useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1058-1899) 1497 VII 22
Signature: 1497 VII 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juli 1497, Rom
Bericht des Göttweiger Agenten an der römischen Curie Rupert Spiegl an Abt Mathias I. von Göttweig über die Ankunft des Göttweiger Priors Johann zu Rom.
Source Regest: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 322, Nr. 2158
 







    cop.
    Copie in Cod. 894 (rothe nr., unfoliiert).




      x
      Reverende pater, colendissime domine! etc. Venit pridie in Urbem reverendus pater, dominus Iohannes, vestre r. p. monasterii Gottwicensis prior, omnibus rebus prope lacum Bulsenarum spoliatus relictis tantummodo literis missivis atque documentis et hospicium Iohannis Diaboli ad Signum Campanae olim quoque per p. v. r. inhabitatum cum quodam cive Pancracio ex Hallis vallis Eni romipeta - is eundem ob eius singularem virtutem suis impensis in Urbem a loco commissi spolii duxit - intravit. Dictus Pancracius velociori insedit equo et sic inimicorum manus evasit. In ipso hospitio prefatus dominus Ioannes illico pro priore vestre r. p. monasterii et in negociis propriis missus agnoscebatur precipue per emulos et negocii nostri impeditores, de quo non parum dolui. Postea ipsum in edes meas recepi et sumptibus enutrio propriis et acceptis conversacionibus suis plurimum demirabar hominem talem lingue Ytalice ignarum ac omnium gerendarum saltem temporalium expertem in Urbem cum tanta pecuniarum summa mitti, ex quo singulis vestre r. p. literis hortatus fuerim pecunias per banccum mitti. Sed hec missa facio. Mittam predictum fratrem Iohannem ad Sublacum et hereditarias sancti Benedicti possessiones ibi religiosam vitam ducendi et imbibendi literasque vestre r. p. nostris responsivas expectandi. Celerius ut huiusmodi acciperemus literas, habuimus rogatum profatum dominum Pancracium civem, ut literas nostras fido nunccio aut per se ipsum vestre r. p. tamen stipendiis presentaret seu ordinaret. Is eciam mittendi pecunias in Urbem modum tradet. Suadeo recurri ad remedia ecclesiastica et successive declinare a foro cepto, puta seculari. Solet potencia secularis ad tempus prodesse, in longum facta non iustificat et felici online adhaerent, quo recedente omnes aufugiunt. quod prudencia et sapiencia spiritualium nititur depellere et statim conservare. Credo me capi. Prefatus civis in expedicione negociorum vestre p. r. personam bonaque eius obtulit et obligari voluit in banco non solum pro centum, sed mille ducatis ipsumque fratrem Iohannem propriis sumptibus in monasterium reducere, in quo r. p. v. eidem gratificare studebit, quam omnipotens deus in longa conservet tempora. Ex Urbe die XXII iulii anno 1497.||
      Mittite pecunias et omnia r. p. vestre salubriter adicientur.||
      Eximie r. p. v. obsequentissimus inservitor Rupertus Spiegl.
      Source Fulltext: FUCHS, Göttweig III (=FRA II/55, Wien 1902) S. 322-323

      Original dating clausedie XXII iulii



      LanguageLatein
      Places
      • **
      • Hall aus dem Ennstal (GB Liezen)
      • Rom
      geographical name
      • hospicium Iohannis Diaboli ad Signum Campanae
        • Regular Form: Hospiz des Johannes Diabolus
      • lacum Bulsenarum
        • Regular Form: See **
      Persons
      • Johann, Prior des Benediktinerstifts Göttweig
      • Matthias I., Abt des Benediktinerstifts Göttweig (1489 - 1507)
      • Pangratz, Bürger aus Hall aus dem Ennstal
      • Rupert Spiegel, Göttweiger Agent an der römischen Kurie, Aussteller, Siegler
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.