useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1144-1943) 1448 III 12
Signature: 1448 III 12
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. März 1448, Wien
Leonhard, Bischof von Passau, incorporirt die Pfarren Strögen und Röhrnbach dem Stifte Altenburg.
Source Regest: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 323, Nr. 397.
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Altenburg (http://www.stift-altenburg.at)

Das Siegel etwas beschädigt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Cum autem post huiusmodi litterarum receptionem debita fuissemus per vos impulsati instantia, quatenus ad earumdem et in eis contentarum executionem gratiose procedere dignaremur , nos itaque sicut filius obedientie mandatis supradictis satisfacere volentes cupientes etiam toto cordis ex affectu monasterium vestrum nostris temporibus iocunde susciperere incrementum, presertim vt diuinus cultus monasticaque disciplina, qui ibidem deuotius perficitur atque vigere dinoscitur, nullatenus minuatur, supplicationibus vestris in eo plurimum inclinati recepta in predicta per nos informatione necessaria atque sufficienti auctoritate domini nostri legati supradicti nobis in hac parte specialiter commissa, pretactas ecclesias parochiales sanctorum Petri et Pauli apostolorum in Stregen et sancti Michaelis in Rörnpach cum omnibus et vniuersis eorumdem fructibus redditibus prouentibus et obuentionibus vobis successoribus vestris atque monasterio vestro prenominato perpetuo incorporamus annectimus et vnimus, ita vt cedentibus uel decidentibus earumdem ecclesiarum modernis rectoribus aut alias ipsas quommolibet dimmittentibus liceat vobis aut successoribus vestris predictis per vos aut alium siue alios possessionem corporalem earundem cum fructibus redditibus et obuentionibus vniuersis apprehendere et nancisci, earumque fructus redditus prouentus et obuentiones in supportationem onerum pro tempore incumbentium ac diuini cultus augmentum conuertere et deputare, eas quoque et quamlibet ipsarum per presbyteros seculares ydoneos aut vestri monasterii monachos, qui curam earumdem habeant eisque in diuinis laudabiliter deseruiant, nobis et successoribus nostris episcopis Patauiensibus ad easdem pro tempore, quotiens vacatio eorundem aut alterius exegerit, presentandos ac per nos eosdemque successores nostros instituendos et des lituendos regere et gubernare, jta tamen, quod solitus in eisdem ministrorum numerus ac diuinus cultus nullatenus minuatur neque cura negligatur animarum, super quo conscientias vestras oneramus, seruataque eisdem presbyteris secularibus aut monachis sicut premittitur preficiendis, de earundem ecclesiarum fructibus redditibus prouentibus et obuentionibus congrua portione, de qua valeant honeste uiuere episcopalia jura persoluere et onera eis incumbentia etiam ipsarum ecclesiarum consueta supportare. Volumus autem, quod incorporationibus ecclesiarum prefatarum non obstantibus presbyteri seculares aut monachi sicut premittitur preficiendi nobis successoribus officialibus et decanis nostris obedientiam et reuerentiam nullatenus abstrahant, sed nobis ad omnem obedientiam et reuerentiam, quibus hucusque in earundem ecclesiarum rectores vsi sumus, sicut alii rectores ecclesiarum nostre dioecesis obligantur. Harum testimonio litterarum sigilli nostri appensione roboratarum. Datum Wienne, duodecima die mensis Martii, anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octauo.
    Source Fulltext: BURGER, Urkunden Altenburg (=FRA II/21, 1865) S. 323-327

    Original dating clauseduodecima die mensis Martii



    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.