useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1497 IX 14
Signature: 1497 IX 14
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1497, Citeaux
Das Generalcapilel ermächtiget auf eingelaufene Klage, dass Prior und Convent von Lilienfeld ihren Abt Sigismund gefangen hielten und den Abt von Rein bewogen hätten, ihn zur Resignation zu nöthigen, die Äbte von Heiligenkreuz, Zwettel und Baumgartenberg, die Sache zu untersuchen und den Abt von Rein und den von ihm in Lilienfeld eingesetzten vors Capitel zu citieren.
Source Regest: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 59, Nr. 54
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Siegelfragment. Notarius Description: Eugenius abbas m. p. de Cheimone (Mit Handzeichen).Material: Pergament
    x
    Nos frater Jobannes abbas Cistercii notum facimus universis, quod in eodem Generali Capitulo, die XIIII mensis Septembris anno domini MCCCC nonagesimo septimo apud Cistercium celebrato, facta fuit quaedam diffinitio, cuius tenor sequitur et est talis: Ad audientiam praesentis Gen. Capituli querimonioso delatum est, priorem et conventum de Campoliliorum, nescitur quo spiritu motos, fratrem Sigismundum abbatem suum detinuisse violenter in dicto monasterio suo et consequenter suscitasse abbatem de Runa, dicti monasterii de Campoliliorum visitatorem, et apud dictum de Runa adversus dictum abbatem suum graves querimonias et accusationes tulisse; dictum etiam abbatem de Runa induxisse ipsum abbatem de Campoliliorum ad resignandum et cedendum in manus ipsius de Runa, jure suo in dicto monasterio de Campiliorum praetenso; in quo praefuerat per tres vel quatuor annos elapsos et confirmatus, quae omnia asseruntur per dictum fratrem Sigismundum facta fuisse vi et metu. Ob hoc praesens Generale Capitulum pulsavit, ut sibi de remedio et justitia provideat. Quod factum ipsum Capitulum gravissime ferens et non sine admiratione permaxima de tam insolita praesumptione et injusta animadversione erga suum pastorem abbatibus de Sancta Cruce, de Zwettl et de Paumgarttenberg ordinat, praecipit et mandat, quatenus de singulis supradictis et ea tangentibus informent et si ita invenerint, restituant destituta et defectuosa corrigant nec non citent ad proximum Generale Capitulutn dictum de Runa et cum quem instituit in dicto monasterio de Campoliliorum, ut afferant per scriptum cuncta, quae fecerunt et egerunt circa praemissa, quemadmodum similiter commissarii immediate Capitulo transmittent cuncta, quae fecerunt, ut singulis justitia monstretur. Et si debita informatione habita invenerint, dictam resignationem absque Generalis Capituli auctoritate aut vi et metu vel aliter injuste factam, aut provisionem inde secutam non rite factam, dictam resignationem et subsequentem provisionem cassent et annullent, et nihilominus sive canonice fuerit sive non, citent noviter promotum ad proximum Generale Capitulum ostensurum decretum suae praetensae provisionis, et insuper compellant ipsum praetensum abbatem ut usquo ad aliam Capituli Gen. dispositionem provideat eidem domino Sigismundo de bona pensione. Mandamus eisdem commissariis ut mittant ad proximum Gen. Capitulum sub sigillis suis quaecunque in praemissis egerint, ut per ipsum Gen. Capitulum finalis conclusio ponatur in praemissis. Datum Cistercii sub appensione sigilli diffinitorum ejusdem Capituli Generalis, die, mense et anno praedictis.
    Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 59-60

    Original dating clausedie XIIII mensis Septembris

    Editions
    • Rubr. 68. Fasc. III. n. 7.


    LanguageLatein
    Places
    • Citeaux
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.