useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1475 IV 30
Signature: 1475 IV 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. April 1475, Trient
Bischof Johann von Trient ersucht Abt Lorenz zu Göttweig um Zusendung von Copien einiger Handschriften.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 82, Nr. 1845
 







    cop.
    Copie in Cod. F f. 60 f.




      x
      Reverendo etc. Laurencio abbati monasterii Gottbicensis ordinis sancti Benedicti, Pataviensis diocesis amico nostro carissimo Iohannes1 dei gracia episcopus Tridentinus. Reverende in Christo pater, amice carissime! etc. Occurrentibus hiis nunciis Romipetis de partibus Austrie hinc transeuntibus, ex quorum relatibus intellegi paternitatem vestrarn ex cenobio vestro antiquo Cellemarie ad insigne monasterium Gottbicense translatam2 esse, de quo non parvam iocunditatem accepi tum, quia gaudebam id monasterium, quod ante pluribus ac variis mutacionibus prelatorum aliquanto depressum erat, tali iam patre ac rectore provisum fore, sub cuius providencia tam spiritualis ac monastice religionis observancia quam temporalium administracione bonorum, quibus aliquando habundanter dotatum fuit, et ex crebra et dispendiosa abbatum mutacione ac bellorum turbine collapsum atque imminutum aliquantulum deo annuente respiraret, quod mihi summe iocundum pergratumque audire fuit. Censui vestre paternitati de una re, que dudum menti mee insedit et dubiam tenuit videlicet de genere vita et sanctitate beati Altmanni3 olim sancte Pataviensis ecclesie episcopi et monasterii vestri fundatoris, ut alias accepi et vulgaris habet opinio et ea quidem potissimum racione et causa, cum et hic quendam ex antecessoribus nostris ante quadringentos annos vel circiter hoc nomine appellatum reperio, qui ex nobili quorundam comitum Baioarie4 prosapia originem traxisse et quodama monasterium nomine Subben canonicorum regularium instituisse et fundasse fertur, prout relacione quorundam religiosorum illius loci, qui in monasteriis eiusdem religionis nostre diocesis versati sunt, didici et sicut opinor, postmodum hinc ad ecclesiam et episcopatum Pataviensem translatus forte fuerit opera et voluntate imperatoris eiusdem temporis, prout sepe factum comperimus. Cupientes igitur huius rei aliqualem habere noticiam rogo et supplico p. v., quatenus originem genus et patriam et vite ac sanctitatis eius historiam, que apud vos reperitur, rescribi facere et nobis eandem per fratrem nostrum Hainricum transmittere velit, ut ex eadem intelligere et videre possimus, si hic idem nostre ecclesie olim pastor et rector fuerit, de cuius sanctitate et piis actibus nonnulla descripta sunt et in annalibus nostre ecclesie reperimus presertim de renovacione ecclesie et dotacione certarum prebendarum canonicalium necnon translacione sancte Maxencie matris sancti Vigilii5 martyris et episcopi huius nostre civitatis suo tempore facta. Habebimus enim hoc pro singulari gracia et munere et in simili aut maiori erga paternitatem vestram id cupimus et curabimus promereri et rependere. Preterea in mentem venit de quodam vetustissimo libro historiarum Iornandis ,de origine et gestis Gothorum', quem alias tempore legacionis reverendissimi olim domini cardinalis Niceni6 in partibus Austrie domino episcopo Sŷpontino commodatum vidimus et in eius recessu aliquamdiu in manibus nostris habuimus ac copiari fecimus, in quo nonnulla vicia et defectus fuisse deprehendimus, nescimus si vicio scriptoris aut libri eiusdem truncacione intermissa cuperemusque mirum in modum, ut si quo modo huius copiam emendatam habere possemus aut eiusdem nostri collacionem fieri aut si quem alium librum historiarum Gothorum seu aliarum gencium illic apud vos haberetis, in quo eadem gesta magis extensa forent. Credimus enim et ex ethimologia nominis et vocaboli loci eiusdem quodammodo coniecturamur ipsam olim arcem et refugium gencium Grothorum extitisse, que quondam toti Pannonieb (cum tunc pars ea, quam modo Austriam appellant, fuisse dignoscitur) et ceteris partibus Germanie ac Teothonie dominabantur, priusquam Italiam hostili gladio subegissent. Unde et Ostrogothi, id est orientales appellabantur, quorum primores fuere Frideger, Walamier et Dŷdomor, qui fuit genitor Theoderici regis Gothorum, qui postea toti Italie dominabatur et rex erat multis bellis ac victoriis clarus, cuius temporibus hec historia scripta esse comperitur et usque ad Iustiniani imperatoris tempora. Quod si aliquod huius rei argumentum vel vetustatis indicium aliquo modo haberetis, petimus, ut nobis quoque eiusdem copiam faciatis. Erit enim nobis gravissimum et supra quam dicere aut exprimere possumus, iocundum. Et si quam ex nobis recipere vicissitudinem habere volueritis, offerimus nos omni gratitudine promptissimum et voluntarium. Bene valeat paternitas vestra, cuius oracionibus tociusque conventus vestri me commendo tanquam suum ac tocius religionis eiusdem devotum et deditissimum. Datum Tridenti in Castro nostro Boni consilii die ultima mensis aprilis anno etc. septuagesimo quinto. Postscriptum: Que vero hiis superioribus parasceve diebus a perfidis Iudeis impie crudeliterque in quendam innocentem parvulum7 Christianum hic apud nos acta sunt, relacione horum baiulorum intelligetis. Esset enim longum scribere, ad quod de presenti tempus non sufficiebat propter multam occupacionem et horum peregrinorum acceleracionem. Scribemus autem postea, quando hec res, quo ordine quove impietatis zelo et perfidia patrata sit, imperiali maiestati ceterisque principibus germanis tam ecclesiasticis quam secularibus publicabitur, ut toti mundo clareat, quam impium sit hanc perfidam gentem inter Christiane religionis urbes et limites tenere et confovere, qui non solum auro argentoque ceterisque preciosioribus nostris, sed et sanguini Christiano et vite insidiantur, prout olim in partibus Austrie compertum fuit, tempore Alberti quondam patris olim Ladislai regis superiore etate factum audivimus et multa centena eorundem Wienne ob similem perfidiam fuisse concremata, cuius eciam historie et rei geste seriem, sic ubi apud vos haberetur, admodum habere cuperemus.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 82-85

      Original dating clausedie ultima mensis aprilis

      Comment

      Vgl. nr. 1856, 1857.


      LanguageLatein

      Notes
      1 Johann Hinderbach, erwählt 1466 Aug. 30 - † 1486 Sept. 21.
      2 Abt Lorenz Gruber wurde 1448 als Melker Profess Abt v. Klein-Mariazell u. 1468 nach Mai 1 nach Göttweig postuliert.
      3 Altmann, Bischof von Passau 1065 - † 1091 Aug. 8.
      4 Altmann de Bavaria, Bischof v. Trient 1124 Aug. - † 1149 März 27.
      5 Der heil. Vigilius martyr, Patron der Trienter Diöcese, war daselbst Bischof v. 388-405 Juni 26 (Gams, Series, S. 316) oder 383-400? (Kirchenlexikon XI, 2023).
      6 Bessarion, Erzbischof v. Nicäa seit 1437, wurde kurzweg Nicenus genannt, † 1472 Nov. 18 zu Ravenna (Kirchenlexikon II, 531).
      7 Simon Unverdorben. Da der Bischof die Mörder des Knaben nach damaligen Gesetzen strenge bestrafen liess, verwickelte er sich in zahlreiche Processe (Kirchenlexikon XI, 2031).
      a Cod.
      b Folgt eine Parenthese.
      Places
      • Trient
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.