad alienos devenit, hominibus in Moydrates ligna forestalia non sunt data.Hucusque continentur Privilegia super Maylan, que quidem pauca sunt, quia modico tempore ibidem domine manserunt, sicut supernis in vulgari dictamine plenius est expressum. Sed cum nobilis dominus Stephanus de meyssow Marschalcus austrie devotas virgines a Maylan ad locum, qui nunc ad sanctum bernhardum dicitur, transferre vellet, ac ipsis tamquam novus fundator novam seu magis aptam pro singulis necessariis sive regularibus exigentiis ecclesiam construere, in quo eciam voluntas et desiderium nobilis domine Wilwirgis comitisse de hardekk pleno conamine residebat, misit ad dominum Hainricum de Chunring monachum de Zwetla fratrem Albertum, ad cuius regimen pro tunc in maylan spiritualis et temporalis providencie negocia dependebant. Forma autem legacionis talis fuit, quod si dominus de Chunring iuri fundationis in Maylan finaliter abrenuncciare vellet, tunc primum vellet se de virginibus intromittere et eis de loco apto in suis districtibus providere. Quod pius dominus non tedio donacionis, sed propter deserti, in quo virgines delitebant, duriciam et inaptitudinem admittens, fundationem omnimodis resignavit eo modo, sicut in litera subscripta lucide comprobatur.
Source Regest: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 9, S. 155
 
x
In nomine domini Amen. Que geruntur in tempore, ne simul labantur cum ipso, placuit, ut ea, que ad posteros volumus derivari, scriptis reciperent firmamentum. Noverint igitur universi huius litere auditores, quod ego Hainricus senior de Witra, et ego Chunigundis uxor eius, ac ego Heinricus filius eorum Marschalkus austrie, nos, inquam, considerantes fundationem sanctimonialium, que ad nos tamquam ad fundatores respicit, non posse ibidem durabiliter radicare propter causarum repugnanciam diversarum, annuimus conmuniter animo diligenti, ut amicus noster Stephanus de meyssow de cura predicte fundationis se totaliter intromittat, transponendo ipsam et locando, ubi cognoverit posse proficere et ei visum fuerit melius expedire. Jam dicto Stephano presentibus nos firmiter obligamus, quod prefate fundationi ac iuri advocacie eiusdem ex nunc renuncciamus simpliciter et precise taliter, ut in quocumque loco per eum transposita fuerit fundatio memorata, ibi nullum ius debemus nobis aliqualiter usurpare, hoc solum excepto, quod super bona, que nos contulimus, domui prenotate, defensores et advocati tenemur esse contradiccione qualibet non obstante. In quorum omnium testimonium atque robur supradicto Stephano offerimus sigillorum nostrorum munimine has literas roboratas. Datum et actum monasterio Zwetlensi anno domini millesimo ducentesimo LXXVII decimo Kalendas Augusti testibus annotatis, qui sunt hii. Dominus Hainricus Abbas de sancta Cruce. Dominus Chunradus abbas de liligenveld. Dominus Ebro abbas de Zwetla Hadmarus de Sunberch. et filius suus hadmarus. Hugo et hadmarus de Liechtenvels. Otto et Albero de Rastenberch. Poppo de Liebnwerch. Ortolfus de Ronnberch. Et alii quam plures.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 155-156

Original dating clausedecimo Kalendas Augusti



LanguageLatein
Places
  • Zwettl
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.