useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XXXIII.
Signature:  XXXIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXXIII. , S. 186
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXXIII. , S. 186

    Graphics: 
    x

    XXXIII.

    * AETHILRED OF MERCIA, 691 or 692.1

    Apostolus Paulus de extremo iudicio domini manifestissime loquens ita refert, Omnes enim sta- bimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque prout gessit siue bonum siue malum; quid autem sit quod apostolus pro meritis suis quosque percepturos adfirmat, ipse dominus in euangelio suo manifestat dicens, Ibunt impii in supplicium aeternum, iusti au tem in uitam aeternam: hoc sane tremendum ac ter- ribile omnipotentis domini iudicium ego Aethilred, Christo largiente rex, tota cordis formidine sine ces- satione perhorresco; quapropter ut ibidem sub prae- sentia almi iudicis ueniam merear adipisci, pro absolu tion criminum uel meorum uel coniugis quondam meae Osthrythae, terram quae dicitur Fledanburg xliiii. cassatorum capacem, Oftforo episcopo in possessionem tradidi; ut quemadmodum primitus tradita fuerat, rur- sus per illius diligentiam monachorum in ea sub ab- bate degentium honestissima conuersatio recuperetur.

    1 Oftfor was electedv- bishop of Worcester in 691, anIl, dying in 692, was succeeded by Ecgwine. But OsBryB, who is here called by.

    jESelred quondam coniux mea, was alive till 697. This anachronism is fatal to the charter and the endorse ment alike.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 37

    Siquis autem pertinacium contra hanc donationem fractoris animo uenire temptauerit, eamque infringere conatus sit, sciat se sub tremendo examine poenas de bitas luturum.

    *J< Ego Aethilred propriam donationem corrobo- rans, titulo sanctae crucis subscribsi. *¡* Ego Hae- adda episcopus consensi et subscribsi. »J< Ego Torhct- uuald, comes regis, consensi et subscribsi. »J< Ego Eaduuald consensi et subscribsi. Ego Cille con sensi et subscribsi. »J< Ego Osfritb consensi et sub scribsi. >J< Ego Ecfrith consensi et subscribsi. »J< Ego Tuddul consensi et subscribsi. ^ Ego Guthlac con sensi et subscribsi. t%* Ego Sigiuuald consensi et sub scribsi. »J< Ego Folchere consensi et subscribsi. »J< Ego Berhttred consensi et subscribsi. »J< Ego Oftfor episcopus, donationem quam a rege accepi, propria manu confirmans subnotaui.

    * ENDORSEMENT OF THE ABOVE CHARTER BY BISHOP ECGUUINi.

    Reuerentissimae semper memoriae pontificisOftfori ego Ecguuine, deo dispensante, successor in episcopa- tum existo. Monasterium autem cui nomen est Fle- danburg, quod in hac eadem cartula ex altera eius parte eidem praedicto praedecessori meo subscriptione regali traditum asseratur, huic uenerabili nostro se cundum saeculum Aethilhaeardae,1 quantum id a me fieri potest, in possessionem concedo; ea tamen con- ditione, ut semper mihi inibi coenobialis uitae statuta seruentur. Pro reconpensatione uero huius nostrae donationis, in loco cuius nomen est aet Stretfordae xx. cassatorum terram ab eo in ius aecclesiasticum accepi. Sciendum tamen me rationabili quadam causa conpulsum id uoluisse facere, ut ei xliiii. manentium terram pro uiginti manentium darem; id est ea con-

    1 jESelheard, MSelric, /ESelweard, and jECelberht, were the sons of Oshere, king of the Hwiccas.

    38 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    ditione ut post diem eius terra ista sine contradic- tioue alicuius ad Uuegernensem ecclesiam in ius epis- copalis sedis sit donata, mini et illi Oftforoque meo antecessori, in elemosinam sempiternam. Pax con- firmantibus atque seruantibus; minuentibus uero uel contradicentibus dispersio perueniat sempiterna.

    Aethelric. Aetheluueard. Aethelberht. Omolincg abbas. hii sunt confirmatores et testes.

    XXXIV. * AETHILRED OF MERCIA, 692.

    »{ < Tempore certo cadunt cuncta, quae in hoc saeculo possidentur, et perpetua possessione mane- bunt, quae propter Christum fideliter diuiduntur. Quapropter ego Aethelred, rex Merciorum, rogante me Oslauuo, qui aliquando fuit minister meus, et nunc manet in dei seruitio in ciuitate, quae nos- tratim dicitur Uuegerna cester, ut aliquam partem terrae, id est, X. manentium illi perdonarem. Et ego libenter petitioni eius adquiescens, particulam terrae illius, quam ille postulauit, cum campis siluis- que, et cum omnibus necessariis ad eam pertinenti- bus, deuota mente, propter Christum, et pro retri- butione ministerii eius, et laboribus, quos mecum diu patienterque tolerauit, iure Uueogornensis aecclesiae possidendum, et tamen, se uiuente uel etiam post obi- tum eius, cui uoluerit, dimittendum libenter conce- dendo trado: hac etiam conditione, ut cathedrae epis- copalis potestati nunquam auferatur, in dei omni- potentis nomine praecipio. Est autem praefati agelli particula iuxta fluuium, quem dicunt Saluuerpe, in uico, quem nobili uocitant nomine Uuicbold. Et ut clemosina mea, quam pro omnipotente domino fideli amico meo nec non et faustae1 congregationi do-

    1 MS. fauta.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 39

    nabo, eo amplius et altius coram deo aderescat, terram illam in libertatem totius reipuplicae, hoc est, in uectigalibus, in expeditionibus, in operibus, et in omnibus rebus concedens Ubenter donabo. Augen- tibus hanc donationem pro domino factam, augeat deus bona illius; diminuentes autem damnet et mi nuet regnum et potentiam eius et hic et in futuro saeculo. Amen. Hec autem acta est anno ab in- carnatione domini nostri Iesu Christi. dcxcii. coram his testibus infra scriptis.

    *Jf Ego Aethelred rex hanc donationem mea pro pria manu corroborans subscripsi. »J* Ego Berht- uuald, gratia dei archiepiscopus, consensi et subscripsi. *J* Ego Eguuine episcopus consensi et subscripsi. if* Ego Aethilheard consensi et subscripsi. Ego Aethiluueard consensi et subscripsi. »{< Haelric ab bas. ^ Ego Aethelberht consensi et subscripsi.

    Pehtat abbas. ^ Ego Aethelric consensi et sub scripsi. >Jf Taebba abbas. <i* Ego Osuuidus con sensi et subscripsi. »{< Eaduuald princeps. ^ Ego Scefthere consensi et subscripsi. Uualdhere pres- biter. Ego Eadberht consensi et subscripsi.

    Pineuuald exorcista.

    XXXV. OETHILRED, March, 692 or 693.

    *J* In nomine dni. n. Inu. xpi. saluatoris Quotiens scis ac uenerabilib: locis uestris Aliquid offerre ui- demur Uestra uobis reddimus non nostra Largim . . . Quapropter ego Hodilredus parens sebbi prouincia Eastsexanorum . Cum ipsius consensu propria uo- luntate Sana mente integroq: consilio Tibi hedilburge abbatissae Ad augmentum monasterii tui quae di- citur Beddanhaam . perpetualiter trado et de meo iure in tuo transscribo terram Quae appellatur ricinga

    40 CHARTAE ANGLOsAXONICAE.

    haam budinhaam deccanhaam angenlabeshaam Et campo in silua quae dicitur uuidmundesfelt Quae si- mul sunt coniuncta. xl. manentium usq: ad ter- minos quae ad eum pertinent Cum omnib: ad se pertinentib: Cum campis siluis pratis et marisco Ut tam tu quain posteri tui teneatis possidentis Et quae- cumq: uolueris de eadem facere terra liberam ha- beatis potestatem Actum mense martio et testes conpetenti numero ut subscriberent rogaui Si quis contra hanc donationis kartulam uenire temptauerit aut corrumpere Ante omnipotentem dm et ifim xpm filium eius et spm scm Id est inseparabilem trini- tatem Sciat se condemnatum et separatum ab omni societate xpiana [Manentem] hanc kartulam donationis in sua nihilominus firmitate. et ut firma et incon- cussum sit donum termini sunt autem isti huius taerre cum quib: accingi? ab oriente writolaburna ab aqui- lone centinces triow and hanchemstede ab australe flumen tamisa Siquis autem hanc donationem augere uoluerit augeat ds bona sua in regione uiuorum cum seis suis sine fine amen.

    Ego sebbi rex eastsax pro confirmatione sub- scripsi. Ego oedilraedus donator subscripsi. »{< Ego ercnuualdus episcopus consensi et subscripsi. Ego uuilfridus epis consens et suEsp. i{< Ego haedde epis consn et sb. Ego guda pr et abbas consentiens subs. *£i Ego egcbaldus pr et ab consen et subsp.

    *Jf Ego hagona pr et abtj cons et subsp.

    *J* Ego hooc pf et abb cons et subsp.

    Sig»{<num manus sebbi regis.

    Si^^num manus sigiheardi regis.

    Sig»{tnum manus suebredi regis.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 41

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.