useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1156
Signature: 1156
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1156, Passau
Conrad, Bischof von Passau, erlässt dem Kloster Reichersberg den Weinzehent um Krems und verleiht ihm die Pfarre Münster (Münsteur) in der Nähe des Klosters.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 282
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Das Siegel ist verloren gegangen. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C(hunradus) dei gratia Patauiensis ecelesie minister dilectis in christo fratribus ecclesie Richerispergensis salutem in domino. Ecclesia Richerispergensis, in qua deo militatis fratres in deo dilecti, licet ivre fundi ad archiepiscopum Salzburgensem respiciat, tamen ex ecclesiastico regimine adtitulata est ecclesie nostre utpote sita in diocesi Patauiensi. Quod cum ita sit, sicut uos nobis nostrisque successoribus recognoscitis filialem obedientiam, sic dignum et ivstum esse censemus, ut et nos uobis recognoscamus paterne dilectionis et sollicitudinis pastoralis piam curam. Proinde uinearum decimas, quas ex auctoritate apostolica de laboribus uestris in uilla Chremesa cum assensu predecessorum meorum et meo inpresentiarum possidetis, uobis permanere concedimus. Insuper ecclesiam plebalem nomine Muonster uobis in uicino adiacentem cenobio uestro ea cautione annectimus, vt ecclesie uestre prepositi a nobis nostrisque successoribus in partem sollicitudinis uocati presignate plebis habeant prouidentiam super hac responsuri episcopo Patauiensi. Vt autem hec nostre liberalitatis concessio firma uobis uestrisque in posterum successoribus permaneat, presentem cartam sigillo nostro conmuniri fecimvs. C. Ego Chonradus Pataviensis episcopus laudo et S. S. C. Ego Otto prepositus Pataviensis S.S. C. Ego Rvodpertus Decanvs S.S. C. Ego Rvopertus Plebanus S. S. C. Ego Hainricus scolasticus S. S. C. Ego Adalbertus S. Nycolai prepositus S. S. C. Ego Marcwardus prepositus nuuenburgens. (?) C. Ego Odalricus s. ypoliti prepositus S. S. C. Ego Hartwicus S. Georgii prepositus S. S. C. Ego Heinricus s. Floriani prepositus S. S. C. Ego Adalbertus sacrista S. S. Data Patauie per manum Hainrici Anno ab incarnatione domini M.C.L.VI. Indictione prima, anno vero domini Chvonradi, patauiensis ecclesie uenerabilis episcopi VIII. feliciter Amen.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 282-283
    Editions
    • Hund - Gewold III. 163.
    • Chron. Reichersb. 194.
    • Mon. boic. IV. 418.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.