useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 0903 VIII 12
Signature: 0903 VIII 12
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. August 903, Alt-Ötting
K. Ludwig verleiht dem Capitel zu Passau mehrere Güter im Innviertel als Eigentum.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 47
 
x
In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Ludowicus diuina largiente gratia rex, Liquido enim confidimus, si erga diuina monasteria deo seruientibus aliquod solamen largituri sumus, nobis in perpetuum et ad stabilitatem regni nostri prodesse. Quapropter nouerit omnium fidelium praesentium atque futurorum sollertia, qualiter quidam Comes nomine Arbo et Engilmar Purchardi episcopi fassallus licentia eiusdem episcopi celsitudinem nostre dominationis humili admonitione flagitantes adierunt, ut quibusdam canonicis patauiensium et deo et sancto Stephano prothomartyri Christi die noctuque famulantibus quaedam loca, quae antea unacum decimatione ab illius sedis rectoribus scilicet episcopis in beneficium habere noscuntur, in proprietatem concederemus. Nos uero ob amorem domini nostri Jesu Christi et sancti Stephani licentia Purchardi eiusdem aecclesiae sedis episcopi concessimus supradictis Canonicis Patauiae loca unacum decimationibus cunctis ad illa loca iuste pertinentibus, quae ante in beneficium habuerunt, hoc est inprimis Prama, deinde Gurtana, Lubihchinespach, Pollinga, Hohinhard, Altheim, Ostarunaha In Matahgowe, Preterea etiam Chorpheim, Hohunstat et Scardinga cum omnibus ad iam nominata loca iuste et rationabiliter aspicientibus, terris cultis et incultis, campis, siluis, aquis aquarumue decursibus, mobilibus et immobilibus, quesitis et inquisitis, molendinis, piscationibus, uiis et inuiis, exitibus et regressibus, decimationibus totis intus et extra, prope aut longe, omnia ex integro supramemoratis canonicis ibidem, deo et sancto Stephano militantibus in propriam potestatem perpetualiter donamus ita, ut nullus Successorum nostrorum nec de Successoribus uidelicet episcopis supradictae Sedis aliquid de eis rebus minuere aut distrahere audeat, quae pro remedio animae nostrae ac genitoris auique nostri antenominatis Canonicis concessimus et iussimus exinde hoc nostrae auctoritatis praeceptum conscribi, per quod decernimus atque iubemus, ut haec dominationis nostrae donatio ab omnibus fidelibus sanctae dei aecclesiae praesentium atque futurorum (sic) uerius credatur et diligentius conseruetur, manu propria nostra subter eam confirmauimus et anuli nostri impressione sigillari iussimus. Signum Ludowici (Monogramma) serenissimi regis. Engilpero notarius ad uicem Theotmari archicapellani recognouui et subscripsi. Data II. idus Augusti anno incarnationis dominicae DCCCCIII. Indictione VI. anno regni Ludowici serenissimi regis III. actum ad Otinga curte regia in dei nomine feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 47-48

Original dating clauseII. idus Augusti

Editions
  • Hund, Metrop. I. (München) 3?2. (Regensburg) 234.
  • Lünig, Spicileg. eccles. II. 760.
  • Hansiz, Germ. sacr. I. 186.
  • Wiener Jahrbücher XLIV. Anzeigeblatt 10.
  • Mon. boic. XXXI. I. 169. Nr. 85. ex lib. cop.


LanguageLatein
Places
  • Alt-Ötting
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.