useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (900-1797) 1338 V 20
Signature: 1338 V 20
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
20. Mai 1338, St. Florian
Propst und Konvent zu St. Florian verpflichten sich, die Stiftung Peters des Sohnes Heinrich von Urfahr, welcher zum Gotteshause 2 Pfund jährlichen Geldes auf dem Hause seines Vaters und den Weingarten Hofer gab, getreulich zu erfüllen.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1972) S. 267ff., Nr. 264
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)

Mit zwei angehängten Siegeln. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Nos Heinricus diunia miseratione domus sancti Floriani prepositus, Fridericus decanus Totusque ibidem Conuentus notum esse uolumus presentium inspectoribus vniuersis, quod dilectus nobis Petrus de lintza filius quondam Heinrici in Passagio non prosperitate mundi seductus, sed ut sapiens de futuris prouidens imitator eius, qui dixit: vtinam saperent et intelligerent, et nouissima prouiderent, Pio deuotionis affectu bonorum suorum subscriptorum deum heredem constituens, in eterna transitoria conmutando, In remedium anime sue et predecessorum suorum Specialiter nobis et Ecclesie sancti Floriani duorum Talentorum redditus, que annuo censu de domo quondam patris sui in lintz dari solent, libere tradidit et donauit Tali conditione videlicet, ut anniuersarius eius in secunda vespera in festo beate Anne vigilie maiores et sequenti mane Missa defunctorum cum ministris, sicut aliis nostris benefactoribus annis singulis peragatur, et Magister Infirmorum eadem die sine dilatione dicta duo talenta inter dominos de Conuentu pro consolatione condiuidere teneatur. Insuper vineam suam jn Monte, qui Herstell dicitur sitam, speciali nomine Hofer dictam, nobis et Ecclesie nostre predicte contradidit tali pacto, ut ipse et frater suus, confrater noster et professus Andreas ad ipsius Petri instantiam de nostra licentia et consensu vnanimi prouentus annales illius uinee, que (sic) de cultura ipsorum habere poterunt, percipere debeant pro tempore uite sue. Et in signum professionis nostre dominis sev fratribus de Conuentu in cena post vesperas una Canula et de mane in prandio una anula in predicto anniuersario de uino eiusdem uinee uel equiualentis unicuique annis singulis ministretur, Et eodem die pro publica Missa de beata uirgine dei genitrice sicut in summo minori festo cum ministris et officio assumptionis subiuncta Collecta pro Commemoratione predictorum perpetuo sollempniter celebretur. Statuit etiam, ut post obitum amborum predicta vinea pro emendatione prebende in usus dominorum sev fratrum de conuentu et non alibi perpetuo debeat deseruire, ut eis, que pro salute sua et predecessorum suorum fieri debent, eo ferventius sint intenti. Si uero, quod absit preter inpedimentum legitimum in executione ordinationis prenominate negligentia uel desidia sive in toto uel in aliquo predictorum conminui uideretur, quocunque tempore uel eventu, ex tunc proximi eorum tunc superstites predicta bona liberam attrahendi sibi habeant potestatem, tam diu retinendo, quousque eadem negligentia per nos integraliter supleatur eisdem bonis ipso facto in nostram possessionem de nouo reuersuris. Qui si forte rebelles extiterint, per aduocatum nostrum ad restitutionem artius arceantnr. Et ut hec omnia et singula, ut superius expressum est, perpetuo sine irruptione firmiter obseruetur (sic), presentem hanc paginam conscribi fecimus nostrorum sigillorum prepositi videlicet et Conuentus munimine roboratam in testimonium euidens super eo predictis fratribus andree et petro suisque posteris relinquendam. Datum et actum in domo nostra. Anno domini Millesimo CCC. Tricesimo Octauo. In vigilia ascensionis domini nostri iesu christi.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1972) S. 267ff., Nr. 264

    Original dating clausevigilia ascensionis domini nostri iesu christi

    Comment

    Cf. 1337 am 29. September. 1336 am 25. Juli und 1335 am 18. August


    LanguageLatein
    Places
    • St. Florian
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.