useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CLXII.
Signature:  CLXII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
793
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXII. , S. 347
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CLXII. , S. 347

    Graphics: 
    x

    CLXII.

    * OFFA, 793.

    *Jf Regnante domino nostro Ihesu Christo in perpe- tuum! Decet igitur ut regalis benignitas omnipotentis dei et sanctorum martyrum quantum ualeat honori prouideat. Quia honor dei, et pia in sanctis eius deuotio, stabilitas est regni terreni, et prosperitas lon- gaeuae uitae et indubitata aeternae mercedis retributio. Unde ego Offa rex Merciorum, cum Egfrido filio meo, et omni consensu synodali, pro remedio et salute ani- marum nostrarum, terram quinquaginta mansionum in locis infra dictis, id est, ubi dicitur aet Caegesho, man- siones xxxmi., Ondaet, Heanhamstede, vi. man- siones, et Stanmere x. mansiones, cum segetibus, pra- tis, pascuis et siluis, et omnibus rebus mobilibus uel fixis, ad ea praenominata loca rite pertinentibus, do mino meo Ihesu et sancto Albano martyri, cuius reli- quias, in spem prosperitatis praesentis et futurae beati- tudinis diuina ostendit nobis gratia, in ius monasteriale tradens donabo; quatinus perpetuo iure praefata terra, sancti martyris Albani aecclesiae deseruiat. Et per magnum omnipotentis dei nomen et terribile eius iu- dicium adiuro, immo et impero, quod nullus superue-

    198 CHARTAK ANGLOSAXONICAE.

    nientibus temporibus, seu rex seu episcopus aut aliqua magna uel pama persona, aliquid de his meis donis quae deo et sancto martyri eius dedicauero, immutare, seu auferre, seu imminuere praesumptuose audeat; nec aliquam molestiam aut aecclesiae aut siluis ad eam per- tinentibus inferre praesumat, sed sit libera omnino ab omni tributo, et necessitate, seu regis, seu episcopi, ducis, iudicum, comitum, exactorum etiam, et operum quae indici solent, necnon et expeditionis et omni edicto publico, perpetuo eam libertate donabo. Sed obsecro quatinus studeant superuenientes reges auxi liare, defendere, et curam illius aecclesiae habere in omni bonitate, sicut et ego habeo: ut sit Ulis et regno eorum benedictio et protectio a domino deo et sancto eius martyre in perpetuum. Si autem quisquam loci huius curam non habuerit uel eum malitiose tracta- uerit, sciat et sentiat sancti martyris seipsum benedic- tione priuari et rationem ante tribunal Christi reddi- turum. Hoc uero monasterium cum his praefaus terris Uuilligoda presbiter habeat et regat dies suos, et monachicam in eo uitam doceat, et quantum ualeat, erigat. Post dies autem illius, eligant sibi fratres cum consilio illius episcopi qui super eos erit, si ha- bent dignum et monachicae uitae eruditum, ex semet ipsis quem uoluerint. Si autem, quod non opto, acci dent quod ibi dignus nequeat inueniri, praeuideat ille episcopus, cum consilio fratrum, qui illud monasterium digne secundum regulam monachicae uitae gubernare sciat et uelit.

    Iam iamque, iterum iterumque, in nomine domini praecipio et adiuro, quatinus eo loco regula sancti Be- nedicti abbatis doceatur et exerceatur, quantum pos- sibile est, perpetuo iure. Etsi ipsa elemosina oret ad dominum pro faciente, tamen obsecro ut assiduae in- tercessiones pro anima mea, et amicorum meorum, ca- nonicis horis semper in ea ammoneantur aecclesia: qua tinus omnipotentis dei clementia, quae tale thesaurum

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 199

    temporibus meis, gentibus et populis Anglorum aperire dignata est, mihi quoque aeternum coelis thesaurum cum sanctis suis donare dignetur. Scripta est haec cartula anno dominicae incarnationis dccxciii. indic- tione m. anno uero Offani regis Merciorum xxxvi. in loco celebri qui dicitur Celchyth, praesente synodali conuentu, testibusque infra nominatis confirmata. Data die regnante domino nostro in perpetuum.

    »{< Ego Offa hanc donationem meam signo crucis Christi confirmo. »{< Ego Ecfridus similiter consentio et subscribo. *Jf Ego Ceoluulphus rex ad ipsum con sentio. <!J* Ego Cenuulphus rex consentio. *J* Ego Beornulphus rex. *J* Ego Ludecha rex. i{< Ego Uuilaf rex. *Jf Ego Ecgbirhtus rex. »{< Ego Beor- tulfus rex. *J* Ego Burhredus rex. »J* Ego Aelfredus rex. tiJ* Ego Higberctus archiepiscopus consensi et subscript. »{< Signum Aethelheardi archiepiscopi. »{< Signum Ceoluulfi episcopi. *J* Signum Hunuuone episcopi. *J* Signum Ceolmundi episcopi. *Jf Signum Ealcheardi episcopi. *J* Signum Aelfhuni episcopi. »{< Signum Heaberti episcopi. »{< Signum Heathorethi episcopi. *J* Signum Cyneheardi episcopi. *J* Signum Deneferdi episcopi. *Jf Signum Cenuualchi episcopi. »{< Signum Uuermundi episcopi. ^ Signum Uuiht- huni episcopi. Signum Uuynberhti episcopi.

    ^ Ego Uuicga dux. *J* Ego Aethelmundus dux. »{< Heardbertus dux. »{< Brorda dux. Binna dux. »{< Esne dux. *Jf Heaberht dux. *Jf Cudberht dux. »{ < Ceol. *J* Aemund dux. *Jf Ceoluueordus dux.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.