useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  LXXIII.
Signature:  LXXIII.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXIII. , S. 235
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. LXXIII. , S. 235

    Graphics: 
    x

    LXXIII.

    * INI OF WESSEX, 725.

    *J* Adiuua nos deus salutaris noster! Quaecunque secundum decreta canonum, atque aecclesiastica in stitute, salubri consilio diffiniuntur, tanquam sermo

    86 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    tantum absque textu sufficeret, tamen quoniam plerum- que nostris temporibus tempestates, et turbines saecu- larium rerum, etiam portas aecclesiae pulsant, iccirco operae praetium censuimus, ob cautelam futurorum, ea quae diffinita sunt paginis scripturarum annectere, ne inposterum obliuioni tradita ignorentur. Qua propter ego Ini, regali fretus dignitate a domino, cum consilio Sexburge reginae et licentia Beorhtuualdi Dorober- nensis aecclesiae pontificis, et omnium suffraganeorum suorum, necnon etiam hortatu Baldredi et Aethelhardi subregulorum, aecclesiae uetustae, quae est in loco qui dicitur Glasteie, quam magnus sacerdos et pontifex summus angelorum obsequio sibi ac perpetuae uirgini Mariae, beato Dauid, multis et inauditis miraculis, olim se sanctificasse innotuit, ex hiis, quae paterna haeredi- tate possideo et in dominium peculiare teneo, locis con- tinuis et congruentibus concedo, ad supplementum uitae regularis, et ad usum monachorum: Brente de cem hidas, Souuig duodecim hidas, Pultun uiginti hidas, Dulting uiginti hidas, Blendeneie unam hidam, cum hiis omnibus que antecessores mei eidem aecclesiae contulcrunt: Keneuualchius, qui sancto Theodoro ar- chiepiscopo intcrueniente, Ferlingamere, Boekereie, Godeneie, Martineseie, Eadredeseie; Kentuuinus rex qui Glastingie matrem sanctorum uocare solitus fuerat, et eam ab omni saeculari et aecclesiastico obsequio immunem statuit, et hanc priuilegii dignitatem con cessit, ut habeant fratres eiusdem loci potestatem elegendi, et constituendi sibi rectorem iuxta regulam sancti Benedicti: Haedde episcopus qui, Caeduualla annuente et propria manu, licet paganus, confirmante, Lantocal: Baldred qui Penuuard, sex hidas: Aethel- uuard, qui Poholt, sexaginta hidas, me annuente et confirmante, dederunt. Quorum ego deuotioni et benignae petitioni assentio, et contra malignantium hominum et oblatrantium canum insidias, regalium munimine inuigilo literarum; quatinus aecclesia domini

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 87

    nostri Ihesu Christi, et perpetuae uirginis Mariae, sicut in regno Britanniae est prima, et fons et origo totius religionis, ita et ipsa supereminentem priuilegii obti- neat dignitatem, nec ulli omnino homini ancillare ob- sequium faciat in terris, quae super choros angelorum dominatur in coelis. Igitur summo pontifice Gregorio annuente, et ut matrem domini sui in sinum et protec- tionem sanctae Romanae aecclesiae, me licet indignum cum ipsa suscipiente, consentientibus etiam omnibus Britanniae regibus, archiepiscopis, episcopis, ducibus atque abbatibus, statuo ego atque confirmo; quatinus omnes terrae et loca, et possessiones beatae Mariae Glasteie sint quieta, et ab omnibus regiis exactionibus et operibus que indici solent, uidelicet expeditione, pontis arcisue constructione, et ab omni archiepisco- porum et episcoporum promulgationibus et perturbati- onibus, sicut in antiquis eiusdem aecclesiae cartis ratum esse inuenitur, et a praedecessoribus meis, Keneuual- chio, Kentuuino, Caeduualla et Baldredo confirmatum esse dinoscitur, inconcussa et illibata permaneant. Et quaecumque immerserint causae, in homicidiis, sacri- legiis, ueneficiis, furtis, rapinis, in dispositione aeccle- siarum, et descriptione et ordinatione clericorum, in conuenticulis sinodalibus, et in omnibus iudiciariis ex- aminationibus, absque ullius hominis praeiudicio, ab- batis et conuentus dispositione diffiniantur; sed et om nibus regni mei regibus, archiepiscopis, episcopis, duci bus, et principibus, super honorem suum et amorem meum praecipio, et omnibus, tam meis quam eorum ministris super salutem corporis sui praecipio, ne ullus eorum in insulam domini nostri Ihesu Christi, et per petuae uirginis Mariae Glasteie, nec eiusdem aecclesiae possessiones, causa placitandi, perscrutandi, rapiendi, percipiendi, interdicendi, uel aliquid faciendi quod ibi dem deo famulantibus possit esse in scandalum, audeat intrare. Illud autem omnipotentis dei et perpetuae uirginis Mariae, et beatorum Petri et Pauli et omnium

    88 CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    intercessione sanctorum, interdictione interdico, ne in ipsa Glastoniensi aecclesia, nec in aecclesiis sibi sub- ditis, uidelicet, Souuig, Brente, Merlinge, Scapeuuic, Strete, Budcaleth, Piltun, nec in earum capellis, sed nec in insulis aliqua interueniente occasione episcopus cathedram sibi episcopalem statuere, nec missas so- lempne celebrare, nec altaria consecrare, nec aecclesias dedicare, nec ordines facere, nec aliquid omnino dis- ponere praesumat, nisi ab abbate, uel a fratribus inui- tatus fuerit; quod si ad haec inuitatus fuerit nihil de rebus aecclesiae sed nec de ipsis oblationibus ipse sibi aliquid usurpet. Duobus in locis ex ipsius aecclesiae possessionibus duas ei delegamus mansiones, unam in Poholt, alteram in uilla que Piltona dicitur, ut habeat ubi adueniens hospitetur, uel inde ueniens, sese reci- piat. Neque enim eum ibi, nisi importunitate tem- poris aut molestia corporis detentus fuerit, aut ab abbate, uel a fratribus rogatus fuerit, nec amplius quam cum tribus aut cum quatuor clericis, pernoctare licet. Hoc etiam prouideat idem episcopus, ut sin gulis annis cum clericis suis qui Fontanetum sunt, ipsam matrem suam Glastoniensem uidelicet aeccle- siam, feria secunda post ascensionem domini, cum Le tania recognoscat. Quod si superbia inflatus eam distulerit, et quae superius dicta et confirmata sunt, preuaricauerit, mansiones sibi superius delegatas amit- tat. Abbas uel monachi a quocumque uoluerint episcopo qui pascha canonicum celebret, aecclesiastica sacramenta in Glastoniensi aecclesia, aut in aecclesiis sibi subiectis, aut in earum capellis percipiant. Quis quis autem huius meae munificentiae, et libertatis tes- tamentum, quouis deinceps tempore, aliqua occasione, cuiuslibet etiam dignitatis uel professionis uel gradus, peruertere uel in irritum deducere temptauerit, sciat se cum Iuda proditore aeterna confusione edacibus inefiabilium tormentorum periturum flammis. Scripta est autem huius donationis et priuilegii pagina,

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE. 89

    anno dominicae incarnationis septingentesimo uicesimo quinto, indictione quarta, sub presentia Ine regis, et Beorhtuualdi Dorobernensis pontificis, ueuerandorum- que antistitum Danielis atque Fordredis et aliorum, quorum nomina inferius annotantur.

    »{< Ego Ini rex propriae manus subscriptione hanc donationem et libertatem, sub sigillo sanctae crucis, ratam fieri decerno. »{< Ego Aethilburga regina con- sensi. ^ Ego Baldredus rex confirmaui. »{< Ego Aethilhard frater reginae consensi. *J* Ego Beorht- uualdus Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus, Ine regis donationem et libertatem sub sigillo sanctae crucis coroboraui. »{< Ego Daniel plebis dei inspec tor, adquieui. »{< Ego Fordredus episcopus signum crucis impressi. »{< Uualdhere praefectus, Bruta praefectus, Aethelheard, Umming praefectus, Uuin- celin comes, cum praesentia populationis consense- runt et firmauerunt.

    LXXIV. * INI, 725.

    »{< Siquidem salutaribus instruimur eloquiis, amicos nobis de mammona iniquitatis faciendos esse, qui nos in aeterna recipient tabernacula; unde ego Ini rex Uuestsaxonum, una cum coniuge Aethilburge, porti- unculam terrae, que nobis diuina dispensatione collata est, dei seruorum mancipare usibus decreuimus, qua nobis amplior in haereditate iustorum portio tribuatur; terram uidelicet quae sic appellatur, Souuig XIi. manen- tium,Christi familiae, quae in Glastingburi omnipoten- ti domino uoluntariae deuotionis obsequium impendit, liberali munificentia collatam, cum conscientia et con sensu uenerandi pontificis Fortheres, inconuulsa col- latione donauimus possidendam. Ut certioribus docu- mentis praefata concessio roboretur, propriis subscrip- tionibus ipsius donationis titulum firmamus; praesen-

    4

    CHARTAE ANGLOSAXONICAE.

    tium quoque testium infra subiectis annotationibus ius testium plurimorum ratum stabileque curauimus efficere iudiciis. Siquis uero cuiuslibet dignitatis uel potentiae, quouis deinceps tempore, qualibet occasione, hanc infringere tyrannica fretus presumptione colla- tionem temptauerit, sit a collegio catholicae aecclesiae separatus. Siquis uero pia praeditus intentione hoc probare ac defendere curauerit, amplificet deus por- tionem eius in terra uiuentium. Scripta est autem haec cartula huius donationis anno ab incarnatione domini dccxxv, indictione octaua; et haec sunt terri- toria, etc.

    »{< Ego Ini subscripsi. »{< Ego Fortherus epi- scopus consensi et subscripsi: cum multis aliis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.