useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1154
Signature: 1154
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1154, o. O.
Eberhard, Bischof von Bamberg, nimmt das Kloster Wilhering in den besonderen Schutz des Bistums Bamberg.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 272
 



    Graphics: 

    ins.
    Copie des XII. Jahrhunderts

      x
      In nomine sancte et indiuidue trinitatis. ego Eberhardus dei gratia babenbergensis episcopus. Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus, ut ecclesie nostre dignitatem honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus, uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus. Ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum iudicio magis placentes. Ea propter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus, quod locum, qui uocatur Willeheringin tradente nobili uiro vdalrico simul et fratre ipsius colone cum silua adiacente qůerinberch, cuius termini sunt ab eo loco, qui uetus Willeheringin dicitur, cum ceteris appendiciis suis, agris, uineis, pratis, pascuis, siluis, aquis, piscationibus, omnibus denique ad eum pertinentibus, cultis et incultis, que quoquomodo usui esse possunt, in ius nostre ecclesie recipimus ea conditione, ut monachi cisterciensis ordinis, qui in eo abbatiam fundauerunt secundum libertatem, quam priuilegia romanorum pontificum eorum ordini concedunt, ut uidelicet nullum habeant aduocatum preter romanorum imperatorem et episcopum babinbergensem, libere per omnia predictum locum possideant et nostro semper patrocinio tueantur et foueantur auxilio. Hanc etiam libertatem sue familie indulserunt, ut, si qui in parrochia gimarstetin uel alibi siti in eodem monasterio sepeliri et bona sua mobilia aut inmobilia largiri uellent, sine sui et successorum suorum et etiam plebani contradictione liberam facultatem haberent. Preterea vdalricus huius fundationis auctor et iniciator iherosolimam profecturus Ibenberch, Grhebelic et dimidietatem silue boemitice, quesueportionis erat, cuius termini sunt a uia, que de tissinge per nigrum montem usque ad scopulum berenstein dirigiritur (sic), et ab illo scopulo recta linea limitati (sic) usque ad fluuium Wlta ibi finiuntur, et mediam partem campi, qui wlgo Lobenwelt nuncupatur, eidem cenobio donauit et ipsam donationem cum testimonio nostri et aliorum fidelium statuit firmari. Decernimus ergo, quatinus hec traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus idoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum sue integritatis sentiat.Si qua uero ecclesiastica secularisue persona huius traditionis nostreque confirmationis decretum et paginam, quam conscribi fecimus, sciens temere contra eam uenire temptauerit, exeonmunicationi subiaceat et ultionis eterne censuram experiatur, si non resipiscat. Cunctis autem his iusta seruantibus sit pax a domino, quatinus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant. Vt autem hec omnia rata et inconuulsa permaneant, cartam hanc, quam scribi fecimus, sigilli nostri inpressione munire curauimus. Huius rei testes sunt Otacher marchio de stira, Liutoldus comes de blaia, Gotscalcus et filius eius de hunesberch Fridericus, Reginoldus de risenberhc et filius sororis eius Vdalricus, Pernhart de stuphe et hi ex liberis. Ex ministerialibus autem Coppolt de hosterhouen, item Gowinus de osterhouen, Gundeloch de bodelendorf, Chunrat camerarius de babenberg, Adalbero de bůrgelin, Marquart de Werde, Dietricus de troine, Wernhart item de troine, Ernest de hartheim, Egino de bosenbach, Otto de lintheim, Liutolt de durcheim, Liutolt longus, Reimwich de durcheim. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M. C. LIIII. indictione secunda, regnante Friderico romanorum rege anno regni eius tertio.
      Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 272-273
      Editions
      • Stülz, Geschichte von Wilhering 468.


      LanguageLatein
      Places
      • o. O.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.