useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1281 IX 13
Signature: 1281 IX 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. September 1281, Rom
Postquam igitur dominus Stephanus iam re et nomine fundator fidelissimus fundavit monasterium et dotavit, prout in superioribus continetur, sicut erat ac de bona providencia, misit nuncios ad curiam romanam, ut sedes romana ipsum monasterium cum personis seu bonis habitis et habendis sub gracia apostolice reciperet defensionis. Quod et factum literis seguentibus demonstratur.
Source Regest: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 13, S. 161
 
x
Nicolaus episcopus servus servorum dei dilectis in christo filiabus Abbatisse et conventui monasterii sancti bernhardi de Chrueg Cysterciensis ordinis pataviensis dyocesis salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex asswete pietatis officio diligere propensius conswerit. Et ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos tanquam pia mater sue proteccionis munimine confovere. Eapropter dilecte in domino filie vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipate cum omnibus bonis, que in presenciarum racionabiliter possidetis, aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus, specialiter autem terras et domos, ortos, redditus, vineas, prata, silvas, grangias, pascua, piscarias possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus. Nulli ergo hominum liceat, hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum aput urbem veterem Idus Septembris pontificatus nostri anno quarto.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 161

Original dating clauseIdus Septembris



LanguageLatein
Places
  • Rom
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.