useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Seitenstetten, Benediktiner (1109-1738) 1219 VIII 23
Signature: 1219 VIII 23
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
23. August 1219, Korneuburg
Die Aebte von Melk und Göthweih, der Propst von Ardagger und der Dechant von St. Agatha entscheiden den Streit zwischen dem Stifte Seitenstetten und dem Pfarrer von Mülbach über die Kapelle in Elsarn und über die Güter zu Tulbing.
Source Regest: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 34, Nr. 25
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Seitenstetten (http://www.stift-seitenstetten.at)

Von den vier Siegeln sind nur die zwei ersten erhalten. Material: Pergament
    x
    In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Cunradus dei gratia abbas Medlicensis et eadem gratia Wezlo abbas Cothwicensis. Eberhardus prepositus Ardacensis. Vdalricus de S. Agatha decanus. electi arbitri tunc decidende litis inter Ditmarum abbatem de Sitansteten. et Chunradum plebanum qe Mulbach, super capella Elsarn et eius adtinenciis. omnibus in Christum credentibus. presentibus atque futuris. salutem in perpetuum. Amen. Quia quanto iuniores futuri temporis sunt homines. Tanto perspicaciores. vnde nimirum curiosius est adtendendum. et omni cautela obseruandum. ne quid in scriptis. que posteritati transmittuntur positum repperiatur. quod uel ius aut animos calumpniancium. qui lincis habent oculos. ullo modo possit offendere. Conperiat ergo tam presencium quam futurorum sollercia. qualiter litem habitam inter Ditmarum abbatem de sitansteten et Chunradum plebanum de Mulbach super capella Elsarn et eius adtinenciis nos. utpote electi arbitri ab eisdem partibus. inter quas causa uertebatur. certo fine ac forma determinata decidimus. Si quidem diligenter inspectis prius circumstanciis parcium et meritis causarum hoc modo aggressi sumus arbitrium. decernentes a principio. quod partes omni liti antea habite renunciarent. et fide data uicissim se obligarent XL libris winensis monete. ut quicquid arbitraremur. ratum haberent. nec cuiquam illud liceat rescindere uel immutare. nisi forte contra decretum nostri arbitrii ueniatur. ut infra notabimus. Deinde statuimus. ut prefatus abbas de Sitansteten et sui successores plenum ius presentandi in dicta capella Elsarn racione patronatus inperpetuum habeant. Almarus quoque sacerdos. quoad uixerit. quiete teneat illam excepto quod arbitratum est. ut interim per singulos annos in die S. Michahelis dimidium talentum winensis monete plebano de Mulbach persoluat. quod si negligere uoluerit. abbas de Sytansteten de prediis prefate capelle dabit eandempensionem. ipse autem Almarus sicut antea in debitis seruiciis abbati de Sytansteten tenebitur obnoxius. Preterea censuimus. ut post mortem sepe dicti Almari Chunradus plebanus de Mulbach, et sui successores recipiat pretaxatam capellam de manu abbatis de Sytansteten. tantum cum attinenciis que prememoratus Almarus sacerdos tempore arbitrii quiete possederat. nec ipse neque aliquis successorum suorum ius petendi habeat aliquid de prediis suis in Tulbingen. que non intuitu capelle Elsarn, sed singulari donacione domini Reinperti fundatoris eiusdem ad Sytastetense cenobium fuerunt deuoluta. Verumtamen hoc annexum est in premisso arbitrio. ut sepe nominatus C. plebanus de Mulbach et sui successores soluant annuatim abbati de Sytansteten in festo S. Mychahelis XII solidos winensis monete. insuper reuerenciam et honorem debitum. et largam et honestam exhibicionem hospicii. prout competit tante persone. studeat impendere. Quod si tercio commonitus contumaciter negligens fuerit in soluendo premissa. beneficio sepe memorate capelle in reliquum tempus careat. Ne quis autem inposterum hanc formam nostri arbitrii ausu temerario infringere presumat aut uiolare, sigillis nostris eam munire decreuimus. his adiuncto sigillo dom. Olrici Patauiensis episcopi. cuius facti infra notati sunt testes. Albertus de Chliube plebanus. Chunradus plebanus de Missowe. Heinricus scolasticus de ardacher. Magister Ditericus plebanus de Waltchirchen. Otto miles de Ekkendorf. Acta sunt apud nouam Niuenburch hec ita arbitrantibus Chunrado abbate Medlicensi. Eberhardo preposito Ardacensi Vdalrico decano de S. Agatha, consenciente quoque et coarbitrante domino Wezilino kotwicensi abbate. qui patronus est ecclesie Mulbach. Anno Incarnationis dominice M°. CC°. XVIII°. Indictione IIIIa. Data in Noua Niuenburc X. kalen. Septembres.
    Source Fulltext: RAAB, Seitenstetten (=FRA II/33, Wien 1870) S. 34-36

    Original dating clauseX. kalen. Septembres

    Editions
    • Abgedruckt in Hormayr's Arch. f. Gesch. Jhrgg. 1826. S. 503.

    Comment

    Jahreszahl und Indiction stimmen nicht. Hierüber und über den Ausstellungsort s. Geschichte des Ben. Stiftes Melk I. Bd. S. 313. Das Nova Niwenburg möchte ich jedoch statt auf Neustadt lieber auf das heutige Korneuburg (s. Fischer) deuten, das wie Elsarn unter dem Manhartsberge liegt.
    Mühlbach U. M. B., Pfarre im Decan. Hadersdorf.


    LanguageLatein
    Places
    • Ardagger (GB AM)
    • Ardagger, Kollegiatstift
    • Elsarn im Straßertal (GB KR)
    • Göttweig, Benediktinerabtei
    • Korneuburg (GB KO)
    • Maissau (GB HL)
    • Melk, Benediktinerabtei
    • Mühlbach
    • Seitenstetten, Benediktinerabtei
    • Tulbing (GB TU)
    geographical name
    • Kapelle in Elsarn
      • Regular Form: in Elsarn im Straßertal
    • capella Elsarn
      • Regular Form: Kapelle in Elsarn im Straßertal
    Persons
    • Albert, Pfarrer, Zeuge
    • Aussteller
    • Conrad III., Abt der Benediktinerabtei Melk (1218-resign.1224), Aussteller
    • Ditmar I., Abt der Benediktinerabtei Seitenstetten (1217-1223)
    • Eberhard, Propst des Kollegiatstiftes Ardagger, Aussteller
    • Eberhard, Propst des Kollegiatstifts Ardagger, Aussteller
    • Heinrich, Scholastiker von Ardagger, Zeuge
    • Konrad, Pfarrer von Maissau, Zeuge
    • Konrad, Pfarrer von Mühlbach
    • Magister Dietrich, Pfarrer von Waldkirchen, Zeuge
    • Otto, Soldat von Eggendorf, Zeuge
    • Pfarrer von Mühlbach
    • Reinbert von Hagenau und Heide
    • Ulrich, Bischof von Passau (1215-1221), Siegler
    • Ulrich, Dekan von St. Agatha, Aussteller
    • Wezilin, Abt der Benediktinerabtei Göttweig (1202-resign. nach 17. April 1231), Aussteller
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.