useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  XXXIII.
Signature:  XXXIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
з5 jul. 7/10
 
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXIII. , S. 163
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XXXIII. , S. 163

    Graphics: 
    x

    XXXIII.

    TRADITIO FELICIS DE ROKASHAMO'.

    « Sicut Dominus in Evangelio ait : Qui dat parant, comparât sibi regnam, et qui tribuit parum pecuniae, accipit sine fine mensuram. Igitur ego, in Dei nomine, Felix, presbiter, inspirante divina dementia, atque pro anima; те�?е remedio, deputavi et concessi atque delegavi, per hanc paginam donationis, ad monasterium Sithiu, quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli apostolorum, et sancti Martini vel sancti Bertini confessoris, ubi ipse domnus incorpore rcquiescit, vel ubi venerabilis vir Nantharius abbas praeesse videtur, hoc est cellam meam in loco nuncupante Rochashem sive Therealdo loco2, in pago Flan- drinse, quam ego in honore sancti Michaelis archangeli, vel sancti Johannis Baptistœ, vel sanctae Mariée, genitricis Domini nostri Jhesu Christi, vel caeterorumsanctorum, opere construxi, quam ab extrañéis • personis, dato precio, comparavi; ita, ut mihi complacuit, in tali ratione, ut ad ipsum monasterium Sithiu, ad opus sancti Petri, jam dicta celia, cum omni integritate vel soliditate sua in se aspiciente vel pertinente, ibidem delegare deberemus. Quod ita et fecimus ad inte grum, perpetualiter ad possidendum, ut ibidem aspecta vel subjecta

    1 Edid. Warnkönig, in sua Flandr. Hist. t. I, instr. p. 9 et sqq. ex antiq. apographo. * Hrochashem sive Hervaldolugo. Warnk.

    omni tempore esse debeat; una cum terris, mansis, casis, aedificiis, mancipiis, acolabus tarn ingenuis quam et servientibus, campis, sil- vis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, peculiis, presidiis, mobilibus et immobilibus; omnia et ex omnibus, rem inexquisitam, quicquid dici vel nominari potest, hœc vobis vel ad opus monasterii Sitbiu, a die presenti, dono, tradoatquetransfundo perpetualiter ad possidendum. Et post meum obitum, ipse qui tunc abbatis fungetur moderamine, vel fratres de jam taxato monasterio Sithiu ibidem consistentes, complaceat, qualem praepositum ad ipsam cellam constituere voluerint, potestatem in omnibus habere merean- tur. Et supplicamus ipsos fratres et rectores ipsius monasterii Sithiu, propter Deum et mercedem nostram lucrandam, ut ipsa celia, quam ibidem transfirmavimus, de missis, de curso, id est psalmis1, et de lu- minariis curam habere studeant, et de hospitibus et peregrinis carita- tem et mercedem exinde habere debeant. Tantum in ea ratione, quam- diu ego in hoc saeculo, Christo propitio, advivero, ipsam cellam usualiter, pro beneficio ipsius monasterii, mihi liceat possidere; in ea vero ratione, ut aliubi nec ipsam cellam quam ad ipsum monasterium delegavi, nec ipsas res quae ad ipsum locum pertinent, aliubi nec dare, nec venderé, nec commutare, nec alienare, nec naufragare potestatem habeam. Et supplicamus ut nomen meum in libro vitae ¡psi sacerdotes, qui in ipso monasterio degunt, habere dignentur; et, post meum obitum atque de hac luce discessum, suprascripta celia, cum omni re emeliorata atque supraposita, pars predicti monasterii Sithiu, vel ejus rectores, a die presenti, absque ulla expectata au- dientia vel traditione, hoc in eorum jure et dominatione ad integrum recipiant ad possidendum, et faciant exinde quicquid utile est quod • elegerint. Si quis vero, quod futurum esse non credo; si egomet ipse, aut ullus de heredibus aut successoribus meis, seu quelibet extranea persona fuerit, quae contra hanc donationem venire tempta- verit, aut earn infringere conata fuerit, iram Dei omnipotentis summae majestatis incurrat et judicium et offensam; et cum ipsis Sanctis

    1 Voces, id est psalmis, scriptae sunt super de curso, in modum glossae.

    I

    t

    PARS PRIMA. — FOLQUINI LIB. I. 55 apostolis Petro et Paulo, et sancto Martino, sanctoque Bertino, cui ipsam cellam delegavimus, ante tribunal Christi pro hoc deducat rationes; et de eorum ecclesiis excommunicata et extranea efficiatur, ne ibi exinde compareat; et insuper inférât partibus ipsius monasterii, cogente fisco, tantum et alia tantum, quantum ipsa celia tunc tem- poris emeliorata valuerit, vel quantum ego in hoc seculo moriens dereliquero, duplam pecuniam, quantum ipsa celia tunc temporis emeliorata valuerit, cum omnibus rebus ibidem aspicientibus, multa componat, et quod repetit evindicare non valeat. Sed haec donatio, ut haec merces mea, omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa.

    « Actum Sithiu monasterio publice, vin. kal. august, anno Ш. regni domni nostri Hilderici gloriosi regis.

    « Ego Felix hoc testamentum, a me factum, relegi et subscripsi.

    «Signum Chrodgarii, illustris. Signum Rimberti. Signum Odberti. Signum Godoberti. Signum GuMwiNi. Signum Waningi. Signum Gontberti. Signum Chramm. Signum Erlarii Signum Clobbaldi. Signum Clidebaldi. Signum Guhtharii, sacerdolis1. Signum Cherewini. Signum Austroaldi cenlenarii. Signum Theodberti". « Ego VioRADüs, diaconus, rogatus, scripsi et subscripsi. »

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.