useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1477 VII 29
Signature: 1477 VII 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juli 1477, Krems
Kaiser Friedrich III. ernennt Georg Pfleger von Wiener-Neustadt zum öffentlichen Notar.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 116, Nr. 1894
 







    cop.
    Copie in Cod. F f. 72.




      x
      Fridericus etc. honesto Georgio Phleger de Nouaciuitate, nostro fideli dilecto etc. Honeste fidelis dilecte! etc. Te igitur Georgium prenominatum premissorum intuitu ad hoc examinis rigore previo ydoneum repertum tabellionem, ordinarium iudicem sive publicum notarium animo deliberato et ex certa sciencia fecimus creavimus ordinavimus et constituimus facimus creamus ordinamus et constituimus presencium per tenorem. Te de officio huiusmodi, uti moris est, graciosius instituentes recepto tamen prius a te in manus nostras corporali et in huiusmodi prestari solito iuramento in hunc videlicet tenorem sonante: ego Georgius promitto et iuro, quod fidelis ero gloriosissimo et invictissimo principi et domino, domino Friderico Romanorum imperatori semper augusto et omnibus successoribus eius Romanorum imperatoribus et regibus legittime intrantibus nec umquam ero in consilio, ubi periculum suum tractetur, bonum et salutem eius promovebo, dampna illius pro mea possibilitate avertam. instrumenta vero et contractus quoscunque testamenta codicillos et quascunque ultimas voluntates necnon iudiciorum acta, testium deposiciones et dicta fideliter conscribam et ea occulte servabo nullique pandam. donec debeam aut de mandato iudicis vel exigente iusticia publicentur, causas miserabilium personarum orphanorum viduarum et hospitalium atque emendaciones viarum publicarum pro viribus promovebo. Officium quoque notariatus sive tabellionatus exercebo fideliter non attendendo munera odium vel favorem dolo et fraude in premissis semotis quibusvis. Sic me deus adiuvet et sancta dei ewangelia. Decernimus insuper atque hoc cesareo statuimus edicto, quod tu exnunc in antea possis et valeas per totum Romanum imperium ac ubique terrarum facere et conscribere instrumenta tam publica quam privata, ultimas quascumque voluntates. iudiciorum acta ac omnia et singula exercere, que ad notariatus officium spectare videntur et pertinere consuetudine vel de iure volentes insuper auctoritate nostra cesarea predicta. quod instrumentis actis et scripturis per te ut premittitur fiendis conscribendis tam in iudicio quam extra fides adhibeatur plenaria presencium sub nostri imperialis sigilli appenssione testimonio litterarum. Datum in opido nostro Krembs1 vicesima nona die mensis iulii anno domini MCCCCLXXVII, regnorum nostrorum Romani tricesimo octavo, imperii vicesimo sexto, Hungarie vero decimo nono.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 116-117

      Original dating clausevicesima nona die mensis iulii



      LanguageLatein

      Notes
      a Cod.1 Schon am Tage vorher fuhr Abt Lorenz von Göttweig nach Krems, da sich unter den Reisekosten des Abtes vom Jahre 1477 der Posten findet: Item feria secunda post Iacobi (Juli 28) ad Krems 3 ß. 12d.
      Places
      • Göttweig (GB KR)
      • Krems (GB KR)
      • Laibach (Slowenien)
      • Stein (GB KR)
      • Wiener Neustadt (GB WN)
      Persons
      • Christof Püchler, Knappe, Zeuge
      • Erhard Baumgartner, Rechtsgelehrter, Magister
      • Erhard von Stira, Prior des Benediktinerstifts Göttweig, Zeuge
      • Friedrich III., röm.-dt. Kaiser (*1415 +1493)
      • Georg Pfleger aus Wiener Neustadt
      • Gregor Pinter aus Laibach
      • Jakob Maultasch aus Stein
      • Lorenz, Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1468 - 1481), Zeuge
      • Petrus Engelprecht, Bischof von Wiener Neustadt (1476 - 1491)
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.