useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1219 VIII 23
Signature: 1219 VIII 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. August 1219, Korneuburg
Die Aebte von Melk und Göttweig, der Propst von Ardagger und der Dechant von St. Agatha entscheiden einen Streit zwischen dem Stifte Seitenstetten und dem Pfarrer von Mühlbach über die Kapelle in Elsarn und über Güter in Tulbing.
Source Regest: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 99, Nr. 84
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Seitenstetten (http://www.stift-seitenstetten.at)

Von vier angehängten Siegeln das 3. u. 4. abgefallen. Material: Pergament








      x
      In nomine sancte et individue trinitatis. Cunradus dei gratia abbas Medlicensis et eadeni gratia Wezlo abbas Cothwicensis, Eberhardus prepositus Ardacensis, Vdalricus de Sancta Agatha1 decanus, electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius attinenciis, omnibus in Christum credentibus presentibus atque futuris salutem in perpetuum; amen. Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines, tanto perspicaciores. unde nimirum curiosius est adtendendum et omni cautela observandum, ne quid in scriptis, que posteritati transmittuntur, positum repperiatur, quod vel ius aut animos calumpniancium, qui lincis habent oculos, ullo modo possit offendere. Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia, qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de Sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius attinenciis nos utpote electi arbitri ab eisdem partibus, inter quas causa vertebatur, certo fine ac forma determinata decidimus. Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium decernentes a principio, quod partes omni liti antea habite renunciarunt et fide data vicissim se obligarent XL libris Winensis monete, ut quicquid arbitraremur, ratum haberent nec cuiquam illud liceat rescindere vel immutare, nisi forte contra decretum nostri arbitrii veniatur, ut infra notabimus. Deinde statuimus, ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus in perpetuum habeant. Almarus quoque sacerdos, quoad vixerit, quiete teneat illam excepto, quod arbitratum est, ut interim per singulos annos in die sancti Michahelis dimidium talentum Winensis monete plebano de Mulbach persolvat, quod si negligere voluerit, abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandem pensionem, ipse autem Almarus sicut antea in debitis serviciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius. Preterea censuimus, ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten tantum cum attinenciis, que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen,2 que non intuitu capelle Elsarn,3 sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt devoluta. Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio, ut sepe nominatus C(hunradus) plebanus de Mulbach et sui successores solvant annuatim abbati de Sytansteten in festo sancti Mychahelis XII solidos Winensis monete, insuper reverenciam et honorem debitum et largam et honestam exhibicionem hospicii, prout competit taute persone, studeat impendere. Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in solvendo premissa, beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat. Ne quis autem in posterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut violare, sigillis nostris eam munire decrevimus his adiuncto sigillo domini Olricia Pataviensis episcopi, cuius facti infra notati sunt testes: Albertus de Chliube plebanus, Chunradus plebanus de Missowe, Heinricus scolasticus de Ardacher, magister Ditericus plebanus de Waltchirchen, Otto miles de Ekkendorf. Acta sunt apud novam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi, Eberharde preposito Ardacensi, Vdalrico decano de Sancta Agatha consenciente quoque et coarbitrante domino Wezelino Kotwicensi abbate, qui patronus est ecclesie Mulbach, anno incarnationis dominice MCCXVIII, indictione IIII; data in nova Niuenburc4 X. kalendas septembris.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig I (=FRA II/51, Wien 1901) S. 99-101

      Original dating clauseX. kalendas septembris

      Editions
      • Hormayr, Archiv XVII (1826), S. 503; Raab in Font. 2, XXXIII, 34 nr. 35. - Friess, Gesch. des Stiftes Ardagger, S. 58 nr. 11 reg. 5 Karlin, 211 reg.

      Comment

      Die Jahreszahl und Indiction stimmen nicht miteinander überein, weil der Urkundenschreiber irrthümlich Indictio VI statt IIII schrieb.


      LanguageLatein

      Notes
      1 Hausleithen, V. U. M. B.
      2 Tulbing südöstlich von Tulln, V. O. W. W.
      3 Elsarn, V. U. M. B., nördlich von Hadersdorf am Kamp.
      4 Keiblinger hält es für Wiener-Neustadt (Melk I, 312 Anm. 3), Raab hingegen übereinstimmend mit Fischer (Fontes 2, XXXI, 36) für Korneuburg, welcher Ansicht als der richtigen ich beipflichte.
      a A.
      Places
      • Eggendorf (GB P oder HL ?)
      • Elsarn (GB KR)
      • Kapelle Elsarn
      • Kilb (GB ME)
      • Kornneuburg (GB KO)
      • Kornneuburg (KO)
      • Maissau (GB HL)
      • Mühlbach (GB HL)
      • Sankt Agatha, Hausleiten (GB ST)
      • Seitenstetten (GB WY)
      • Tulbing (GB TU)
      • Waldkirchen (GB WT)
      Persons
      • Albert von Kilb, Pfarrer, Zeuge
      • Almar, Priester der Kapelle in Elsarn
      • Dietmar, Abt des Benediktinerstifts Seitenstetten (1217 - 1223)
      • Dietrich, Magister, Pfarrer von Waldkirchen, Zeuge
      • Eberhard, Propst des Kollegiatsstifts Ardagger (*), Aussteller
      • Heinrich, Scholastikus des Kollegiatsstifts Ardagger
      • Konrad, Abt des Benediktinerstifts Melk (1218 - 1224), Aussteller
      • Konrad, Pfarrer von Maissau
      • Konrad, Pfarrer von Mühlbach
      • Otto, Ritter von Eggendorf, Zeuge
      • Reinpert
      • Udalrich, Dechant von St. Agatha, Hausleiten, Aussteller
      • Ulrich II., Bischof von Passau (1215 - 1121), Siegler
      • Wezilin, Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1202 - 1231), Aussteller
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.