useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1203 I 21
Signature: 1203 I 21
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Januar 1203, Hallburg
Eberhart II., Erzbischof von Salzburg, entscheidet den Streit zwischen dem Kloster Reichersberg und Heinrich von Lanzenkirchen wegen der Capelle zu Hohen-Wolkersdorf.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 488
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Mit Siegel des Erzbischofs; von dem des Klosters Reichersberg aber keine Spur. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus cunctis christi fidelibvs in perpetuum. Notum esse uolumus tam presentibus quam futuris, quod quedam controuversia fuit inter fratres Richerspergensis cenobii et Hainricum de lanzenchirchin pro capella, que dicitur wolfkersdorf, in fundo predicti Hainrici sita, quam ipsi fratres affirmabant iure parrochiali plebesane ecclesie sue, que dicitur bramberch, attinere, econtra predictus H. asserebat eam ab omni iurisdictione esse exemptam et liberam. Quam litem consilio prelatorum utraque parte consentiente tali pacto terminauimus, ut ipsa capella ab omni iurisdictione plebane ecclesie exempta et libera habeat baptismum et liberam sepulturam hominibus per totum predium suum ibidem constitutis. Si uero aliqui de predictis hominibus apud plebesanam ecclesiam desiderauerint sepeliri, nemo sit, qui obsistat. Reliqua omnia iura parrochialia simul cum decimis ad plebesanam ecclesiam pertineant non obstantibus priuilegiis a predecessoribus nostris super generali iure plebesane ecclesie impetratis. Vt autem hec pagina nostre conscriptionis stabilis et inconuulsa permaneat in perpetuum, eam sigilli nostri et Richerspergensis cenobii corroboramus impressione. Huius rei testes sunt Wernhardus maioris ecclesie in salzburch prepositus et Hartfridus eiusdem ecclesie decanus, Symon Abbas sancti petri, Albertus Kyemensis prepositus, Chunradus Allensis prepositus, Tiemo subnensis prepositus, Siboto de surberch, Chunradus castellanus salzburgensis, Chunradus dapifer, Otto pincerna de Keuering. Acta sunt hec publice in salzburgensi claustro anno Ab incarnatione domini M.CC.III. Data littera XII. kalendas Februarii feria III. in halburch.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 488-489

    Original dating clauseXII. kalendas Februarii



    LanguageLatein
    Places
    • Hallburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.