useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1233 IV 24
Signature: 1233 IV 24
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. April 1233, Salzburg
Eberhard, Erzbischof von Salzburg, bestimmt, dass die Chorherren von Reichersberg, welchen die Seelsorge zu Bramberg und Edlitzübertragen wird, nicht mehr zur Einsetzung präsentiert werden dürfen.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 11, S. 13
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis Eberhardus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus in perpetuum. Cum plantatores ac fautores religiosorum a domino remunerari non dubitemus, ad eorum plantationem eo copiosius intendimus, quo denarii diurni brauium fiducialius exoptamus. Cum igitur in dando facilis fuerit Caritas, facilior esse debet in concedendo, quod minus est sancta largitas; nam cum pridem a sancte memorie uenerabili Eberhardo predecessore nostro ecclesie parrochiales in Pramberch et in Ediliz in subsidium domino famulantium fratrum in Richersperge pleno fuerint iure collate, quia tamen hactenus, cum persona ad easdem ecclesias fuerat instituenda, nobis presentari consuevit et ob hoc aliqua prouenire in futurum poterant impedimenta, maturiorj consilio prouidere uolentes ecclesie prelibate statuimus et concedimus in perpetuum, ut cum persona ibidem fuerit secundum arbitrium prepositi, qui pro tempore fuerit, instituenda, liberam habeat potestatem unum de concanonicis suis, quemcunque uoluerit, ibidem instituendi nostra et successorum nostrorum super hoc inuestitura minime requisita. Quia uero jus archidiaconj in nullo uolumus deminui, precipimus, ut in eis, in quibus alie Parrochie ad suum spectant officium, in istis similiter gaudeat pleno iure eo dumtaxat excepto, quod in presentatione sacerdotis sua presentia nullo modo requiratur. Vt autem hec nostre benignitatis collatio rata perpetuis temporibus perseueret, conscribi et sigilli nostri appensione iussimus conmuniri (sic). Data salzburge Anno Incarnationis domini M.CC.XXX.III. Indictione VI, VIII. Kalendas Maij.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 11, S. 13

    Original dating clauseVIII. Kalendas Maij

    Editions
    • Mon. boic. IV. 439.


    LanguageLatein
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.