useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1146
Signature: 1146
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
ca. 1146, o. O.
Bischof Eberhart von Bamberg übernimmt die Schenkung des Ortes Wilhering samt dem daselbst durch den Edlen Colo gegründeten Kloster.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 224-225
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Ohne Spur eines Siegels.Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et individue trinitatis eiusdemque inseparabilis unitatis Ego Eberhardus babenbergensis episcopus. Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus, ut ecclesie nostre dignitatem, honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus, uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus. Ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum iudicio magis placentes. Ea propter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus, quod locum, qui uocatur Wilheringen tradente uiro nobili colone cum omnibus appendiciis suis in ius nostre ecclesie recepimus ea condicione, ut monachi cisterciensis ordinis, qui in eo abbaciam fundauerunt, et nostro semper patrocinio tueantur et foueantur auxilio. In his exequendis tanto deuotiores erimus, quanto retributionem eternam plus amamus. Decernimus ergo, quatenus hec traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus idoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum integritatis sue sentiat. Si qua uero ecclesiastica secularisue persona huius traditionis nostreque confirmationis decretum et paginam, quam conscribi fecimus, sciens temere uenire contra eam temptauerit exconmunicationi subiaceat et et (sic) ultionis eterne censuram experiatur, si non resipiscat. Cunctis autem his iusta seruantibus sit pax a domino, quatenus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant. Vt autem hec omnia rata permaneant, cartam hanc conscribi fecimus, quam sigilli nostri impressione munimus - Huius rei testes sunt Canonici ............................ Friderich de huneberg, Engelbreht de blanche ... Bernhardus de Stouphe, Hii liberi; Ministeriales Diterich de trune, Gotebolt et Gozwinus de Osterhoven, Cunrat de Wessenberg, Otto de Linthheim. Acta sunt hec anno domini M ... Indictione ... Regnante ... domino glorioso romanorun rege.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 224-225
    Editions
    • Stülz, Gesch. v. Wilhering. 470.

    Comment

    Dieser Text ist nur der Entwurf eines auszufertigenden Diploms, mit leerem Raume für Tag, Jahr und Namen des römischen Königs, ohne Spur eines Siegels. Die Schrift ist unverkennbar aus dem zwölften Jahrhundert.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.