useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1150
Signature: 1150
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1150, o. O.
Tauschvertrag zwischen dem Bischof Chunrat von Passau und dem Kloster Garsten, vermöge dessen dem Kloster gegen drei Höfe zu Timenbrunn, Hartheim und Buch der Zehent zu Gaflenz eingeantwortet wird.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 250
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit an Pergamentstreifen hängendem Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis chounradus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus. Notificamus omnibus uere fidei cultoribus tam presentibus quam futuris concambium, quod factum est inter nos et uenerandum abbatem Syrum carstensem fratresque ibidem domino seruientes, quod hoc modo perpetratum est. Idem namque fratres tradiderunt nobis per manus aduocati sui Otachardi scilicet marchionis de styri tres stabularias curtes, unam apud timenbrunnen cum mancipiis et omnibus, sicut tunc possessa erat, ibidemque molendinum cum iure suo, alteram apud hartheim, terciam uero apud půche et in eodem loco mansum unum, alterum uero apud Emilingen eo tenore, ut decimas, que pertinent ad parrochyam Abilenzi, eis iure concambii traderemus. Nos itaque hoc iustum legitimumque concambium esse perpendentes pari deliberatione mutuas conmutationes fecimus prediaque supradicta nos et ecclesia, cui domino auctore presidemus, per manus Adalberti de pergi suscepimus eisque decimas prefate ecclesie donauimus eosdemque terminos a predecessore nostro pie memorie Reginberto statutos confirmauimus, uidelicet a fluvio Roubinich usque ad cursum froudenize alterius fluminis et usque ad principium abilenze iuxta portam decernentes et statuentes, ut decimas his terminis inclusas prefatus abbas eiusque successores a nobis et a nostris successoribus perpetua et stabili possessione obtineant. Vt autem pagina huius mutue conmutationis nostre inconuulsa et illibata permaneat, sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus idoneosque testes subternotari fecimus. Quorum nomina hec sunt: Chadalhoch patauiensis prepositus, Oudalricus archypresbiter, Adalgoz decanus, Otachar marchio styrensis, Adalbertus de perge, Cholo de Wassinberch, Gotiscalch de hunisperch, Walchoun de Chlamme, Pabo de Ameramgin, Hartnith de Orte, Gunpolt de pollinheim, Goundacher de steinpach, Hettil de Wizinpach, Dietericus de Truna.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 250-251
    Editions
    • Fröhlich, Dipl. Garst. 41 coll.
    • Kurz, Beiträge II. 507.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.