useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1291 I 13
Signature: 1291 I 13
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Januar 1291, Wien
Heinrich der Ältere, Heinrich der Jüngere und Bernhart von Schaunberg schenken dem Kloster Wilhering das Patronat der Kirche zu Teras.
Source Regest: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 145-146, Nr. 155
 

cop.
Aus einem Kopialbuch in Wilhering

    x
    In nomine domini amen. Quoniam, qui iam iuuimus, in momento non sumus, scripture opus est remedio, ut obtecta forte obliuionis caligine rei geste ueritate memoriam presentium illuminet et conscientias erudiat futurorum. Nos igitur Henricus senior, Henricus et Wernhardus fratres iuniores de Schounberch vniuersis litere presentis inspectoribus significandum duximus et eorum memorie commendandum, quod inter mundana et transitoria, quibus cottidie in seculo militamus, annuente gracia diuina nec non alliciente nos venerabilis patris Conradi in Wilhering abbatis prouidencia de animarum salute duximus aliquid etiam cogitandum. Cum ergo ecclesia parrochialis in Teras iure patronatus ad nos spectare dinoscatur, eandem monasterio sancte Marie in Wilhering donauimus post decessum plebani nunc ibidem existentis omni jure, quod in eadem usque nunc habuimus, perpetuo possidendam. Prefatus quoque domiuus et pater abbas affectui nostro ac deuotioni cupiens in gratiarum actionibus conplacere, donationem huiusmodi per nos talibus remunerauit beneficiis, quod eandem in remedium progenitorum nostrorum sev nostrum siue successorum nostrorum gratanter recepit ita, ut a nullo nostrorum vltra remedii nomine in extremis quidquam requiri debeat, nisi quantum gratia diuina cuiquam nostrum in anime sue remedium ac remissionem peccatorum propria suaserit deuotio faciendum. Fratres etiam dicti monasterii ex nunc per singulos annos in festo pentecostes tribus diebus iiiior temporum feria quarta, feria sexta et sabbato XII solidorum tripartitorum et consuetam uini prebendam duplicatam in consolationem percipiant, vt in nostri ac predictorum prescriptorum conmemoratione tam in exequiis quam in uitibus (sic) diuino cultui possint liberius inmorari. Cum autem sepedictus pater et dominus abbas perceptionem fructuum attigerit ecclesie supradicte, tunc et ipse consolationis huiusmodi beneficium pro ampliori deuotionis studio inpendet fratribus duplicatum celebrato ibidem omnium nostrorum anniuersario fideliter et deuote. In cuius rei testimonium presentem conscribi fecimus literam et sigillorum nostrorum munimine roborari. Acta sunt hec Wienne anno domini M°. ducentesimo nonagesimo primo Remigii, Vedasti et Amandi.
    Source Fulltext: OÖUB 4 (Wien 1867) S. 145-146, Nr. 155

    Original dating clauseRemigii, Vedasti et Amandi

    Editions
    • Stülz, Wilhering 560.


    LanguageLatein
    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.