useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1070
Signature: 1070
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1070, Passau
Altmann, Bischof von Passau, bestätigt dem Bischof Adalbero von Würzburg einen schon früher zwischen Bischof Christian von Passau und dem Grafen Arnolt von Lambach abgeschlossenen Tauschvertrag.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 94
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Mit Siegel Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego altmannus dei gratia sancte patauiensis ecclesie episcopus. Licet omnibus, quos in christo sollicitudine sacerdotalis prouidentie amplectimur omnifariam impendere diligentiam debeamus, precipue tarnen pauperum christi intimo ex affectu memores esse debemus et non solum presentibus immo et futuris eorum obuiare inconmodis. Ea propter notum esse uolumus uniuersis christi fidelibus tarn futuris quam presentibus, qualiter peticione dilecti confratris nostri Adelberonis ecclesie wirziburgensis episcopi quoddam concambium, quod iam olim per auum eius Arnoldum cum predecessore nostro beate memorie presule Christiano legitime actum fuerat, sed nostris temporibus nonnullam contradictionis molestiam sustinebat, nos deo propicio, ut idem concambium in perpetuum fixum esset et immobile, cum cqniuentia totivs cleri et populi ecclesie nostre repetita conmutatione renouauimus et omnem futuris temporibus controuersie ac simultatis causam decidimus. Denique a supradicto Adelberone confratre nostro acceptis tribus mansibus sui predii, uno in Niunchirchen, duobus in Gundeschirchen nos decimas, quas parentes eius uidelicet pater Arnoldus et auus Arnoldus et marchio Gotefridus possederant et ecclesie lambacensi contradiderant, hoc est in terminis parrochie, que pertinet ad memoratum cenobium, in pachmannen quoque in terminis sui predii et patrui sui Arbonis episcopali auctoritate et banni nostri interpositione eidem ecclesie et fratribus ibidem conmunis uite disciplinam sectantibus libere et secure possidendas confirmauimus. Siquis igitur episcoporum aut laicorum hanc nostram confirmationem infringere aut annullare presumpserit, ex auctoritate patris et filii et spiritus sancti perpetuo anathematis uinculo subiaceat, nisi forte resipuerit et sub debite reconpensationis satisfactione penitentiam egerit. Ne uero confirmationem hanc aliqua imperpetuum possit exterminare obliuio, eam sigilli nostri impressione iussimus et testium subscriptione corroborari. Testes sunt canonici Roupertvs prepositus, Oudalricus decanus, Meginhardus, Chuonradus, Guntherus, prepositi Wezil, Oudalricus archidiaconi. Laici Oudalricus comes aduocatus patauie, Heinricus comes de formbach et frater eius Gebeharth de Uiethensteine, Eberhardus comes de formbach, Hermannus comes frater Oudalrici de windeberge, Gotefridus de Gottinsdorf, Arbophath de Echinperge, Arbo de Heicinisdorf, Erchinpreth et frater eius Altman de Aiterbach. Data patauie anno ab incarnatione domini millesimo I. VI. Indictione VIIII. Episcopatus autem domni Altmanni anno VIII. temporibus Ekkeberti abbatis.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 94-95
    Editions
    • Wendenthal, VII. 402.
    • Hormayr, Archiv 1818. 498.

    Comment

    Die Urkunde ist in der vorliegenden Form sicher unecht; Bischof Altmann kam erst 1065 zur Regierung, die Schrift stammt vermutlich aus der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.