Collection des cartulaires de france - Cartulaire de l'abbaye de saint- bertin, Nr. XLIV. , S. 173
XLIV.
de odlando abbate, et [privilegio karoli regis.]
Haec ad monasterium Sithiu predicti Hardradi abbatis labore adaucta, decedens a sœculo, Odlandum, bonitate et sapientia coaequa- lem, sibi in regimine monasterii reliquid successorem, anno Domini Dccxcviii1., cujus laudis memoria apud nos manebit in saecula. Hie, inter reliqua quae gessit, regem suprascriptum Karolum adiens, depre- catus est regiam sublimitatem, ut conccderet abbatibus Sithiensis cenobii ejusque hominibus, in totius abbatiae silvis venationem exer- cere. Quod excellentissimus rex concedens, regali etiam privilegio confirmavit; precipiens ut nullus eis quoquam tempore ob hoc in- fensus esse presumeret, sed ad usus ipsius monasterii Sithiu, ad co dices contegendos, vel manicas ct zonas faciendas, licentiam habe- rent in propriis silvis venationem exercere. Quod privilegium regia auctoritate firmatum, id ipsum ita testatur, hactenus apud nos, cum sigillo regali, servatum.
Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data)Cartulaire de l'abbaye de Saint-Bertin I, ed. Guérard / Morand, 1840 (Google data) XLIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/AbbayeDeSaintBertin/8ee25262-da86-4bff-917e-894805307853/charter>, accessed at 2024-05-06+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success