useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1264
Signature: 1264
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1264 (Vor dem 3. September)
Rüdiger von Losenheim beurkundet, dass er der Abbtei heiligen Kreuz dritthalb Mansen und zwei Gärten zu Höflein überlassen habe.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 160, Nr. 170
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Mit zwei Siegeln, ein drittes fehlt. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Quoniam in rebus licet iustissime gestis humana versucia calumpniarum plerumque tendit insidias, plurimum confert, si ea, que geruntur, exarata litteris posterorum quoque tradantur memorie, quatenus tam reuerencia testium quam auctoritate sigillorum certa rerum ueritas quasi quodam scuto artes malignancium abigat et dissoluat. Uniuersis igitur tam presentis quam future generacionis christi fidelibus innotescat, quod ego Růdegerus dictus de Loesenhaim aliquam michi future mercedis graciam aput deum patrem misericordie comparare satagens ex assensu dilecte Tvote coniugis mee, nec non liberorum meorum duos mansus et dimidium mansum in Hovelin, et duos ortos ibidem sitos, que in simul sumpta quinque et dimidium talenta et decem denarios annuatim deseruiunt, ecclesie sancte crucis in usus utique fratrum inibi christo militancium tempore domini Heinrici venerabilis abbatis eiusdem cenobii, sumpta quidem aliquanta summa pecunie, quemadmodum in sequentibus explicandum credidi, donacione prorsus libera contuli perpetuo possidendos. Ad augendam quoque huius beneficii gratitudinem spopondi, me prefatas possessiones ab omni puerorum meorum querela, tam uidelicet eorum, quos nunc habeo nec dum valentes causas huiusmodi propter etatis teneritudinem discernere, quam eorum, quos forsitan deo largiente habiturus sum in posterum, fideliter ac plenarie quamdiu superuixero defensurum; post finem quoque huius uite mee, si pueri mei me adhuc superstite tam intelligibilis etatis non fuerint, ut prenotatam donacionem scire possint aut intelligere atque memorie tenaciter comendare, ne quod absit eam reuocent aut infringant inposterum, Eberhardus de Půhperch patruelis meus ipsis, dum creuerint, eiusdem donacionis mee seriem explicabit, abducens eos ab omni uia infestacionis seu querimonie super donacione prefata. Ceterum, ut liquido atque ut ita dixerim ad unguem vniuersa eluceant, totum decreui huius negocii ordinem explanare. Predicta itaque predia cum Wisentoni colono meo in feodo quondam forma, qua debui, tradidissem oblata mihi ab illo aliquanta pecunie summula, illaque nichillominus a me recepta condicione tali, ut ipse omni iuri, quod in eisdem possessionibus habebat, abrenuncians sancte cruci offerret, ut et ipse diuine remuneracionis foret particeps, vniuersa demum manu mea omni uidelicet, tam mea proprietate in eisdem prediis, quam illius iure, quod habere uidebatur, excluso pretacto monasterio libere tradidi perpetuo possidenda. Ne qua vero in hac tam libera donacione cuiquam hominum calumpnandi seu quomodolibet aliter malignandi detur occasio, hanc paginam eo, quod proprio caream sigillo, trium ministerialium sigillis roborandam statui, Sifridi uidelicet de Chranehperch, Eberhardi de Půhperch et Heinrici de Howenvelde, testibus nihillominus ydoneis subnotatis, quorum nomina hec sunt. Fridricus sacerdos plebanus de Půchperch, Ditricus sacerdos, Rapoto de Valchenperch, Otto de Haslawe, Pertholdus de Engelschalhsvelde, Sifridus de Chotzsdorf, Gebhardus de Venindorf, Heinricus de Grozzenperge, Wisento, Chvnradus, Otto, Hainricus et alii quam plures. Actum anno domini M.° CC.° LX.° IIII.°
    Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 160-161


    LanguageLatein
    Places
    • Fahnsdorf (GB ME)
    • Großenberg (GB NL)
    • Haslau (GB BL)
    • Höflein (GB NK)
    • Kotzendorf (GB HO)
    • Kranichberg (Schloss u. Gde., GB NK)
    • Losenheim (Ruine, Gde. Puchberg am Schneeberg, GB NK)
    • Maria-Enzersdorf (GB MD)
    • Puchberg (GB NK)
    • Ruine Falkenberg (Gde. Straß im Straßertale, GB KR)
    • Sigfrid von Kotzendorf (Zeuge)
    • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
    Persons
    • Berthold aus Enzersdorf (Zeuge)
    • Eberhard von Puchberg, Neffe Rüdigers von Losenheim (Siegler)
    • Friedrich, Pfarrer in Puchberg (Zeuge)
    • Gebhard von Fahnsdorf (Zeuge)
    • Heinrich (Zeuge)
    • Heinrich III. Schinweis, Abt von Heiligenkreuz
    • Heinrich von Großenberg (Zeuge)
    • Heinrich von Hohenfels (Siegler)
    • Konrad (Zeuge)
    • Otto (Zeuge)
    • Otto von Haslau (Zeuge)
    • Priester Dietrich (Zeuge)
    • Rapotus von Falkenberg (Zeuge)
    • Rüdiger von Losenheim (Aussteller)
    • Sigfrid von Kranichberg (Siegler)
    • Tuote (von Losenheim), Ehefrau Rüdigers von Losenheim
    • Wisento (Zeuge)
    • Wisento, Lehensmann Rüdigers von Losenheim
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.