useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1481 VIII 27
Signature: 1481 VIII 27
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. August 1481, [Göttweig]
Abt Lorenz von Göttweig entschuldigt sich bei dem Dechante von Mautern Balthasar Maussperger wegen Aufschub der Zahlung des subsidium caritativum.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 193, Nr. 1972
 







    cop.
    Copie in Cod. F f. 109.




      x
      Salutem etc. Venerabilis domine decane! Litteras reverendissimi in Christo patris et domini, domini G(eorgii) tituli sancte Lucie in Silice presbyteri cardinalis, episcopi Pataviensis, occasione caritativi subsidii unacum cesareis apicibus per cursorem vestrum nuper sane percepimus, ubi et littere vestre nobis assignete fuerunt. Verum quia consideravimus, quod in hiis molestacionibus et bellorum turbinibus ob notabiles nostri monasterii indigentias commissiones et postulaciones huiusmodi hac vice apud nos nullo pacto locum habere possent, seviunt enim bella et hostilitates undique perperes et coloni nostri quottidianis angariati laboribus in dies nihilominus depredantur, nostrum denique monasterium malicia temporum et continuis hostilitatibus ita exhaustum est. ut nobis ad huiusmodi contribucionem hoc tempore nulla prorsus suppetat facultas. Horum itaque pretextu quemdam ex nostris familiaribus in vim litterarum credencie ad prefatum dominum nostrum reverendissimum paucis post diebus transmisimus ad informandam suam r. p. de huiusmodi nostri monasterii statu et calamitatibus et petendum, ut sua r. p. in medium consuleret, ne ipsum monasterium tandem extreme subiaceret ruine ac ipsa regularis observancia, que deo propitio hic plurimum viget, collaberetur. Quamvis procedente tempore pacificata iam patria ac rebus in melius reductis parati essemus unacum ceteris dominis prelatis concurrere in omnibus, que de veteri et approbata consuetudine in hiis observata fuerunt, ac tandem libenter contribuere iuxta facultates et possibilitatem nostram, qui quidem noster familiaris tandem ex Wienna rediens nobis rigidissimum attulit nuncium refferens inter cetera eam rem et nostram causam audiendam ac decidendam commissam fuisse reverendo patri. domino preposito ecclesie Pataviensis ac tandem post multa hincinde colloquia et allegaciones nostrarum necessitatum hoc responsso se esse absolutum presente ibidem insigni viro domino cellerario milite Preisacher, quatenus nos pro conformitate imposicionis veteris nostras in consimili causa produceremus quietancias, alioquin nostram summam esse respectu utriusque conventus fratrum et sororum duo milia florenorum et quamvis rursum obiectum esset monasterium sororum nullos penitus habere redditus speciales, a quibus aliquid contribuere teneantur, viveremus etenim ex uno horreo. una coquina ac uno cellerario, hec tamen et alia proposita nihil opitulabantur, sed omnia ruebant ac re infecta nec prorogacione censsurarum, quarum vigore huiusmodi postulacio fit, obtenta dictus noster familiaris ad nos rediit. Hec vobis confidenter intimanda duximus, ut intelligitis dilacionem solucionis huiusmodi, etiamsi iuxta condignum imponeretur, non nobis seu nostre inobediencie, sed condicionibus temporum hostilibus ac inopie nostre ascribendum erit. Quidquid itaque ad mitigacionem et prorogacionem huiusmodi postulacionum in ea parte pro verbis egentes ad gratissima referemus obsequia erga vos et vestros benignis favoribus et studiis recognoscenda. Velitis nobis denique intimare. si que aut iudicialiter aut extra emerserunt, que possessionem pacificam domini nostri reverendissimi respiciunt unacum ceteris novitatibus. Datum feria 2. ante Augustini 81.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 194-195

      Original dating clauseferia 2. ante Augustini



      LanguageLatein
      Places
      • Wien
      Persons
      • Georg Hessler, Kardinalpresbyter von Santa Lucia, Bischof von Passau (1480 - 1482)
      • Preisacher, Ritter, Cellerar
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.