useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1194 IX 17
Signature: 1194 IX 17
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. September 1194, o. O.
Conrad, Bischof von Regensburg, schenkt dem Kloster Mondsee Ort und Kirche Weihmerting.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 447
 
x
In Nomine Sanctae et Individuae Trinitatis. Ego Counradus divina fauente Clementia Ratisponensis Ecclesiae Episcopus omnibus Christi fidelibus verae fidei praemia invenienda. Et ratio dictat et Justitia commendat, ut nos, qui Religionem profitemur ex ordine, Religionem foveamus ex devotione. Eapropter Religiosorum fratrum in Maenensiensi Caenobio Deo militantium delectati religione, Ei, cui serviunt, nos in hoc credimus famulari, si de his, in quae divinitus potestatem accepimus, eorum commodo prospicimus et quieti. Ecclesiam igitur Wihemerting, cum ex sententia Chori nostri et Ministerialium Ecclesiae nostrae Jus habeamus et potestatem eidem Coenobio conferendi, cum omni Juris integritate, quod hactenus in illa tenuimus, praedictis fratribus omnimodis concedimus ita, ut jus habeant eligendi sacerdotem in illam Ecclesiam et praesentandi et Juris hujus perpetuitas praefato Coenobio maneat perpetuo. Ne qua vero super hac justa Concessione nostra eis quaestio in posterum inferatur, praesenti Privilegio caveri volumus et nostrae Potestatis officio inhibemus. Huius rei testes sunt Heinricus Praepositus, Ulricus Decanus, Egellolfus Praepositus S. Joannis, Rudegerus thesaurarius, Bernardus Canonicus, Rupertus Canonicus, Fridericus Canonicus de Prukeberch, Ulricus scriba, Marctvvardus Decanus de Chambis, Fridericus filius Palatini Ministerialis Ecclesiae, Albertus in Heyda et frater suus Hutvvinus, Rupertus Kergel, Ekebertus Schultherde, Ernestus de Kelzena, Hertvvicus de Fronovve, Hertvvicus de Manense, Rupertus Lupus, Berlochus Dapifer, Rupertus frater ejus de Nuzzdorff, Heroldus Abengvvelbe, Rudiger de Manense, Albrecht, Englschalch, Otto, Alfrid, Friderich, duo Conradi et alii quam plures. Ego Hainricus Majoris Ecclesiae Praepositus subscripsi. Et ego Ulricus Decanus SS. Ego Heinricus SS. Ego Beletus Scholasticus SS. Ego Eglolfus Praepositus S. Joannis Ecclesiae in Traunersee SS. Ego Hartmannus SS. Ego Rogerius Thesaurarius SS. Ego Lantfridus SS. Ego Fridericus Oblajarius SS. Ego Bertholdus SS. Ego Conradus SS. Ego Bernardus SS. Ego Dittericus SS. Ego Hermicus SS. Ego Conradus de Tekndorff SS. Ego Conradus Cellararius SS. Ego Rudbertus de Velkirchen SS. Ego Chunradus Canonicus Ecclesiae S. Petri et Hochenhaus. SS.||
Ego Chunradus Columbanus SS. Ego Cunradus Nobilis Canonicus S. Petri. SS. Ego Bernardus de Ponte Judaeorum SS. Ego Altmanus de Gislingen SS. Ego Hilprandus de Valkenstein SS. Actum Dominicae Incarnationis anno 1194. Indict. XII. XV. Kal. Octobr.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 447-448

Original dating clauseXV. Kal. Octobr.

Editions
  • B. Liedl, Chronicon Lunaelacense (1748) S. 141.
  • Ried, Cod. Ratisb. I. 277.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.