useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Mondsee, Benediktiner (1104-1802) 1291 III 15
Signature: 1291 III 15
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. März 1291, Tegernbach
Agnes, die Witwe des Wulfing von Hartheim, schenkt dem Kloster Mondsee zu einem Seelgerät und für die ihr und ihren drei Töchtern vom Abt Otto zu Mondsee verliehenen Lehen in Tegernbach den Hof in Hermuting.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) Nr. 160, S. 149-150
 

cop.
Aus einem Kopialbuch des Klosters Mondsee aus dem 13. Jahrhundert

    x
    Cum predecessorum facta sepissime successores soleant infirmare, conmendanda sunt literis et voci testium, que in posterum, manere volumus incaduca, noticie igitur singulorum constare cupimus, per quos presens scriptum lectum fuerit et auditum, quod ego Agnetis (sic) relicta domini wulfingi de Harthaim filiabus meis videlicet chunigunde, diemuede et perchta non solum annuentibus, immo etiam vna mecum instanter pet entibus de certo et libero patrimonio meo Curiam in hermueting, que mihi proprietatis tytulo attinebat, cum omnibus attinencijs donaui et assignaui Monasterio Maennseensi libere et solute fratrum vsibus ibidem perpetuo perfruendam auctrix ipsorum fratrum ad vniuersos et singulos super eadem curia ipsos impetentes loco et tempore, quo necesse habuerint, permanendo anime mee et progenitorum meorum in remedium salutare ac deinde pro eo, quod dominus Otto venerabilis abbas et conuentus ibidem sui dignacione mee petitionis instancie fauorabiliter annuentes feodo videlicet purchstal iu Tegernpach et tres curias villicales circa purchstal sitas cum decimis in eisdem curijs et hominibus aliquibus, que ab eis, tamen quoad uiuerem, iure feodalj habui et possedi et clausa uita mea dicte ecclesie iuxta assertionem veritatis et privilegij mei continentiam super hec habiti vacasse debebant, eadem feodo vna mecum tribus filiabus meis prescriptis conferre dignabantur ad decursionem et existentiam vite ipsarum quiete possidenda et ipsarum vsibus perfruenda hoc incluso, vt, cum ego et filie prenotate carnis debitum persoluerimus naturale, pueris, maritis, heredibus, consanguinibus (sic) ipsarum filiarum non contradicentibus nec probibentibus nec indigne ferentibus dicta feoda ad manus et vsus ecclesie reuertantur libere et solute, ut liceat abbati, qui tunc prefuerit, et conuentui de ipsis ordinare, quidquid viderit ecclesie profuturum, ne vero huiusmodi donacio mea et ipsorum collacio a successoribus meis et filiarum mearum cassari valeat aut infringi seu a dicta ecclesia in mei tractatu et donacionis dispendium et anime periculum retrahi et alienari valeat vllo ingenio uel calumpnia malignorum, ad venerabilis domini mei abbatis et fratrum peticionem presenti instrumento sigillum domini Friderici venerabilis abbatis in Chremsmunster et sigillum domini Chunradi venerabilis abbatis in Lambaco, sigillum honorabilis *) militis domini Wichardi senioris de polhaim et sigillo meo (sic) procuraui ad maiorem attestacionem apponi et appendi cum testibus subnotatis, qui sunt hij: dominus Vlricus de Talgaw, Rudolfus et hainricus filij sui, Ch. poedingerius de Maennsee, Hainricus Sniczerius ibidem, Chunradus Camerarius ibidem, Chunradus Schoerkel ibidem, Eberhardus Platner ibidem, Hainricus vremde ibidem, Hainricus Schonnawer, Hainricus de Slusselberg, Chunradus ibidem, Lewpoldus ibidem, Otto apud ecclesiam, Hainricus Ruermuter et alij quam plures. Datum in Tegernpach Anno domini M°.CCXCJ.XVIII. kalendas aprilis.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) Nr. 160, S. 149-150

    Original dating clausekalendas aprilis



    LanguageLatein

    Notes
    *) In der zweiten Abschrift steht hier hainrici statt honorabilis.
    Places
    • Tegernbach
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.