useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1264 X 19
Signature: 1264 X 19
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1264 Oktober 19
Otto vom hohen Markt, Bürger von Wien, schenkt der Abbtei Heiligen Kreuz, in welcher er sich seine Grabstätte erwählt, ein Haus am hohen Markt zu Wien.
Source Regest: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 308, Nr. 7
 
x
Laudabile est scripture testimonium, quod obliuionis redimit detrimentum. Emergentem enim calumniam reprimit actionum in veritate sua loquens, fomitem erroris extinquit nasciturum. Notum sit igitur vniuersis presentem paginam inspecturis, quod ego Otto dictus de foro attendens mutacionem rerum subitaneam mundanarum ipsumque Apostolum adventum districti iudicis nunciantem, quoniam omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit sive malum, cupiensque horam tam districti examinis aliquibus misericordie operibus preuenire, ob meorum remissionem peccaminum, meorumque progenitorum, nec non et liberorum ecclesie sancte crucis domum et duas institas in alto foro Wienne civitatis sitas, quinque talenta singulis annis solventes, quarum una videlicet instita duo talenta, reliqua vero cum domo||
tria talenta (solvit), cum consensu liberorum meorum, ad quos ipsorum reddituum respectus tunc temporis habebatur, videlicet Griffonis, Chunegundis et Margarethe, maritorumque earumdem Henrici scilicet et Vlrici contuli perpetuo possidendas, tali condicionis articulo addito, ut de prefatorum reddituum pecunia dicte ecclesie fratribus in die beati Cholomani, quamdiu vixero, post obitum vero meum in die anniversarii mei debeat servitium in similis et vino meliori et piscibus ministrari. Quodsi forte, quod absit‚ a quoquam abbatum et dispensatorum ecclesie prelibate dictum servicium fratribus per negligenciam subtractum fuerit, ad me vel ad meos heredes, si non superfuero, revertetur. Itaque rigorem conversationemque religionis fratrum prefate domus considerans, ut oracionis laborisque ipsorum amplius particeps utpote confrater eorum ordinis existerem, quandocunque me dominus de huius vite vocare dignabitur ergastulo, elegi in dicta ecclesia sepeliri, tali tamen condicionis articulo intercluso, ut, si forte expedicionis itinere vel quocunque modo sive infra terram, seu intra montes decessero, abbas ecclesie sepedicte propriis expensis inde me deferet, sicque cum conventu fratrum exequias celebrabit. Vt autem hec mea donacio ab omni heredum meorum impedicione rata et inconvulsa permaneat, sigillorum duorum, mei videlicet et civium Wienne dignum duxi munimine roborari, testibus idoneis nihillominus subnotatis, quorum nomina sunt haec, Heinricus plebanus de Prugge, Pertholdus de Teulingsbrunne (Tallesbrunn), Heinricus de Gottesvelde et alii complures. Acta sunt hec anno domini MCCLXIV.° XIV Kalendas Novembris, Indictione VII.
Source Fulltext: WEIS, Heiligenkreuz (=FRA II/11, 1856) S. 308-309

Original dating clauseXIV Kalendas Novembris

Editions
  • Pez, Thesaur. VI, II, pag. III, Nr. 196. Cop. Phil. Hueber ex authogr.


LanguageLatein
Places
  • Bruck a. d. Leitha (GB BL)
  • Gottensfeld (abgek., heutiges Unter St. Veit)
  • Tallesbrunn (GB GF)
  • Wien
  • Zisterzienserstift Heiligenkreuz
Persons
  • Berthold von Tallesbrunn (Zeuge)
  • Griffo, Bruder Kunigundes und Margarethes, Sohn von Otto vom hohen Markt
  • Heinrich von Gottensfeld (Zeuge)
  • Heinrich, Ehemann Kunigundes
  • Heinrich, Pfarrrer von Bruck (Zeuge)
  • Kunigunde, Schwester Griffos und Margarethes, Tochter von Otto vom hohen Markt
  • Margarethe, Schwester Griffos und Kunigundes, Tochter Ottos vom hohen Markt
  • Otto vom hohen Markt (Aussteller, Siegler)
  • Ulrich, Ehemann Margarethes
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.