useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1236 V 19
Signature: 1236 V 19
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. Mai 1236, Vilshofen
Heinrich, Graf von Ortenburg, gibt dem Kloster Reichersberg als Schadenersatz seine Hube zu Viehhausen.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 37, S. 39
 
x
Universis volumus esse notum, quod ego Hainricus Dei gracia Comes de Ortenberch hubam unam, quam vnicam et solam habui in villa, que dicitur in Vihusen, apud cenobium beati Michaelis in Reichersperge in ripa Ini fluminis sitam in manus Domini Chunonis eiusdem loci Prepositi tradidi, pleno iure super altare beati Michaelis vice nostra in subsidium fratrum et sororum ibidem Deo famulancium delegandam , nihil inibi iuris sive advocacie sive alterius rei cuiuslibet in eadem huba retinendo, sed hoc solum cupiens adipisci, ut pro temporalibus capiam sempiterna et ipsorum congregacionis interventu aput Altissimum veniam merear de peccatis, et ut querela ipsorum fratrum, quam contra me habebant pro eo, quod eos leseram in plantacione castri, quod dicebatur Autenperg, ut ipsi asserunt, cum tamen huius rei non sim mihi conscius, aput Deum et homines de cetero conquiescat. Hainricus quoque filius meus eandem tradicionem in manus prefati Prepositi Richerspergensis fecit et eandem pro remedio animarum nostrorum parentum bona sua voluntate pacificavit. Facta est hec nostra tradicio aput Vilshoven in Ecclesia Parrochiali anno Domini MCCXXXVI. Indictione VIIII. XIIII. kalendas Junij in presencia multorum, qui et huius donacionis testes sunt, quorum hec sunt nomina: Anshelmus Abbas de Alderspach, Gregorius Prepositus de Suben et Perhtoldus Capellanus suus, Hainricus quondam Prepositus de Osterhoven nunc autem frater Ordinis Predicatorum et Reinhardus confrater suus, Wergandus de Rumtingen, Hainricus de Pawmgarten, Wernhardus et Richerus fratres de Rotawe, Reinboto et Gozwinus Notarii Comitis, Wernherus Pincerna de Ancenchirchen, Chonradus de Pyrpach, Hainricus Plebanus de Vilshoven et alii quam plures.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) Nr. 37, S. 39

Original dating clauseXIIII. kalendas Junij

Editions
  • Monum. boic. IV. 445.


LanguageLatein
Places
  • Vilshofen
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.