useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CL.
Signature:  CL.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CL. , S. 330
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CL. , S. 330

    Graphics: 
    x

    CL.

    * OFFA, 769—785.

    *¡* In nomine domini nostri Ihesu Christi qui cuncta saecula iugiter pio moderamine regit! Con stat ergo, et incunctanter uerum esse patet om nia quae hic humanis cernuntur uisibus uana ac ca duca transitoriaque fieri, atque ea quae hominum oculis

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 181

    uelantur semper mansura et sine fine stabiliter per durare in saecula. Unde et certissime notum est ex auctoritate testimoniorum sacrorum uoluminum, quod cum istis fugitiuis mundanis rebus sempiterna mercari possunt coelestia regna. Quapropter ego Offa, gratia gratuita dei patris concedente Marciorum rex, maiorum meorum imitatus exemplum, cogitaui in corde meo, quatinus ex his sceptris regalibus mundani regni per- ceptis a conditore ac largitore omnium bonorum, ali quid quamuis minus dignum, pro remedio animae meae et pro adipiscenda praemia polorum, in usus monasticae liberalitatis aecclesiis donarem. Ideoque ego et Aldre- dus subregulus Huicciorum, in commune pro domino omnipotenti, et pro aeterna salute animae nostrae, terram ter quinos mansiones habentem, id est uicum qui nominatur Timbingctun, ad monasterium quod pro prie nuncupatur aet Clife, et ad aecclesiam beati Mi- chahelis archangeli quae inibi fundata est, libenter in aecclesiasticam possessionem donantes concedimus. Est autem uicus ille situs sub montis rupe qui antiquo uoca- bulo uocitatur Uuendlesclif in aquilonali parte riuuli qui dicitur Tyrl: et est coniunctus terrae ante nomi nat i monasterii cum suis terminis. Ut ergo haec mu- nificentia nostra pro Christo concessa eo firmiore sta- bilimento perpetualiter permaneat, testium et consen- tientium episcoporum, abbatuum ac principum nostro- rum signa et nomina in hac cartula testimonii infra perscripta adnotare curauimus.

    »J< Ego Offa domino concedente rex Merciorum, huic nostrae donationi pro maiore firmitate uexillum crucis Christi propria manu impressi. »Ji Ego Aldredus dei dono subregulus Huicciorum, hanc donationem nos tram muniens signum salutiferae crucis cunctis genti- bus inpono. *¡* Ego Eadberhtus Christo domino con cedente episcopus, his dictis consensi. *¡* Ego Berht- hunus deo et patre donante praesul, his statutis con sensi. fr£< Ego Ccolulfus gratia dei permittente anti

    182 CHARTAK ANGLOSAXONICAE.

    stes, his rebus consensi. *¡* Ego Aldberhtus domino tribuente aecclesiae pontificus his donis consensi. *¡* Signum manus Botuuini abbatis. *¡* Signum manus Folcberhti abbatis.

    Here follow boundaries in Saxon.

    CLL

    • i i

    OFFA, 787.

    Régnante inperpetuum domino nostro Ihesu Christo et saluatore deo! Cuncta quae uidentur temporalia esse et quae non uidentur aeterna fieri uerum constat; cum hiis transitoriis aeterna mercari posse ex sacrorum uoluminum testimoniis certum tenemus. Ideoque ego Offa, pia dei praedestinante gratia rex Mercionum nec- non et in circuitu nationum, cogitaui in corde meo ut aliquid ex perceptione mundani regni ad libertatem aecclesiasticam, pro ereptione et remedio animae meae, libenter erogarem. Proinde, rogante et obsecrante me ueneranda Cynedritha regina mea, Ceolnodo honorabili abbati et eius familiae uenerabili in aecclesia Sancti Petri apostolorum principis et clauicularii regni coe- lestis monasterialiter conuersanti, in praefata aecclesia deo seruienti, pro me et pro Cynedritha regina mea et pro Ecgfrido filio meo et filiabus meis Aethelburge ab- batissae et Aethelflede et Eadburge et Aethelsuuithe hoc priuilegium libertatis, libenti animo, dei instinctus amore, regia usus potestate, omnes terras et omnes uil- lulas et possessiones, quas subregulus Fritheuualdus et abbas Ercenuualdus primi fundatores praefato monas terio dederunt et concesserunt, ego praefatus rex con cedo et confirmo; scilicet in omnibus monasteriunculis, terris, campis, siluis, pascuis, pratis, aquis, stagnis et riuulis. Hanc libertatem et omnia praedicta ad prae- fatum monasterium pertinentia, in sinodali conuentu in

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 1»3

    loco qui nominatur Aecleah, et testes et consistentes hii fuerunt quorum nomina infra annotabo.

    Ego Offa Christo domino concedente rex, pro- priam libertatis confirmationem signo sanctae crucis munio. *Jf Ego Cynedritha dei dono regina, huic liber- tati consentio. i%* Ego Ecgfridus filius regis subscribo. »{< Ego Aethelburga abbatissa consensi. »J* Ego Ael- fleda uirgo consensi. *J* Ego Eadburga uirgo consensi. »{< Ego Iambertus gratia dei concedente archiepisco- pus, synodali collegio praesidens in loco qui dicitur Aecleah, cum consilio episcoporum et abbatum et om nium qui simul mecum erant ibi, huic libertati et con firmation! consensi et subscripsi. *Jf. Acta sunt haec apud Aecleah, anno incarnationis Christi dcc°lxxx°. septimo.

    CLII. OFFA, 788.

    »{< In nomine dei summi et saluatoris nostri Ihesu Christi, ipsoque in perpetuo regnante disponenteque suauiter omnia, terrena quoque sceptra et regalia iura temporaliter distribuente! Unde et ego Offa, rex Merciorum, aliquam terram pro remedio et salute ani- mae meae tradam, id est, sex aratrorum, ubi nomina- tur Trottesclib, ad aecclesiam beati Andreae apostoli et ad episcopium castelli quod nominatur Hrofescester, ubi beatus Paulinus pausat, quam etiam episcopalem sedem modo in praesenti rite regit Uuaermundus reli- giosus antistes. Hanc itaque supradictam terram ad hanc conditionem perpetualiter habendam et possiden- dam concedo, cum omnibus ad eam rite pertinentibus rebus, cum campis, siluis, pascuis, pratis, pastinationi- bus, et cum propriis terminis. Huius autem terrae termini sunt isti; ab oriente et a meridie Boerlingas, ab occidente Uurotaham, ab aquilone Meapaham.

    184 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    Ad hanc quoque terram pertinent in diuersis locis porcorum pastus, id est uuealdbaera, ubi dicitur Ho- lenspic, bi süSan eё, Eppan hrycg, non longe ab eo loco Langan hrycg. Quisquis uero contra hanc do nations cartulam callido malignoque tractatu contra ire praesumpserit, nouent se, quisquis ille fuerit, in discreto dei iudicio sinistrae partis socium fore, et a Christi et dei corpore sanguineque segregandum. Manente hac cartula in sua nihilominus firmitate; propria manu signaculo crucis Christi roborare curaui, et testes religiosos et consentientes, id ipsum agentes adhibui, quorum nomina cum propriis cruciculis infra adnotentur. Actum anno dominicae incarnationis

    DCCLXxxViii.

    *Jf Ego Offa rex Merciorum, hanc suprascriptam do- nationem meam hoc signum crucis impressi. *¡* Ego EcgfriS rex Merciorum, testis consentieus subscripsi. t%* Ego CyneSryS regina consensi et subscripsi. i¡ff Ego Iaenberhtus, gratia dei archiepiscopus, signum crucis Christi impressi. »J< Ego Hygeberht archiepi scopus subscripsi. *¡i Ego Ceoluulf episcopus sub scripsi. *¡* Signum manus Brordani praefecti. *¡* Signum manus Berhtuualdi. *¡* Signum manus Ead- baldi. *¡* Signum manus Ceolmundi.

    СЫ�?.

    OFFA OF MERCIA, 788.

    *¡* In nomine dñi nri ifiu xpi. Ego Offa rex merciö tibi osberhto ministro meo atque uxorí tuae et si con- tigerit ut uobis filius aut filia nati fuerint trado terram iuris mei unius aratri in prouincia cantiae in regione eastrgena ubi nominatur duningcland Hanc autem ter ram ad hanc conditionem uobis concedo cum omnib:

    ad eam rite pertinentibus propriis terminis cuín

    campis pascuis pratis et cum omni tributo quod re-

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 185

    gibus antea debetur et quamdiu in hac uita uixeritis

    omnia uestrae subiegantur potestati

    Hanc autem donationem meam atq: condi-

    tionem

    in loco ubi . . . natur CelchyS anno

    DccLxxXviii.

    ^ ego oбa ... rc hanc d signo scae . . .

    ego iamberhtus gratia di i 7 subs.

    *¡* ego hygeberht episc cons 7 .... If eps subscripsi.

    »J< ego heardraed eps subscripsi. *¡* signum manus.... »J< ego aethilmod eps subscripsi. »J< signum manus .... *¡* ego cynebirht eps subscripsi. »J< signum manus .... ego unuuono eps subscripsi. signum manus ....

    subscripsi. *¡* signum manus....

    subscripsi.

    .... algheard epis . subscripsi. *¡* ego ceolmund ....

    CLIV. OFFA, 789.

    »J< VoLUTiscurriculo temporum annis, dcc°lxxx°vi°. anno dominicae ac salutiferae incarnationis, Offa, rex Merciorum, in xxxii. anno regni sui concessit quan- dam ruris particulam, mansam scilicet unam, in uilla quam ruricolae Bradeuuesse appellant, monachis sanctae Mariae Guigornensis aecclesiae, cum testium affirmatione et excommunicationum aduocatione. Eo uidelicet tenore iuris et amplitudinis, quo ipsemet ha- buit in tempore suae dominationis.

    Egomet uero Offa, diuinae dispensationis gratia rex Merciorum, hoc meum donum affirmando propriis manibus sanctae crucis signaculum suppono. *^ Ego quoque Aldredus subregulus Uuigornae ciuitatis haec eadem confirmo. »¡* Ego etiam Eadberht episcopus

    18G CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    haec eadem consigno. ^< Ego similiter Berbthun haec eadem contestor.

    The following Saxon translation of the same charter, with variations in the date, is given by Heming.

    Da Sa waeron ägäne fîf hundred wintra -j nigan ~¡ hundeahtatig wintra fram cristes gebyrtîde offa ky- ning on )>am an and )>rittigan geare his kynedömes geu)>e äne hide landes aet bradewassan into jréim mynstre on wigrecestre )>am brothran to bryce ä on ëce swä full •] swa forS swä he seolf haefde.

    *¡* I c offa )>urh cristes gyfe myrcena kining Sas mine geoue mid rode tacne gefaestnige. *Jf Ic aldred wigra- cestres undercining J>äs ylce geoue gefaestnige. ^* Ic eadberht bisceop )>as ylce )>ing gefaestnige. 1% Ic berhtun Sis ylce gefaestnige.

    CLV. OFFA, 789.

    »J< In nomine domini nostri Ihesu Christi! Omnem hominem, qui secundum deum uiuit, et remuneran a deo sperat et optat, oportet ut piis precibus assensum hilariter ex animo praebeat; quoniam certum, tanto facilius ea quae quisque a deo poposcerit consequi posse, quanto et ipse libentius hominibus recte postulata concesserit. Quocirca ego Offa, rex Merciorum, tibi uenerabili Uuaermundo antistiti, ut diligenter postu- lasti, aliquam particulam terrae iuris mei, id est, quasi unius et semis iugeri, in ciuitate Hrofi, ad augmentum monasterii tui, aeternaliter possidendam concedo ac describo, cum omnibus scilicet ad earn pertinentibus rebus. Haec autem terrula ab aquilonali et ab oriente ciuitatis iacet, et pertingit usque ad septentrionalem murum praefatae ciuitatis, intra terras uidelicet quas antea ab oriente et occidente possedisti, et ideo haec

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 187

    tibi satis accommoda, quia in medio iacebat. Si quis autem contra hanc donationem meam aliquando uenire inuido maliuoloque animo temptauerit, sit in praesenti separatus a communione sanctae aecclesiae Christi, et in futuro a societate sanctorum omnium segregates. Manentem hanc cartulam in sua semper firmitate signo dominicae crucis roboraui, et idoneos testes ut et idipsum facerent adhibui. Actum anno dominicae in- carnationis dcclxxxix. indict. xii. in loco ubi nomi- natur CelchyS.

    *Jf Ego Offa, rex Merciorum, hanc donationem meam signo sanctae crucis roboraui. »J* Ego Ecgfrio rex con- sensi et subscripsi. »{< Ego Iaenberhtus, gratia dei archiepiscopus consentiens subscripsi. »{< Ego Hyge- berht archiepiscopus subscripsi. i{< Ego Ceoluulf epi- scopus subscripsi. 1lJf Ego Heardred episcopus sub scripsi. »{< Ego Unuuona episcopus subscripsi. *J* Ego Cyneberht episcopus subscripsi. *Jf Ego Algheard epi scopus subscripsi. *J* Ego Uuaermund episcopus sub scripsi. *Jf Ego Eadgar episcopus subscripsi. »{< Ego Uueohthun episcopus subscripsi. »J* Signum manus Ealhmundi abbatis. Signum manus Beonnan abba- tis. »{< Signum manus Brordan. »{< Signum manus Berhtuualdi. »{< Signum manus AeSilhardi. *J* Sig num manus Uuigcgan. i{< Signum manus Ceolmundi. »f* Signum manus Ceolheardi. Signum manus

    Eadbaldi. *J* Signum manus ForSredi. *Jf Signum manus Uuigcgan. Signum manus Heaberhti.

    Signum manus Ubban.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.