useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Heiligenkreuz, Urkunden (~1133-1775) 1499 IX 14
Signature: 1499 IX 14
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. September 1499, Citeaux
Das Generalcapitel bestimmt neuerlich die Ordenssteuer.
Source Regest: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 154, Nr. 61
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Heiligenkreuz (http://www.stift-heiligenkreuz.at)

Siegel fehlt. Notarius Description: Eugenius m. p. abbas de Cheminone (Handzeichen).Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Generale Capitulum Cisterciensis Ordinis. Notum facimus universis, quod in eodem Generali Capitulo die decima quarta mensis Septembris anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono apud Cistercium celebrato facta fuit quaedam diffinitio, cujus tenor sequitur et est talis. Considerans non sine magna animi consternatione Gen. Cap. gravium agendorum Ordinis multiplicem varietatem non modo in provincia aut regione una sed longe lateque per orbis universi latitudinem, per quam dictus Ordo extenditur, ubi proh dolor! tot vel plures videntur privilegiorum, exemtionum libertatumque Ordinis expugnatores, quot prius retroactis temporibus visi fuerunt promotores, augmentatores et dictarum libertatum defensores, quibus adversis, nisi diligenter occurratur, nos nostraque tam spiritualia quam temporalia in tuto minime posse morari videmus. Formidat insuper non immerito dictum Generale Capitulum ne Sanctissimi domini nostri Papae sacrum pectus, in quo christianae religionis thesauri conduntur, adversus Ordinis personas moveatur, tum maxime, tanquam in desides et suae Sanctitatis contemptores, quippe quia necdum a sua sublimatione ex parte Ordinis reverentiae et honoris debitum cum filiali obedientia ac generosa et solita offerri propina (?) suae Sanctitati fuit impensum, quemadmodum alii gradus ecclesiastici fecisse dicuntur. A cujus quidem omissionis seu dilationis hujusmodi non incuria Ordinis, sed potius bellorum seu discordiarum tam civilium quam intestinarum ac aerarii publici exinanitio aut potius evacuatio seu exstinctio causa fuerit; verum dilatio ulterior amplius excusatione mereri non videtur, praesertim etiam cum, ut omnibus patribus in Generali Capitulo existentibus visum fuit, apud Sanctam sedem apostolicam pro confirmatione privilegiorum Ordinis tam antiquorum quam novorum insistendum esse, ne quasi in nihil redigantur; maxime autem et quasi ante et super omnia invigilandum est, ad impetrandam gratiam indulgentiarum instantis jubilaei pro universis et singulis personis Ordinis utriusque sexus, nec non conversis, donatis, oblatis, familiaribus ac continuis commensalibus, ne personse Ordinis et praecipue regulares, omnipotenti deo incessanter die noctuque in claustris deservientes, aut tanto bono priventur aut per saeculum limina apostolorum petendo vagari cogantur. Quare haec cura ceteris omnibus est praferenda. Praeterea Generale Capitulum sollicitiori vigilantia cogitat et pertractat, quid sit agendum cum reverendissimo domino protectore et procuratore Ordinis in curia, quibus propter defectum debitae et solitae solutionis stipendiorum actis annis Ordo visus est carere in curia. Ex quo universi benevoli Ordinis filii cognovisse potuerunt, multa in rebus Ordinis aliter accidisse quam oportuisset. Timendum est vehementer, ne pejus accidat, si non in brevi de remedio provideatur opportuno. Nemo enim propriis militare tenetur stipendiis, quinimo dignus est operarius mercede sua. Sunt praeterea multa alia magna et gravia debita, ad quae ordo ipse multis tenetur et obligatur, ut sunt ea, quae Claraevallis monasterium ab Ordine seu Capitulo Generali reppetit, aliaque non pauca nonnullis patribus Ordinis debita, qui dudum Ordinis necessitatibus succurrendo suorum monasteriorum pecunias liberaliter Ordini concesserunt ad liberandum Ordinem ipsum ab usurarum voragine. Quae quidem debita, nisi citius persolvantur, praesertim monasterio Claraovallis, maximum Ordo incurrere poterit detrimontum. Cum igitur tam variae et graves penuriae seu necessitudines sacrum nostrum premant Ordinem, nec in promptu pateat solutionis seu opportunes provisionis modus ad satisfaciendum necessitatibus praemissis, et in deterius .... constitit Generali Capitulo, quod quidem ex consuetis annuis contributionibus hac tempestate colligi potest neque rebus praemissis nec expensis communibus et necessariis ac inevitabilibus, ut sunt Capitula Generalia, solutio seu prosecutio. Quis insuper processui Ordinis contra diversos ecclesiae praelatos ac principes laycos, qui libertates nostras et privilegia Ordinis demoliri et in ea invehere meditantur, et cetera, sine quibus ordo in sua antiqua ac laudabili exemtione et libertate diu permanere non posset, nisi praemissis diligenti vigilantia per vias juris vel aliis in dies occurreretur, satisfacere potest?||
    Praesens Generale Capitulum his et aliis multis causis rationabilibus consideratis, ad Sanctissimam sedem apostolicam suos oratores legatos et nuntios, quam primum commode fieri poterit, transmittere decrevit ad debitam Sanctissimo domino nostro Papas ac suae Sanctissimae sedi reverentiam exhibendam, amicorumque ac benevolorum Ordinis in Romana curia consistentium condignam recognitionem faciendam, tam pro dicta confirmatione privilegiorum Ordinis et impetratione instantis jubilei obtinenda et impetranda proque feliciore directione negotiorum Ordinis in eadem curia ac debitis Ordinis solvendis. Verum quia dictis oratoribus et nuntiis de expensis necessariis juxta qualitates eorum provideri nec impetrationes praetactae ac solutiones debitorum promissorum sine maxima pecuniarum somma fieri posse videntur, idcirco post maturam, profundam et solertem deliberationem ac unanimi omnium dominorum diffinitorum consensu perceptis (sic), praesens Generale Capitulum subsidium caritativum novem millium librarum turonensium in moneta bona in regno Francise cursum habente aut in auro justi et legalis ponderis, eisdem novem millibus librarum aequivalentibus, super omnibus et singulis utriusque sexus monasteriis ac locis regularibus, in quibuscunque mundi partibus situatis et existentibus, absque praejudicio contributionum ordinariarum imposuit ac tenore praesentium imponit, infra Nativitatis b. Joannis Baptistae festum proxime venturum, vel aliud magis brevem terminum ad arbitrium commissariorum Ordinis in diversis regnis deputatorum limitandum, arbitrandum et prout super dictum integraliter solvendum et Reverendissimo domino nostro Cisterciensi in suo sacro Cistercii monasterio sommas per dictos collectores a monasteriis subscriptis respective receptas et levatas infra proximum nostrum Generale Capitulum cum bonis et bene specificatis et sufficientibus computationibus receptionis earum reddendas deliberandas et realiter solvendas, et nihilominus tam apostolica quam totius Ordinis et Capituli Generalis auctoritate universis et singulis abbatibus Ordinis, abbatissis, commendatariis, prioribus, priorissis, cellerariis, bursariis ac aliis quibuscunque monasteriorum aut locorum regularium Ordinis regimini praesidentibus, gubernatoribus, receptoribus, procuratoribus, syndicis, yconomis, negotiorum gestoribus ac officiariis universis, quocunque nomine censeantur, aut cujuscunque auctoritate et nomine praesideant, in eisdem, in virtute salutaris obedientiae ac sub excommunicationis nec non suspensionis et eorum privationis a suis dignitatibus et officiis latae sententiae poenis ac censuris in litteris apostolicis Ordini nostro concessis, statutisque et diffinitionibus Ordinis expressis et contentis, mandans et praecipiens ipsum Generale Capitulum, quatenus praemissa mente devota recogitando, seque bonos ac veros Ordinis filios et fideles amatores, ut tenentur, ostendendo et exhibendo, sommas seu taxas aut quottas dicti subsidii eisdem monasteriis, ut infra describuntur, respective impositas et iraponendas prompte et hylariter, infra dictum Nativitatis b. Johannis Baptistae festum proxime venturum, commissariis Ordinis ad hoc in diversis mundi partibus per ipsum Generale Capitulum deputatis aut eorum substituendis collectoribus et nuntiis, sive religiosis sive saecularibus praesentium exhibitoribus, realiter, integraliter et in promptu in bona et sufficienti moneta, inferius descripta, unacum expensis rationabilibus, si secunda aut ulteriori vice ad ipsum monasterium redire contigerit, solvant, tradant et satisfaciant, seu solvi, tradi et satisfieri procurent, non obstantibus oppositionibus et appellationibus quibuscunque. Quocirca praesens Generale Capitulum de discretione, prudentia et fidelitate moderni abbatis de Sancta Cruce ad plenum confidens sibi, tenore praesentium in virtute salutaris obedientiae et sub poenis infrascriptis, nisi Ordinis, imo verius apostolicae Sedis paruerit mandatis mandat et praecipit, quatenus omnibus et singulis excusationibus cessantibus et postpositis sive per se sive per subexecutores seu||
    receptores aut collectores seu nuntios speciales, sive religiosos sive saeculares per eum deputandos, infra quindecim dies, receptionem praesentis diffinitionis immediate sequentes, omnem possibilem et indissimulatam adhibeat diligentiam exequendi et ad effectum deducendi (faciendi) praesentem diffinitionem, seu deduci faciendi, et si personaliter vacare et ad monasteria subscripta ire non potuerit, hoc ipsum per praedictos suos subdelegatos vel deputatos seu collectores aut nuntios diligenter exequi faciat, dando eis et cuilibet eorum nomine totius Ordinis, auctoritarem, facultatem et potestatem petendi, exigendi, requirendi, levandi et percipiendi omnes et singulas hujus subsidii sommas et quottas, monasteriis infra scriptis, ut infra patebit, taxatas et impositas, de receptis quoque bonas et validas quittantias sub sigillo ipsius aut signo manuali dictorum subdelegatorum seu collectorum praedictorum faciendi, dandi et expediendi, quas ipsum Generale Capitulum examinans ratas et proratas habet et habebit in futurum. Contradictores vero et rebelles seu solvere renuentes aut differentes, tam abbates, abbatissas, commendatarios, priores, priorissas, cellarios, bursarios, rectores, receptores, procuratores, admodiatores seu aviditatores et quoslibet praedictorum monasteriorum utriusque sexus officiarios tam religiosos quam saeculares, ut taxas et quottas dicti subsidii eisdem monasteriis subscriptis taxatas et impositas cum rationabilibus expensis, ut praemissum est, infra tempus et in loco per ipsum commissarium seu ejus subdelegatos collectores et nuntios praefigendum et declarandum sub excommunicationis, suspensionis et interdicti, nec non aggravationis et reaggravationis ac etiam privationis a suis dignitatibus, administrationibus, officiis et beneficiis, nec non inhabilitatis ad quaecunque beneficia, officia ecclesiastica habenda aut obtinenda ac sub aliis censuris, sententiis et poenis, latius in privilegiis apostolicis novis et veteribus ac in statutis et diffinitionibus Ordinis contentis et declaratis, apostolica et Ordinis auctoritatibus praefatis palam et publice notis, et si opus sit, per affixionem et dimissionem copiae praesentium ad valvas monasteriorum ipsorum seu parochialium ecclesiarum vicinarum seu alias, prout melius eidem commissario aut deputatis collectoribus praedictis visum fuerit expedire, realiter et cum effectu sibi solvi moneat et requirat, primo, secundo, et tertio ac quarto ex abundantiali pro monitione canonica, et si, quod absit, animo indurato perstiterint, solvere renuerint, ipsos abbates, abbatissas, commendatarios, officiarios praedictos sie ut praemittitur, solvere renuentes seu impedientes solutionem taxarum praedictarum, eorum talem praemissis auctoritatibus excommunicet, aggravet et multipliciter reaggravet.||
    Praeterea praesens Generale Capitulum pro pace filiorum Ordinis edicto firmissimo declarat, ut dictum subsidium in regno Franciae seu Gallia cisalpina ad libram turonensem, in Italia vero et provinciis transalpinis et Ungaria ad ducatos, in tota Germania regnisque et dominus adjacentibus ad florenos renenses, in Hanglia (sic) vero, Hibernia et regno Scotiae ad nobilia ad Rosam, in Hispania autem, Arragonia, Portigallia, Castella, Navara, Austuriis et dominus adjacentibus ad florenos aragonenses solvatur et in eisdem monetis computetur et solvatur per dicta monasteria et per commissarios receptores ipsius subsidii Rmo domino nostro Cistercii et aliis receptoribus generalibus, per ipsum Capitulum deputatis in dictis monetis respective apportetur seu solvetur. Si autem dictus commissarius invenerit, aliqua alia monasteria sive religiosorum sive monialium, monasteriis suae commissionis circumvicina, fuisse ommissa et non taxata nec in praesenti commissione inserta, ipsa monasteria taxet, astallat et imponat secundum ipsorum facultates habito respectu ad aliorum similium monasteriorum vicinorum astallationes fideli computu et nomine Generali Capitulo redditurus. Eos vero, qui ob non solutionem hujusmodi sommarum sibi impositarum infra tempus, ut praemittitur, eis praefigendum,hujusmodi censuras forsan incurrerint, quotiescunque ipsas cum rationabilibus expensis, ut praemittitur, persolverint, plenarie ab hujusmodi censuris, si id humiliter petierint, et requisierint, absolvendo. (!) Invocato ad praemissa, si opus fuerit, quorumcunque dominorum potentium judicum ecclesiasticorum et saecularium auxilio, consilio et favore.||
    Sequuntur nomina monasteriorum virorum in Austria, Styria, Carinthia et usque ad Ungariam existentia (sic) et eorum taxae. De Hilaria decem et octo florenos renenses, de Cella angelorum decem florenos renenses, de Pauentemperg (sic) decem et octo florenos renenses, de Valle dei duodecim florenos renenses, de Zwettzella viginti flor. ren., de Sancta Cruce viginti flor. ren., de Sancta Trinitate in nova civitate Austriae decem flor. ren., de Novo Monte duodecim flor. ren., de Runa viginti quinque flor. ren., de Victoria viginti flor. ren., de Campoliliorum viginti flor. ren., de Psitich decem flor. ren., de Lansdrach (sic) octo flor. ren., de Alto Vado duodecim flor. ren., de Alto Fonte sex flor. ren. Moniales ejusdem||
    commissionis: Sancti Spiritus citra civitatem Ipsam sex flor. ren., de Felici Valle viginti flor. ren., de Impulhone vel Pulhone decem flor. ren., de Friesache sex flor. ren., de Schleybarch octo flor. ren., de Sancto Nicolao Viennae octo flor. ren., de Schönfeld inferiori decem||
    flor. ren., de Schönfeld superiori octo flor. ren., de Sancto Bernardo in Pethereythe (sic) duodecim flor. renenses.||
    Datum in diffinitorio nostro Cisterciensi sub appensione sigilli diffinitorum ejusdem Capituli Generalis sub anno, die et mense praedictis.
    Source Fulltext: Zisterzienser-Chronik 12 (1900) S. 154-157

    Original dating clausedie decima quarta mensis Septembris

    Editions
    • Rubr. 60. Fasc. IV. n.7.


    LanguageLatein
    Places
    • Citeaux
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.