useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)  XVIII.
Signature:  XVIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XVIII. , S. 300
 


Current repository
Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XVIII. , S. 300

    Graphics: 
    x

    XVIII.

    Sed supersedendum nec arbitror miraculo, quod, eo orante, meritis patris nostri Bertini, Dominus operari dignatus est, licet suo ordine non ponatur; nam, antequam abbas esset, hoc modo factum dignoscitur esse. Quidam, Bodora nomine, subministerialem agebat causam cujusdam majoris, prediti potestate advocationeque, sibi vindicantis ville 1 proprii juris sancti Bertini, Calmont nomine. Hie, quia una et timeri et placeré desiderabat, nimium nimiumque vi- cicolas labore usque impense acto premebat. Verum, pro causa hujus moliminis et pro tante controversia injustitie, supranominatus pa ter Heribertus, precepto venerande memorie abbatis Bovonis, agens curam ipsius ville, curavit hunc sepius ammonere. ut desisteret a nequam actu et ab omni oppressione. At palam arguentem sceleris, velud metuens, fugiebat; clam autem illi detrahens, subdolus ma- chinamenta instruebat. Super his vero dolens monachus, dominum illius adiit, suorumque ac suam injuriam patefecit. « Ego ipse pro « me, inquit, hunc primum curabo minari; et, si deinceps hec admi- « serit, pecunie senti et dampnum. » Revertente igltur moñaco, forte alter jamdictus advenit, cui dominus ejus : « Heribertus, inquit, raona- « cus tibi succenset, dicens quiaruricolas meo servitio subde2. » Redit siquidem armatus precepto Domini, malumque evomit latentis ve- neni. Nam apprehendit boves illius in agro pascentes, et servitio domini sui subdidtt, eosque per totum triduum tenuit; ut autem placuit, macilentos multumque afflictos, uti fit tot laboribus, red didit. Inde adeo motus siquidem monachus, nequam hunc verbis aggreditur.: « Usque ad id tempus libera extitit nostra curtis ab omni «servitio, fuitque sue potestatis; nec quis priorum ausus fuit in ea • « sibi vendicare aliquod jus sive vim invasionis. Quamobrem ergo

    1 Fort: corrig. villain. * Leg. ut videtur, subdis.

    PARS SECUNDA. — SIMONIS LIB. I. 191

    « nostros boves abegisli, et in servitium alterius vendicasti? » Non mi nim quidem si nequam prava ore profert; inanis est, opus ac si esset dictum 1 : « Si tuus, inquit, sanctus Bertinus bos esset, jugo meo jun- « geretur, subque labore ingemeret, qui tuos quereris meo labori in- « sudasse. » At ille inquit : « Quid dixisti nequaniPEtsi cogitaras quod « nefas dictum est, haudquaquam palam proferres. Plectere, miser, « mérita, plectere pena; mulctabere celestis ire virga. » Dum ergo is- dem valde motus, super his pedem averteret, mérito digna percussus est plaga. Nam facies illius ad posteriora ilico flectebatur, adeo ut occiput quod erat, sinciput, et sinciput quod erat, occiput baberi videretur, prêter quod faties suis formis insigniri deberet. Collum enim> distortum et tumidum, labia eque quidem tumentia et alior- sum ac deberent versa; lumina quoque oculorum in versum aspi- cientia cerneré erat; et, quid plura referam? quid mirum dictu majusque visu est? nichil humani in eó intuebatur. Talis itaque domum deportatur. At taurinos mugitus emittens, omnem viciniam sue pene cruciatu movebat : erat enim in homine videre miseriam. Verum suis precibus aliorumque rogatu, et quia voluit videre mul- tatum, una cum aliis noster monacus Heribertus ilico venit; cujus presentiam intelligens voce, non enim visu hunc ipsum agnoscere quieverat, quo pro se oret deprecetur intente а�? sepe multum го- gat. At ille compatiens misero (quis enim mortalis hunc hujusmodi cernens non compateretur?), sciscitatur an velitamodo resipiscere, funditusque priorem vitam corrigere. « Eadem, inquit, passio et in- « curabilis percellat me feriens, si sane sanctus in omnibus neglexero « emendari! » Credidit igitur bonus vir sponsioni illius, reversus est continuo, oravit, sanitati restitutus est. Sequente autem die, clarisin- dutus vestibus, valentior atque sanior sólito apparuit. Mirantur om- nes qui eum novere perculsum, tarn repente convaluisse. Sed ipse alia fingebat, componebat oration em, aliorsum vera detorquens ac deberet. Verum cum sepe mendatio contra verum stare homo assues- ceret, fall end i assiduitas aluit audatiam; audacia vero congeminavit

    1 Locus vehementer corruptas.

    crimen; crimen quoque meritam intulit mortem. Nam necdum tri duo post hec transacto, boves cujusdam pauperis rapuit, ditioni falsi juris subdidit, nimiisque laboribus, pro mérito sui et libito, proque temporis quantitate, insudatum tenuit. Necdum boves reddi- deraf, et majora quidem actum .ire forte cogitatu volebat, cum forte eadem passione qua primum percutitur. Cadit in terram; miser turn quoque non homo esse, non mortale sonare videtur; nam pro humanis verbis mugitus dat; pro planctu, pro querela, rabiem ag- grestium ferarum imitatur. Orat amicos quo pro se rogent, nec re- fert quidem. Deprecatur nunditiis ut sese visitatum monacus veniat, id quoque minime quidem meretur. Igitur, eodem die quo rursus percusßus eadem infirmitate est, vitam quam postposuerat perdidit; mortem quam secutus fuit, vidit, invenit, sensit. His ita gestis, de- mum, ut dixi, abbas affectus, cartam cujus exemplar subjectum est, de renovatione remisse consuetudinis quorumdam altarium libera-r litate Drogonis episcopi, innovavit. ,

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.