useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Wartmann: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen 700-840, 1863 (Google data) 188
Signature: 188

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Bierlingen. 809. Janaar 5.
Fagund überträgt ihren Besitz zu Bierlingen, mit Ausnahme eines Waldes und einer Wiese, die sie mit ihren Miterben noch gemeinsam besitzt, an Sanct Gallen.
Source Regest: Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 188, S. 213
 

ed.
Current repository
Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen Theil I. Jahr 700-840, Nr. 188, S. 213

    Graphics: 
    x

    Oportet enim unumquemque, dum adhuc in hoc seculo vacat, auctoris _simul et redemp- toris nostri verba pensari dicentis: Date elimosinam et ecce omnia munda sunt vobis. Idcirco ego Fagund in amorc domini nostri Jesu Christi et ob refrigerium anime patris mei Fridurici et matris mee Mahtcunde insuper etiam et mee trado omnes facultates meas, quas hodierno die in pago Albninipara1 et in villa nuncupante Pileheringa* visa sum habere; excepto una silva et pratum carrorum quinque, quod cum consortibus meis adhuc in commune visa sum possidere, reliqua omnia, que in predicta villa mihi in hereditate succe- dunt, ad monasterium sancti Gallonis ab hodierno die et deinccps volo esse concessum, cum terris et mancipiis his nominibus: Dheotwic, Paldwic, Helidpreht, Herliup, Willi- gund, Ruadcunt, Williburc, ista omnia et reliqua, sicut supradictum est, que mihi in jam dicta villa proprio jure videor possidere, libera voluntate sanoque consilio, manu potestativa coram plebe et bonis homiuibus, quorum nomina subter adnotata noscuntur, presente die ad jam dictum trado monasterium; verumtamen in ea ratione, ut cum consensu vel benevolentia Werdonis abbatis et advocati Wagonis sen ceterorum fratrum consensu ipsas res sub usu fructuario cum eorum portione, quam in ipsa villa de tradicione consortis mei Otulfi et Hunolfi predicti rectores ipsius monasteriia; habere videntur, ad me recipiam et annis sin gulis censum inde solvam, id est aut XXX modios de anona vel certe unum saricile de eorum lana ad opus ipsius abbatis; hoc faciam annis singulis tempus vite mee> Et si aliquis ali- quando rector vel defensor ipsius monasterii me de eorum portione expulerit et mihi eam contradicere voluerit, tunc liceat mihi meas res pleniter absque censo ad me recipere et jure proprio vindicare; si autem hoc factum non fuerit, tunc post obitum meum uterque sortes ad ipsum monasterium cum omni integritate, nullo inpediente revertantur perpetualiter ad possidendum, nullusque neque ego nec quilibet heredum vel proheredum aut qualiscumque persona presentem traditionem per nullius ingenii subtilitate valeat corrumpere, sed perenni vigore stabilis debeat perdurare. Et ut certior habeatur et nullis temporibus subventuris distruatur, si quis eam distraere voluerit, poenam inscriptam in rebus publicis prosolvat, id est auri initias VI et argenti pondera V, et nihilominus presens cartula cum omnibus iu ea

    190 Karolinger. Karl der Grosse 768(771)—814.

    continentibus usque in evum inconcussa permaneat cum stibulatione subnexa. Actum in ipsa villa, presentibus quorum hic signacula continentur. Signum f Reginhardi testis. f Adal- hardi test. f Recchiandi test. fJubaantest. f Paldeberti test. f Ruadmundi test. f Adalberti test. f Cunzonis test. f Williberti test. f Meginhardi test. Ego itaque Oto bresbiter rogitus anno XXXVIb) Caroli regis et imperii ejus VIII, regni quoque Pippini in Alemannia III, die veneris, non jan. scribsi et subscribsi, sub Hitone comite.

    a) Eigentlich „m on as te stari i*. h) Diese Zahl kaun eheusowohl „XXXIII* gelesen werden.

    Urk. St. Gallen I. 168. — Abdruck: Cod. Trad. 103 n. 175. Neugart I. 141. Wirtbg. Urkundenbuch I. 68.

    1 lieber die Albvinesbaar vgl. Stälin I. 280 f. * Alt- oder Kirch-Bierlingen, Oberamt Ehingen, Kgrch. Wirtemberg, in Urkunde 81 »Pilariugas« genannt.

    Original des Oto und einzige von ihm geschriebene Urkunde.

    In dem Datum stimmen das Kalenderdatum und die Jahre Pippins mit einander. Die Kaiserjahre zählen ein Jahr zu wenig und die Königsjahre von 768 an gerechnet fünf, von 771 an gerechnet zwei.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.