useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1203
Signature: 1203
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1203
Emerich, König von Ungarn, schenkt der Abbtei heiligen Kreuz jenes Gut, welches früher die Bissener besessen, unter Angabe der Grenzen desselben.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 35, Nr. 27
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    x
    In nomine sancte trinitatis et individue vnitatis. Hemericus dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie, Rame, Seruieque rex in perpetuum. Quoniam humanorum actuum series cum tempore simul et ordinatore cito preterit et deletur, consonum esse dinoscitur legibus equitatis, vt regia liberalitas intendat, quamplurimum esse repleta muneribus, maxime religioni compaciendo, et uiris deo militantibus in nomine illius regis, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura regnorum, extremum diem habendo pre oculis, erogare copiose maturet. Quod et progenitores nostri et horum precipue felicis memorie pater noster Bela rex prudenter animaduertens inter alia pietatis acta innumera cenobium sancte crucis in Austria fouebat ut suum, manutenebat ut proprium, et elemosinarum larga crebraque donatione sustentabat. Cuius nos cum et regni successores, et potestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes, pietatique eius et liberalitati non impares inueniri uolentes, predium, quod bysseni quondam possidebant, de iure mossuniensis castri exemptum prememorato cenobio sancte crucis, ita ut bysseni illud habuerunt, integrum cum omnibus pertinentiis suis regia ac potestatiua manu in regno nostro perpetuo iure contulimus possidendum. Quod predium per pristaldum nostrum Maurum mossuniensem comitem abbati ac fratribus sancte crucis ex precepto nostro assignatum his metis collustratur et includitur. Videlicet, prima meta sumit initium ad septentrionem a fluuio, qui uocatur Sár. Deinde protendit ad orientem iuxta riuulum, qui fluit in predictum fluuium Sár. Inde ascendit planiciem minimi montis, qui descendit in uallem arundinetorum. Deinde ascendit ad uiam a meridiana plaga ante siluam, cuius nomen hagenowe, que silua patrimonium est filiorum comitis Stephani. Deinde descendit in magnam uallem ad occidentem, et transit ultra magnam uiam, et tandem terminatur in prenominato fluuio Sár. Vt igitur nostre donationis series absque cauillationis scintillula stabilitatis sortiatur argumentum, presentem paginam sigilli nostri munimine dignum duximus roborari. Datum per manum Petri Albensis prepositi et aule regie cancellarii. Anno ab incarnatione domini Millesimo Ducentesimo Tercio. Venerabili Job Strigoniensi archiepiscopo existente, reuerendo Johanne Colocensi archiepiscopo, Calano quinque ecclesiensi episcopo, Vgrino Jeuriensi episcopo, Catapano Agriensi episcopo, Symone Waradiensi episcopo, Desiderio Chenadiensi episcopo‚ Benedicto palatino et Bychoriensi comite, Ypoch bachiensi comite, Tyburcio comite de Budrug, Chepano Supruniensi comite, Jula Chenadiensi et curiali comite, Poth Thymisiensi comite, Thoma Posoniensi comite, Martino comite de ferreo Castro, Benedicto Woywada, Nycolao comite de wywár, Mauro comite de Mosson.
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11,1856) 35-36
    Editions
    • Fejer, Cod. dipl. V, I, 292.


    LanguageLatein
    Places
    • Also Feher (Weißenburg, H)
    • Bratislava (Pressburg, SK)
    • Budrug (Baes-Bodrog, H)
    • Csana´d (Tschanad, H)
    • Eisenstadt (GB E)
    • Esztergom (Gran, H)
    • Komitat Bacs (H)
    • Mosonmagyaro´va´r (Ungarisch-Altenburg, H)
    • Nowe´Zamky (Neuburg, H)
    • Sopron (Ödenburg, H)
    • Temes (Temesch, RO)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    geographical name
    • Hagenowe
      • Regular Form: Hagenau, Wald
    Persons
    • Bela III., König von Ungarn (1172-1196), Vater König Emmerichs
    • Benedikt, Palatin und Graf von Bychoriensis
    • Calanus, Bischof von Fünfkirchen (1188-1218)
    • Catapanus, Bischof von Agria (1198-1215)
    • Chepanus, Graf von Sopron (Zeuge)
    • Desiderius, Bischof von Csana´d (1204-1228)
    • Emmerich, König von Ungarn (1196-1204), Aussteller
    • Job, Erzbischof von Gran (1184-1204)
    • Johannes, Erzbischof
    • Jula, Graf von Csana´d und Hofbeauftragter (Zeuge)
    • Martinus, Graf von Eisenstadt (Zeuge)
    • Maurus, Graf von Ungarisch-Altenburg
    • Nikolaus, Graf von Neuburg (Zeuge)
    • Petrus, Propst von Weißenburg
    • Poth, Graf von Temes (Zeuge)
    • Simon, Bischof von Varadinum (1203-1217)
    • Thomas, Graf von Pressburg (Zeuge)
    • Tyburcio, Graf von Bodrog (Zeuge)
    • Ugrinus, Bischof von Raab (1188-1206)
    • Ypoch, Graf von Bacs (Zeuge)
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.