useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1137
Signature: 1137
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1137, Friesach
Erzbischof Konrad von Salzburg schenkt dem Kloster Reichersberg eine Salzpfanne zu Reichenhall mit mehreren Gütern in Unken, im Pongau, zu Antisenhofen und Viehhausen etc.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 178
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Mit einem wohlerhaltenen, aufgedrückten Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis Counradus dei gratia salzburgensis archiepiscopvs. Uirum beatum psalmista disignans ait. Dispersit, dedit pauperibvs, iusticia eius manet in seculum seculi. Pro adipiscenda itaque beatitudine, que dispersimvs dedimusque pauperibus pro iusticia nostra perpetuanda in seculum seculi, uolumus in pauperum christoque seruientium seruitio in seculum stabiliri. Notum ergo esse uolumus tam presentibus quam futuri temporis hominibus, nos ad sustentationem christi pauperum in richerisperge deo sub conmunis uite regula seruientium et amodo seruiturorum quedam contulisse, que subnotata continet scriptum presentis pagine, Uidelicet patellam in halla cum uno curtili in ipsa uilla hallensi et VI. curtilibus in siluestribvs vnchen wlgo nominatis, de quibus ligna persoluuntur ad ipsam patellam, Mansvm et dimidivm in pongowe, VI. mansos iuxta richerisperch sitos in uilla antesinhouin et vihvsin et gurtin, predium quoddam in nospach, quod erat militis Chadalhohi de Nospach. Hec sunt bona de nostra liberalitate Richerispergensi cenobio collata. Et illud quoque curauimus memorie tradere, quod eiusdem ecclesie predia uidelicet curtem, que dicitur Chrowat, cum prediis eidem curti appendiciis usque ad XXX, ut dicitur, mansos requisiuimus, in qua requisitione cum diu laboratvm esset et Liutkardis, que predia illa iniuste detinuerat, episcopali banno constricta tandem peccatvm iniuste peruasionis recognosceret, sed a filiis suis eadem liberare non posset, nos pro redemptione anime nostre XXX. marcas expendimus, ut predia iam dicta penitus libere ac sine omni contradictione optineret ecclesia Richerispergensis, cui eadem predia legitime data fuerant a beate memorie Werinhero ipsius ecclesie fundatore et eorundem prediorvm legitimo quondam possessore. Quoniam autem ab ipso suo fundatore iam dicte ecclesie fundvs et patrocinium in ius et tuitionem firmamque possessionem ecclesie salzpurgensis agnoscitur per legitimam traditionem deuenisse, ratum esse conuenit subsidivm, quo nos auctore deo de nostra copia illius inopiam suppleuimus, quoniam hoc non est rervm episcopalivm distractio sed ampliatio, si pauperibus christi episcopatvm respicientibus et ab eo pendentibus conpetens fiat sustentatio. Quam sane paupervm sustentationem tam in loco iam dicto, quam in aliis locis nostre prouidentie subiacentibus nos ea moderatione fecimus, ut episcopatvm, quem pauperimym (sic) et ualde uastatum inuenimus, diuitem deo gratias et satis copiosvm tamque a ruinis morum quam a ruinis murorum honeste fauente deo reparatvm successoribus nostris moriendo relinquamus. Vnde successores nostros per tremendvm ultimi examinis iudicivm abtestatos et obsecratos esse uolumus, ut ratvm habeant, quod nos diuine pietatis intuitu in Richerispergensis cenobii consolationem disposuimus. Quecunque autem secularis aut spiritalis persona, quod a nobis est, pie dispositvm aliquo modo duxerit in irritvm, jn vltimo examine reddat rationem coram summo iudice. De salubri sane dispositione nostra presens pagina conscripta et sigillo nostro inpressa Data est Frisaci anno dominice incarnationis M. C. XXX. VII. Huius rei testes sunt et conlaudatores Romanus Gurcensis episcopus, Herimannus prepositus, Balfricus abbas salzpurgensis, Oudalricus abbas s. Lantperti, Pabo prepositus de Gurca, Hartmannus prepositus de Nvowinburch, Chuono salzburgensis canonicus presbiter, Otto presbiter monasterii S. Petri, Wolfrat comes De treuini, Adalbero dapifer, Karolus de Prewarin, Weriant de witiniswalt, Engilscalc frater Gurcensis episcopi, Maganus de scalach, Liutwin prepositus, Eberhardus de Libniz, Durinch de dietrammingin, Wisint de Pongowe, Engilbertus castellanus, Eberhardus de presigin, Mirabilis nanvs de arizberch.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 178-180
    Editions
    • Hund.
    • Gewold III. 156.
    • Chron. Reichersb. (ed. Gewold) 169.
    • Mon. boic. IV. 403.


    LanguageLatein
    Places
    • Friesach
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.