Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 237, S. 263
Christi enim favente clementia ego Cozbertus abbas congregationis saneti Galli. Con- venit nos una cum consensu fratrum nostrorum, ut illas res, quas nobis Pezzo sue hereditatis jure paterne vel adquisitionis nobis tradidit in loco, qui dicitur Zoazinwilare1 et in Wabbinauwa2 et in Zuckinreod,3 quicquid nobis in istis tres marchis tradidit, convenit nos, sicut diximus, ut ei iterum per precariam represtaremus, quod ita et fecimus; ea videlicet ratione, ut annis singulis inde nobis censum persolvat, id est dimidium solidum in quocumque
240 Karolinger. Ludwig der Fromme (813)814—840.
potuerit pretio, similiter et cuneta ejus proereatio. Si ipse redimere voluerit, cum V solidis redimat in quoenmque potuerit pretio; si vero filii ejus vel proereatio redimere voluerint, cum X solidis redimant in quocumque potuerint pretio, et illum censum nobis annis singulis persolvant ad ipsam curtam, que dicitur Henauwa,4 aut ad ipsud monasterium sancti Galli. Actum presens precaria in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula con- tinentur. Signum ipsius Cozberti abbatis, qui banc precariam fieri voluit. sig. Wanonis decani. sig. Engilbaldi praepositi. sig. Isanberti portarii. sig. Facconis. sig. Ratgarii consecretarii. sig. Fridurici presbiteri. sig. Engilberti presbiteri. Signa et ceterorum virorum: sig. Mahteratia) presbiteri. sig. Liutbranti. sig. Wolfdrigi. sig. Rihramni. sig. Cralohi. sig. Attonis. sig. Roadini advocati. sig. Reginbaldi. sig. Theotbarti. sig. Cunzonis. sig. Otolohi. sig. Oatonis. sig. Rihberti. sig. Wolfcozi. sig. Abonis. sig. Reginfridi. sig. Adalramni. sig. Rihmari.
Ego itaque in Dei nomine Wolfcoz rogatus scripsi et subscripsi. Nota vi die lunis, XVI kal. mad., regnante domno nostro Hludowico rege anno sexto, et sub Rihwino comite.
a) „Matherati*. Cnd. Trad. Das vh* ist nä1nlich üher der Linie nachgetragen.
Urk. St. Gallen II. 29. — Abdruck: Cod. Trad. 142 п. 234.
1 Zuzwil, Kanton St. Gallen. * Wuppenau, Kanton Thurgau. 3 Zuckenried, Kanton St. Gallen. 4 Henau, ebendaselbst. Original des Wolfcoz; s. Urk. 228.
Datum. Das Regierungsdatum stimmt nicht zum Kalenderdatum; es zählt ein Jahr zu wenig, wie in Urk. 240 u. 246.
Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL </mom/AbteiSanctGallen/362f9140-6b99-4413-b5f4-2e3721ce7d62/charter>, accessed at 2024-05-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success