useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  LXVI.
Signature:  LXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXVI. , S. 227
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXVI. , S. 227

    Graphics: 
    x

    LXVI.

    * AETHELBALD, 716.

    if* Aethelbaldus diuina dispensation rex Merci orum omnibus catholicae fidei cultoribus salutem per- petuam! Regi regum omnium et uniuersorum creatori magna cum exultatione gratias ago, qui me usque ad praesens cunctis inuolutum sceleribus patienter susti- nuit, misericorditer attraxit, et ad sui nominis agni- tionem parumper erexit. Unde ei adhaerere mihi bonum est et in ipso ponere spem meam. Sed quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi, ut placeam coram eo in lumine uiuentium; cum sine ipso nihil habemus, nihil sumus, nihil ualemus. Magna enim auiditate nostrae salutis auctor, et uniuersorum lar- gitor, acceptat nostra minima, ut causam habeat retri- buendi maxima et infinita gaudia. Sectantes eius doctrinam per opera misericordiae sic consolatur, di- cens, Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecis- tis. Hinc est quod cum dilecti confessoris mei Guth- laci anachoritae deuoti instructus fuissem consilio, precibus pulsatus, gratanter in hunc modum acquieui. Ad perpetuam securitatis memoriam hoc chirographo patenti dono, trado et concedo omnipotenti deo, beatae Mariae, et sancto Bartholomaeo de dominicis meis ad fundationem monasterii nigrorum mona- chorum, sub norma beati Benedicti deo famulantium, totam insulam Croylandiae ad sedem abbathiae, sepa ratam et separaliter obtinendam, cum quatuor aquis

    78 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    interclusam; uidelicet cum aqua quae dicitur Sche- pishe uersus orientem, et cum aqua quae uocatur Nene uersus occidentem, et cum aqua quae uocatur Southee uersus austrum, et cum aqua uocata Asendick uersus aquilonem, ubi communis seuuera est, inter Spaldeling et dictam insulam. Et continet dicta in sula in longitudine quatuor leucas, et tres leucas in latitudine cum mariscis adiacentibus uersus occidentem, ex opposito eiusdem insulae ex utraque parte aquae de Uueeland: cuius una pars uersus boream, uocata Gog- gislond, continet duas leucas in longitudine a ponte de Croyland, ubi fit ingressus ad insulam usque ad Aspath, et unam leucam in latitudine ab aqua de Uuee land in australi parte usque ad Apenholt, uersus boream iuxta ripam, et habet per totam longitudinem aequali- tatem latitudinis; et altera pars marisci in australi parte aquae de Uueeland continet in longitudine duas leucas a ponte de Croyland usque ad Southlake iuxta ripam ex opposito de Aspath; et habet in latitudine duas leucas ab aqua de Uueeland usque ad Finset iuxta aquam de Nene in australi parte eiusdem marisci, cum separali piscaría in aquis de Uueeland et Nene, usque ad supradictos utriusque marisci limites; et in aquis omnibus supradictam insulam ambientibus; unde quen- dam coenobitam Eueshamensem, probatae religionis uirum, nomine Kenulphum, ut secum eiusdem ordinis monachos probatos ibidem congregaret, abbatem con- stitui; praebens ei de thesauro meo ad aedificationem monasterii eiusdem, primo anno trecentas libras le- galis monetae, et per decem annos proxime sequentes quolibet anno centum libras; concedendo eisdem licen- tiam ad uillam aedificandam ibidem, siue includendam, quantum ex iis duobus mariscis uersus occidentem dictis monachis pro se et suis placuerit. Quare uolo, quod praedicti monachi habeant ista dona mea cum omnibus appendiciis libera et soluta ab omni onere saeculari in perpetuam eleemosynam meam, cum omni

    CHARTAE ANGLOSAXONICAB. 79

    commodo, quod euenire aut extorqueri potent infra dictos limites, tam subter terram, quam supra; cum communa pasturae pro omni genere animalium om nibus seisonis sibi, et hominibus suis, siue tenentibus suis secum ibidem moram facientibus ex utraque parte aquae de Uueeland; uidelicet, ex una parte usque ad agTum de Medeshamsted, et ex altera parte usque ad aedificia de Spaldelyng; cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus, quas regia potestas liberius alicui aecclesiae in regno meo contulerit temporibus retroactis. Et districte praecipio quod si quis contra hoc meae authoritatis testamentum aliquod machinari impedimentum praesumpserit, quo minus pacifice pos- sideant aliqua per me data et concessa, centum libras legalis monetae thesauro meo persoluet, necnon dictis monachis pro damnis et expensis digne satisfaciet. Deprecor omnes posteros meos mihi ad regnum suc- cedentes, ut hanc poenam et censuram meam ita obseruent inuiolatam, sicut uoluerint recipere debitae iustitiae praemium, et euadere rapacitatis supplicium. Qui uero istam eleemosinam meam prouexerit et de- fensauerit, in sorte electorum dei remuneretur aeter- naliter. Firmatum est hoc chirographum meum in anno ab incarnatione Christi dccxvi. quod et his pro- babilibus testibus sanctae crucis indicio subnotatur.

    »{< Ego Aethelbaldus rex Merciorum gratuito con sensu confirmaui. *J* Ego Brihtuualdus Dorobernensis archiepiscopus ratificaui. »J* Ego Uuynfridus Mer ciorum episcopus approbaui. *Jf Inguualdus Londi- niensis episcopus mere consensi. »{< Ego Aduuinus Lichfield episcopus adoptaui. *J* Ego Tobias Rof- fensis episcopus collaudaui. tiff Ego Aethelredus abbas de Bardeney multum affectaui. »J* Ego Ecgbaldus abbas de Medeshamsted illud fieri deuote rogaui. »{< Ego Eggo comes Lincoln consilium dedi. *J* Ego Leofricus comes Leycestriae assensum praebui. i{< Ego Saxuulphus filius Saxuulphi comitis corroboraui.

    80 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    *J* Ego Inguulphus presbyter et humilis minister uo- catus audiui. »{< Ego Aethelbaldus, licet indignus, patientia tamen diuina regni Merciorum gcro guber- nacula, summa cum fiducia auctori meo Christo redeo humiliter: de quo prophetice scribitur in psalmo, Miserationes eius super omnia opera eius; eiusdem pietati me totum submitto, et sanctae matris aecclesiae precibus, beneficiisque spiritualibus commendo.

    LXVII AETHELBALD, 710—717

    »{< In nomine domini Ihesu! Ego Aethilbald, ex diuina dispensatione Mercensium rex, rogatus a sancta familia Christi consistenti in loco cui no- men est Uigranceastre, aliquam agelli partem in qua sal confici solet, ad meridianam plagam numinis quod dicunt Saluuerpe, in loco qui dicitur Lootuuic et Coolbeorg, ad construendos tres casulos et sex ca- minos, pro redemptione animae meae, in uoluntariam possidendi libertatem, concedens donabo; sex alios a supradicta Christi familia caminos, in duobus casulis, in quibus similiter sal conficitur, uicarios accipiens, ad aquilonalem uidelicet partem fluminis memorati cui uocabulum est Saluuerpe. Hanc autem mutuam uicissitudinem idcirco fecisse nos constat, quia utrisque nobis magis aptum esse uisum est.

    »{< Hanc autem libertatem ego Aethelbaldus, rex Merciorum, signo sanctae crucis confirmabo. tlJf Ego Eguuinus episcopus. *J* Ego Uuilfridus dux. >J* Ego Aetheluuard dux. *^ Ego Stronglic dux. Ego Sigberhtus minister. »{< Ego Eadberht minister. i{< Ego Oba minister. *J* Ego Eaduulf minister.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. SI

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.