useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XIV.
Signature:  XIV.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XIV. , S. 168
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XIV. , S. 168

    Graphics: 
    x

    XIV.

    * SUAEBHARD OF KENT, March 1st, 676.

    In nomine domini nostri Iesu Christi saluatoris! Ego Suabhardus rex Cantuariorum, anno secundo regni nostri, indictione iiii.sub die kalendarum Martis, cum consilio uenerabilis archiepiscopi Theodori atque consensu primorum meorum, sed et cum consilio quoque ac consensu patris mei Sebbe regis, terram quae dicitur In Sudaneie intra insulam Thanet, quae et continet antiquo iure xuiii. manentes, quibus modo addidimus curtem xii. manentes habentem, ultra in sulam in loco qui dicitur Sturgeh, cum siluis et palu- dibus, cum fluminibus et fontibus, cum prutis et po- mariis, cum domibus cunctisque utensilibus, et omnibus ad eandem pertinentibus rebus, in ipsa quantitate sicut antiquitus principes a regibus sibi perdonatam habu- erant, Aebbae abbatissae iure aecclesiastico ac monas- teriali, et quibuscunque successoribus ipsa uoluerit de- relinquere, tantum in domino, in sempiternum possi- dendam perdonamus; ita ut nec nobis nec aliquibus successorum nostrorum regum siue principum, aut etiam ecclesiasticarum dignitatum gradibus, nefario temeritatis ausu, aliquando infringere uel diminuere aliquid de ea liceat: sed pro remedio animae meae, et absolutione peccatorum meorum, ita ut praedixi, famuli* Dei perdonata absque aliqua laesione in aeuum permaneat. Igitur hanc terrarum praescriptarum lar

    CHARTAK ANGLOSAXONICAE. 19

    gitionem, non solum pro pecunia quadam seu1 pro- pinquitate, sed mercede quoque ab omnipotente deo, Aebbae abbatissae aeternaliter possidendam contra- dimus, et confirmamus. Hanc autem donationem meam cum consensu et uoluntate praecellentissimi regis Aedilredi fecimus. Quisquis autem haeredum successorum meorum regum Canciae, uel si quilibet saecularium dignitatum aut ecclesiasticarum, de supra- dicta donatione, quam pro aeterna remuneratione ani- mae meae omnipotenti deo, ad utilitatem famulantium ei, in ius monasteriale constat esse largitam, aliquid disrumpere aut inmutare uel irritum facere temptauerit, sciat se sine dubio omnipotenti deo fraudem facere, et proinde coram eo et sanctis angelis eius aeterno ana- themate reum. Quicunque uero haec quae largita praediximus sub pia protectione custodierit, uel pro dei intuitu misericorditer auxerit, sit benedictus in saecula, audiatque in die nouissimo tremendi exa- minis ab ipso iudice omnium Christo domino, aeternae benedictionis uocem, Uenite benedicti patris mei, per- cipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Manentem igitur hanc cartulam in sua semper firmitate, cum religiosis testibus signo dominicae cru ris, in hoc loco qui dicitur Dorouernis, stabiliter in aeuum confirmamus.

    i%* Ego Sueaberdus rex Canciae suprascripta signo sanctae crucis per propriam manum roboraui. if* Sig- num manus Gumbercti. Signum Gebredi. Sig- num Osfridi. tiff Signum Urbaldi. »{< Signum Hag- ona. >J* Signum Egisan. Signum Bernhardi. »{< Signum Sebbe regis. *Jf Signum Ecce. *Jf Signum Raban. *J* Signum Albercti. *J* Signum Gudhardi. *Jf Theodorus, gratia dei archiepiscopus, subscripsi.

    Ego Adrianus abbas subscripsi. <%* Ego Osuuini propria manu subscripsi. *Jf Signum manus Aedilredis regis Merciorum, dum ille infirmauerat terram nostram

    1 MS. sui.

    c 9

    20 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    in hoc loco crat qui dicitur Mirafeld atque Stapulford. Anno ab incaruatione Christi dclxxvi", Indictione iiii", viii. die mensis Ianuarii, prima feria.1

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.