useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1481 VI 11
Signature: 1481 VI 11
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
11. Juni 1481, Göttweig
Abt Lorenz von Göttweig entschuldigt sich bei dem Passauer Official Wigolaus Fröschl wegen seines Verhaltens gegenüber dem Cardinal Häseler.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 190, Nr. 1969
 







    cop.
    Copie in Cod. F f. 107.




      x
      Venerabilis et egregie vir! etc. Facile ex vestris hodie nobis oblatis litteris perspeximus in hiis repentinis et tantis pro ecclesia Pataviensi diversitatibus nonnulla de nobis et nostris confratribus per falsos rumores ad vos esse delata. Nam interdictum, uti plane constat, nec per nos nec nostros fratres tamquam minime ad nos attinens signanter, cum nulla in ea parte fungeremur auctoritate, ferri potuit, sicut nec debuit. In ea tamen re sepenumero per reverendissimum dominum cardinalem sub interminacionibus census et privacionis ecclesie in Mauttarn fuimus requisiti, quatenus ipsum interdictum per suam in eundem locum latum inviolabiliter per nostros cooperatores observari faceremus, quo quidem in negotio. quanta servata sit modestia, quanta verborum parsimonia et que execucioni cause allegate ex ipsis nostris mandati cedulis edoceri poteritis. Non igitur ea execucio a nobis sicut scripsistis, sed a prefati reverendissimi domini cardinalis pendebat mandato. Id vero, quod dicitis vos satis edoctum esse, qua austeritate matrem nostram ecclesiam Pataviensem persequamur, animum nostrum magnopere movit, cum omnia nostra studia et cogitaciones hoc tam impium et sacrilegum facinus non modo fugiunt, verum etiam, ut quenquam Christianum decet hominem, abhorrent, qua in parte nostri status ac dignitatis habenda fuerat ratio, et est luce clarior nec dominum electum aut quosvis sibi adherentes, quemadmodum scribitis, a nostris seu ex nostra commissione denunciatos esse signanter, cum ad nos huiusmodi nihil attineat execucio libentiusque quieti quam dissensionibus consulimus. Culpamur preterea plebisanos ecclesie nostre parrochialis in Mauttarn per nostros monachos, quominus iura sua parrochialia ibidem prestent, persuaderi. Rem sic accipite! Venerunt ex eisdem complures sua sponte nomine prorsus ad hoc instigante requirentes, quid in rebus tam variis agere ubive sacramenta percipere decerent. Verum rem diffinire nolentes nullam tamen partem iustificare nec dampnare volentes tutiorem viam pro suis meticulosis conscienciis degerunt et secuti sunt ac plurimi eorum sub spe concordie fiende a percepcione sacramenti ewkaristie in hesternum diem sanctum penthecostes (Juni 10) distulerunt. Nec illud multum reffert, cum et hie et in Mauttarnn cura animarum apud nos existat, ita itaque non refutanda via, cum unusquisque sue timet consciencie, quam indigne sceleris seu culpe loco ponitur et ut ex ordine vestris litteris respondeamus, hec omnia pro maxima parte huc tendunt. Fuimus superiori tempore de mense novembris in vim bullarum apostolicarum monitorialium et penalium per reverendissimum dominum cardinalem prefatum in Stain requisiti, quatenus sibi ut vero et legittimo loci ordinario prestaremus obedienciam ipsumque pro tali recognosceremus. Nihil profecto in ha re a nobis responssum, nihil denique actum, nisi longo prius premeditatum ex maturo ac deliberato consilio processisset. Cum enim pro deliberacione captanda certus nobis esset assignatus terminus tempore, quea intermedio ipsum negocium apud imperialem celsitudinem produci et sollicitari feceramus, nobis et reliquis nonnullis prelatis. quos consimile tangebat negocium, ab eadem sua celsitudine vive vocis articulo commissum erat, ne de aliqua parcium ista vice quovismodo nos occuparemus, nisi specialiter ab eo aliquid reciperemus in mandatis. Tempore procedente comparuit inopinate dictus dominus cardinalis in Mellico, ubi pro benediccione abbatis eiusdem loci complures prelati convenerant. Hos una nobiscum ad se vocavit, litteras imperiales pro obediencia prestanda generales primum ad omnes prelatos legi fecit, deinde in speciali mandatis cesareis unicuique presentatis ac desuper bullis apostolicis productis nec mora nec requies, nos omnes et singulos requisivit ac movit, ut eisdem tam apostolicis quam imperialibus scriptis pareremus. In tanto igitur necessitatis articulo aliquamdiu dubitatum est, quid de nobis futurum esset. Venit in mentem ex non paricione nihil aliud nisi extremam monasteriorum everssionem verosimiliter sequi posse nihilque gravius presertim nobis esset, quam duos tantos principes unius animi et voluntatis pro hostibus habere, quibus ut mutent sentenciam, difficile est persuadere. Quid multa? Obedienciam tam exempti quam non exempti prestitimus arbitrantes sacius esse res nostrorum monasteriorum incolumes conservare cum gratia principis, quam frustra et sine emolumento ecclesie Pataviensis cum finali ruina in adversum niti. Postremo confidimus premissa apud vos aliquam iacturam seu privatam indignacionem nobis conflare non debere ac benignius, quam iste vestre littere continent, de nobis sentire. Ea tamen, qualiacumque sunt considerata, inprimis temporum inquietate. ubi omnia ut sic dixerimus armis apprehensa tenentur nostrumque monasterium preterea in non mediocribus versatur periculis, in meliorem recipere velitis partem ac nos nostrumque monasterium solito et amicabili prosequi favore etiam atque etiam rogamus. Datum in G(ottwico) feria 2. in festo penthecostes 81.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 190-192

      Original dating clauseferia 2. in festo penthecostes



      LanguageLatein

      Notes
      a statt quo.
      Places
      • Dom zu Passau
      • Melk (GB ME)
      • Pfarrkirche Mautern (GB KR)
      • Stein (GB KR)
      Persons
      • Georg Hessler, Kardinalprebyter von Santa Lucia, Bischof von Passau (1480 - 1482)
      • Wigilius Fröschl, Lizentiat des Kirchenlichen Rechts, Domherr zu Passau und Offiziel des Passauer Hofes
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.