useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  XXVI.
Signature:  XXVI.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXVI. , S. 180
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. XXVI. , S. 180

    Graphics: 
    x

    XXVI.

    « BERHTUUALD, July 30th, 685.1

    *Jf Ea quae secundum timorem et amorem domini religiosa largitionis deuotione diffiniuntur, quamuis so lus sermo sufficcret, tamen, pro incerta futurorum tem- porum conditione, scriptis publicis et documentorum pestis sunt confirmanda. Quapropter ego Berthuual- dus, regnante domino rex, pro remedio animae meae et indulgentia commissorum criminum, aliquam terram conferre largirique Aldelmo abbati decreueram; id est illam de orientali plaga fluminis, cuius uocabulum est Temis, inxta uadum qui appellatur Sumerford, xl" cassatos: ea scilicet definitione ut omni serui- tute saecularium potestatum portio terrae illius perpe- tualiter sit libera, ad seruiendum necessitatibus mona- chorum deo seruientium, in monasterio quod nomi- natur Maeldubesburg. Et ut firmius ac tenacius haec deuotio in perpetuum roboretur, etiam praecellentis- simum monarchum Athelredum regem ad testimo nium asciuimus; cuius consensu et eonfirmatione haec munificentia acta est. Si quis contra hanc dona- tionem uenire temptauerit, aut tyrannica fretus po- testate uiolentcr inuaserit, sciat se in tremendo cunc- torum examine coram Christo rationem redditurum. Actum publice in synodo iuxta uadum Berghford; mense Iulio, tricesima die mensis eiusdem, Indic- tione xm", Anno ab incarnatione domini sexcentesimo

    XXXV0.

    XXVII. EADRIC OF KENT, June, 686.

    In nomine saluatoris, cuius pietate regimen asse- quuti sumus, quo etiam gubernante regnamus, et om-

    1 The date 635 is undoubtedly false. Supposing an L to have been omitted in the transcription, we ean

    reconcile the indiction with the year, and account for the mention of jESelred of Mercia.

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 31

    nia quae habere cognoscimur ipso largiente habita pos sidentis! Pro qua re ego Eadricus, rex Cantuariorum, a praesenti die et tempore, terram iuris mei, quamuis praetium competens acceperim, hoc est argenti libras decem, in monasterio beati Petri apostolorum principis quod situm est iuxta ciuitatem Dorouernis, una cum consensu meorum patriciorum, in perpetuum donaui et dono: quae supradicta terra coniuncta est terrae quam sanctae memoriae Lotharius, quondam rex, beato Petro, pro remedio animae suae, donasse cognoscitur; quae terra determinatur, ex una parte habet uadum quod appellatur Fordstreta publica indirectum, et a parte al!a flumen quod nominatur Stur; omnes terras sationales, cum pratis, campis, siluis, fontanis uel mariscum quod appellatur Stodmersche, cum omnibus ad supradictam terram aratrorum trium pertinentia, beato Petro, eiusque familiae in qua nunc praeesse Adrianus abbas dinoscitur, tradidi possidendam, et quicquid exinde facere uoluerint, utpote domini, libe- ram habeant potestatem. Sicut donatum est manere decerno; nunquam me haeredesque meos uel succes- sores contra banc donationis meae cartulam, ullo tem pore, esse uenturos: quod si aliquis praesumpserit, sit separatus a participatione corporis et sanguinis do mini nostri Iesu Christi, manente hac cartula nihilo- minus in sua firmitate. De quibus omnibus supra- dictis ac a me definitis, ut ne aliquis in posterum sit aduersitas, propria manu signum sanctae cruris ex- pressi, et sanctissimum atque reuerentissimum Theo- dorum archiepiscopum nostrum ut subscriberet rogaui, et alios testes similiter. Actum in mense Iunio, In- dictione xmi4.

    Ego Aedricus rex in hanc donationis meae car tulam signum sanctae cruris expressi.»{< Ego Theo- dorus, archiepiscopus gratia Dei, subscripsi. i{<

    32 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    XXVIII. * BALDRED, Aug. 688.1

    »J< In nomine domini dei nostri et saluatoris nostri Iesu Christi! Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre quid possumus ; iccirco terrenis ac caducis aeterna coelestis patriae praemia mercanda sunt. Qua- propter ego Baldred aliquam terram Aldelmo abbati impendere decreui, id est iuxta flumen Abon et circa siluam quae uocatur Stelcanleag et Crebanburg c. ma- nentes; et ab eo c. cassatos pro uice suscepi, id est ex plaga orientali siluae cuius uocabulum est Bradon: et hoc cum consilio et confirmatione Kentuuini regis et omnium principum ac senatorum eius roboratum est. Si quis contra haec scripta uenire temptauerit, sciat se ante tribunal aeterni iudicis et coram sanctis angelis rationem redditurum. Scripta est haec donatio, immo uicaria commutatio, mensc Augusto, Ind. Ia, Anno ab incarnatione Christi dc. octuagesimo octauo.

    *¡* Ego Headdi episcopus confirmaui. *¡* Signum manus Ceduuallaniregis. »J<Signum manus Baldredi. *¡* Signum manus Cisi. »!< Ego Uuudda subscripsi. »J<Ego Uuinberchtus subscripsi.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.