useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: St. Bernhard, Zisterzienserinnen (1263-1571) 1284 I 05
Signature: 1284 I 05
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Jänner 1284, o.O.
Superius in privilegio Alberti et Ottonis ducum Austrie mencio facta fuit de curia nostra in Lewbs sita, super qua eorum fruimur libertate. Hic vero est dicendum, quo modo nostris vsibus est annexa. Vnde sciendum est, quod ab antiquo in loco, in quo prefata curia est formata IIIIor aree sibi contigue erant fundate. Quarum due ad claustrum nostrum ad sanctum Bernhardum proprietatis tytulo pertinebant, residue vero Vlricum de Lewbs dictutn Vorstchnecht respiciebant, vt in subscripta litera continetur. Tandem a supra scripto Vlrico illas duas areas nos emimus, qui eas nobis una cum litera Prepositi Ecclesie Neunburgensis sibi data, que infra posita sistit, resignavit. Ex quibus IIIIor areis insimul sumptis una curia est edificata.
Source Regest: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) Nr. 134, S. 289
 
x
Nos Pabo divina miseracione Nevnburgensis Ecclesie prepositus ad noticiam tam presencium quam futurorum presens scriptum intuencium volumus pervenire, quod Vlricus de Lewbs dictus forstchnecht ius proprietatis duarum arearum in Levbs sitarum a domino Marquardo libere conparavit, cum idem Marquardus religionem assumere wellet in Ecclesia Nevnburgensi. Igitur prefatus Vlricus eandem proprietatem, quam aput prefatum Marquardum comparaverat, divine remuneracionis intuitu Ecclesie Nevnburgensi libere resignavit, recipiens ipsas areas ab ecclesia prefata eo iure, quod Purchrecht wulgariter nuncupatur, ita tamen, quod singulis annis decem denarios in festo sancti Michaelis serviat de ispsis areis ecclesie Nevnburgensi. In cuius rei perpetuam memoriam ad petieionem ipsius Vlrici presentem literam nostro sigillo fecimus conmuniri. Testes sunt dominus Otto de Prevnsperch, dominus pavlus canonici Neunburgenses. Prenuricus, Laurencius, Chvnradus Cholbech, Hermanus yrman, Ernsto, Ditricus et alii quam plures fide digni. Datum anno domini Mo CCo LXXXIIIIo Non. Januarii.
Source Fulltext: ZEIBIG, Stiftungsbuch (=FRA II/6, Wien 1853) S. 289-290

Original dating clauseNon. Januarii



LanguageLatein
Places
  • o.O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.