useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1287 II 02
Signature: 1287 II 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Februar 1287, o. O.
Tauschvertrag zwischen Wilhering und den Brüdern von Hartheim, die statt einer Hube zu Hartheim und drei Schäffel Getreide zu Strassheim nun einen Hof zu Geroldsdorf erhalten.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 53-55, Nr. 61
 

ins.
Aus einer Abschrift zu Wilhering

    x
    Quia humana conditio semper mobilis videtur ad instabilitatem ideo facta in perpetuum duratura, ne aut obliuione pereant aut uitio instabilitatis hominum retractari ualeant, perpetuis necessario debent confirmationibus communiri. Innotescat igitur tam presentibus quam futuris, quod nos Chunradus, Petrus et Henricus fratres de Hartheim habita deliberatione longa satis et morosa cum amicis nostris, ex consilio eorum nostraque bona uoluntate et consensu unanimi concambium fecimus cum ecclesia sancte Marie virginis in Wilhering et fratribus ibidem deo famulantibus, dantes eisdem sub debita forma abstipulationis, quod uulgo dicitur fuertziht, subscriptas possessiones nostras, uidelicet unam hubam in harthaim sitam, quam pater noster felicis memorie dominus Chunradus ante conmutationem presentem ad uiginti annos eidem ecclesie in remedium anime sue preordinauerat, et quosdam agros in Strasheim soluentes annis singulis tria scalia siliginis et auene, liberrime et irreuocabiliter in perpetuum possidendas; dicti uero fratres uersa uice nobis quandam curiam sitam in Geroldestorf, quam dominus Bernhardus de Truna ipsis et Monasterio suo pro mortuario delegauerat, .reddideruut, uolentes dictam conmutationem ex parte nostra et quorumlibet heredum seu amicorum nostrorum esse stabilem et perenniter illibatam. Ne igitur dicta ecclesia et fratres ibidem in supra dictis possessionibus querimoniarum scrupulo possint in posterum aliqua perturbari calumpnia, promisimus et promittimus sub tenore presenti, quod omnis et quilibet nostrum, qui requisitus fuerit, super prefatas possessiones exhibere fe debeat auctorem, quod uulgo dicitur Guuer, et contra insultus et impetitiones quaslibet, quemadmodum communis consuetudo terre et ordo iuris postulat, defensare in communi placito et priuato. Quod si non fecerimus, dampnum, quod ex eo dicti fratres receperint, digne integraliter refundemus. In cuius rei testimonium et indelebilem memoriam presentes litteras dictis fratribus et monasterio in Wilhering dedimus sigillo senioris fratris nostri Chunradi, cum nos duo Petrus et Henricus nondum haberemus sigilla, et uoce subscriptorum testium fideliter communitas. Sunt autem testes dominus Heinricus senior et dominus Heinricus et dominus Wernhardus iuniores de Schounberch, dominus Wichardus, Philippus, Heinricus et Albero fratres dicti de Bollenheim, dominus Wichardus patruus predictorum, dominus Vlricus et dominus Chunradus dicti Chappell, dominus Wernhardus et dominus Bertholdus de Hartheim, patrui nostri, dominus Rudolfus, Ortolfus, Heinricus et Rudolfus dicti de Alharting, dominus Hertnidus et Rudolfus de Liechtenuuinchel, dominus Otakorus de Chirchberch, dominus Ditricus et Rudolfus dicti Schiver et alii quam plures. Datum et actum anno domini M.CC.LXXX septimo circa purificationem beate Marie semper virginis.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 53-55, Nr. 61

    Original dating clausecirca purificationem beate Marie semper virginis

    Editions
    • Stülz, Wilhering 557.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.