useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (992-1600) 1487 V 22
Signature: 1487 V 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Mai 1487, Wels
Georg Nagl, Priester in Wels, stiftet sich im Kloster Lambach mit mehreren Gütern einen ewigen Jahrtag.
Source Regest: OÖLA, Kopienarchiv, HS 68, Lambacher Urkundenregesten 1459-1499, S. 634 Nr. 3170
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Lambach (www.stift-lambach.at)

Notarssiegel Notarius Description: Nikolaus von Dinkelsbühl, Kleriker der Diözese Augsburg und Notar kaiserlicher AutoritätMaterial: Pergament


    Graphics: 






      x

      In nomine domini amen etc. Noverint universi et singuli presentis instrumenti seriem inspeturi, quod anno a nativitate domini eiusdem millesmo quadringentesimo octuagesi[mo] septimo, indictione quinta, die vero [m]artis vigesima secunda mensis maii, hora quasi duodecima in domo honorabilis viri [domi]ni Georgii Nagell presbeyteri pataviensis [diocesis] oppido Wells, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Innocencii divina providencia pape octavi anno enim [te]rcio in mei notarii publici testiumque infra scriptorum ad hoc specialiter vocatorum presencia personaliter constitutus dictus venerandus vir dominus Georgius Nagell, presbyter Pataviensis inquilinus oppidi Wells sanus mente, non vi, dolo, metu, fraude aut aliqua sinistra machinacione seductus aut circumventus, sed ex eius certa sciencia spontanea voluntate animoque deliberato detexit, quo affectaret ac ad hoc suus dirigeretur affectus quatenus anniversarium perpetuum sibi pro genitoribusque suis fundare posset, quem de recenti fundavit in monasterio Lampacensi ordinis sancti Benedicti Pataviensis diocesis omni anno singulis angariis paulo ante au[...] sibi et parentibus et progenitoribus suis perpetuo decantandum cum certis lectis missis atque legendis, ut pro tempore populus ad officium defunctorum alacrius concurreret, fervencius divinis intenderet et sue devocionis exemplo ad faciendam sui et aliorum fundatorum memoria plebem fidelium efficacius invitaret et infra scriptas fundas et possessiones cum dominio utili et directo sicut ipse usus est aut habuit pure libere et simpliciter dicto monasterio obtulit donavit atque testatus est et [...] tres parentes et quicquid iuris habet aut habuit in molentino in Winppessing una cum pratis agris et al[...] in Mostall nominatum [...]ld, que omnia spectabant et spectant ad feudum dicti monasterii Lampacensis et sunt [...] Pataviensis diocesis ... curiam cognominatam zw Hoff, Mitterhoff, quam inhabitat modo Sacherll et est et fuit de pleno dominio dicti domini Georgii Nage[l ...] item unam aliam curiam cognominatam hoff zw Pfaffendorff, quam Pewrllmair inhabitat etiam de eius pleno dominio, item possessionem nominatam ain guet zw Katingreitt, quam Fridell pro nunc inhabitat omnia in dicta parrochia Guntzkirchen situata, que omnes et singulas possessiones iam dictas prefatus dominus Georgius Nagell testatus est dicto monasterio et conventui ibidem et si, cum mors contingeret, tunc omne ius et dominium que in dictis possessionibus habuit, in abbatem et conventum dicti monasterii transferi vellet, ponensque duos fratres videlicet fratrem Wolfganngum et fratrem Conradum de conventu dicti monasterii in predictis suis edibus secum constitutos in Wells loco monasterii presentes anniversarium et donacionem predictos stipulantes et recipientes in locum et ius suum si et quando debitum universe carnis persolveret. De et super quibus omnibus et singulis dicti donator dominus Georgius Nagell et donatarii loco predicti monasterii et conventus in Lampaco videlicet fratres Wolfganngus et Conradus prefati pecierunt sibi a me notario publico subscripto fieri et tradi atque edi unum vel plura publicum seu publica instrumentum seu instrumenta etiam super promissione a dominis donatore et donatoriis loco monasterii mihi notario pubico subscripto facta, quod omnia in presenti instrumento communicata velint firma rata et grata habere non contravenire sed tenere abservare et adimplere. Acta sunt hec anno hora die mense indictione loco et pontif icato quibus supra presentibus ibidem nobilibus honorabilibus et religiosis viris nobili domino Martino Oberhamer, Joanne Leroch laiicis, Pataviensis diocesis, domino Wolfganngo Eisengeringer, domino Conrado Rieder presbyteris Pataviensis diocesis, fratre Caspare et fratre Gallo ordinis minorum de conventu in Wells testibus ad omnia et singula premissa vocatis, rogatis atque requisitis.

      () Notariatssignet des Georg von Dinkelsbühel, mit der Devise "Non nobis, Domine, non nobis"

      Et ego Georgius de Dinkelspuhel clericus Augustensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius, quia supradicte donacioni causa mortis ultimeque voluntatis ordinacioni per dictum dominum Georgium Nagell factis, possessione dictarum recepcione et anniversarii stipulacioni omnibusque et aliis singulis premissis, dum sic ut premittitus, fierent et agerentur unacum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi idcirco hoc presens publicum instrumentum propria manu mea scriptum exinde confeci, subscripsi signoque et nomine meo premissorum vocatus specialiterque rogatus.

      Source Fulltext: StiAL, Kopialbücher, HS 21, P. Augustin Rabensteiner OSB: Documenta monasterii Lambacensis Bd. VI, ab anno 1483-1499, S. 190-193, Nr. 3161
      x
      Places
      • Wels
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.