useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Hauptarchiv - Urkunden (1177 -1526) 906
Fonds > AT-WStLA > HAUrk > 906
Signature: 906
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1377 VI 06, Wien
* Erzbischof Pilgrim von Salzburg stellt für die Marienkapelle in domo Ottenhaim Wienne einen Ablassbrief aus.
Source Regest: Quellen zur Geschichte der Stadt Wien, Bd. II/1, Nr. 906
 


Current repository
Wiener Stadt- und Landesarchiv

Anhangendes Secretsiegel, roth u. Sch.


  • notes extra sigillum
    • Dorsual: 1377 6/6 Indulgentia XL dierum perpetuis temporibus donata Pilgrimo episcopo Salzburgense Bischof Pilgrams zuo Saltzpurg Indulgentz brief uber viertzig tag auslas der geben den sechsten Juny anno 1377 Wr. Archiv 11/ 1377
Graphics: 






    x
    Pilgrimus dei gratia sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopus, apostolice Sedis Legatus. Universis sancte matris Ecclesie filiis. Salutem in omnium Salvatore. Quamvis piorum profectibus locorum et commodis, ex officii nostri debito, vacare atque intendere teneamur, magis tamen obnixi illis volumus esse locis, in quibus gloriosa virgo omnipotentis dei genitrix illibata, precipua est patrona, que ymnis, choris, laudumque preconiis, per cuncta mundi elymata, omnibus est merito preferenda. Nos igitur cupientes christi fideles, quibusdam muneribus illectivis, indulgen-tiis videlicet et peccatorum remissionibus, ad pietatis opera invitare, quo divine reddantur gracie aptiores. Omnibus vere penitentibus et confessis, qui Capellam beate virginis in domo Ottenhaim Wienne Pataviensis diocesis, in subscriptis festivitatibus, Nativitatis, Circumcisionis, Epiphanie, Resurrectionis, et Ascensionis domini, Penthecostes, sancte Trinitatis, Corporis Christi, et earum Octavis, necnon quinque sollemnitatibus beate Marie virginis, sancti Johannis baptiste, sanctorum Petri et Pauli, ac aliorum apostolorum, dedicationis ipsius Capelle, ac singulis diebus dominicis et festivis, devote visitaverint, ibique deo, et Sanctis eius sua vota persolverint, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, confisi suffragiis, quadraginta dies, de iniunctis sibi penitenciis, misericorditer in domino relaxamus, perpetuis temporibus duraturas. Datum Wienne Mensis Junii die sexta . Anno domini Millesimo Trecentesimo Septuagesimo septimo.
    Source Fulltext: Peter Peusquens

    Original dating clauseDatum Wienne mensis Junii die sexta, anno domini millesimo trecentesimo septuagesimo septimo.

    Places
    • Wien
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.