useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici I, ed. Kemble, 1839 (Google data)  CXXXIX.
Signature:  CXXXIX.

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXXXIX. , S. 317
 

ed.
Current repository
Codex Diplomaticus Aevi Saxonici, Nr. CXXXIX. , S. 317

    Graphics: 
    x

    CXXXIX.

    * OFFA, Sept. 22d, 780.

    *J* In nomine omnipotentis dei et domini nostri Ihesu Christi, qui uiuit in saecula! Ego Offa, dei gra tia concedente, rex Merciorum simulque nationum in circuitu, sciens certe, quod cuncta quae humanis con- spiciuntur optutibus transitoria esse, et quae conspici non possunt aeterna fieri, et quod cum his transitoriis aeterna mercari possunt. Ideoque pro mea meorum- que propinquorum perpetua animae salute, dabo libenti animo ad episcopalem sedem Uuigorcestrensis aeccle- siae, petitione uenerabilis episcopi Tillheri regalem uicum, Croppanthorn nominatum, supra ripam fluminis ab incolis Afene uocati, antecessorum meorum prae- cepto positum cum omnibus membris per loca uaria fundatis, et nominibus segregatis ad uicum eundem pertinentibus. Ad Croppethorne . vii . manentes, ad Neotheretune . I. aet Elmlege . i i . aet Criddesho . i . aet Ceorletune . xmi . aet Heantune xv. aet Benning- uuyrSe . x. Quae in unum collectae sunt . l . manen tes. Insuper dedi ad praedictam aecclesiam biblio- thecam optimam, cum duabus armillis ex auro pu- rissimo fabricatis, conditione facta inter me et epis- copum, ut memoria animae meae in praedicta aec- clesia sit in aeternum. Facta est autem huius telluris donatio ad Fledanburh, ubi episcopus Tilhere mihi meisque optimatibus dignum preparauit conuiuium.

    1G8 CHARTAK ANGLOSAXONICAE.

    Eoque namque anno praedictus episcopus ad Bre- gantforde uenit et licentiam a me quaesiuit ut medie- tatem uiculorum supra scriptorum, scilicet xxv. ma- nentes, parentibus suis tribuere posset; et ego prin- cipum meorum consensu, petitioni episcopi ipsius con- sensi; eo tenore, ut quisquis habuerit aliquem ex ipsis uiculis, uenerabili episcopo Tillhere omnibusque suis successoribus seruitium faciat in uectigalibus, et expe- ditionibus, omnibusque aliis subiectionibus qualescum- que episcopus ipse suique successores mihi meisque successoribus persoluere debuerint. Si uero aliquis ex ipsis bominibus deliquerit, uel de patria in exilium missus fuerit, uel alio aliquo modo de honore pulsus fuerit, terra ipsa sine omni refragatione, antiquae aecclesiae in Uuigreceastre restituatur. Praecipientes quoque iubemus, et auctoritate summae et indiuiduae Trinitatis mandamus, ut nullus successorum nostro- rum, quicunque fuerit, rex, dux, episcopus, comes, uicecomes, aut aliqua magna paruaue persona, hanc nostram donationem in nullo uiolare praesumat. Si uero quis temerarius, uel auaritia diabolica seductus, huic nostrae auctoritati obuiare, aut eam frangere uel minuere in aliquo, temptauerit, sciat se separaturum anathematis uinculo ab omnium sanctorum consortio, et cum angelis apostaticis infernali submersurum iudi- cio. Conscripta est autem huius telluris donatio, at- que supradicta consensio, a me atque meis principibus quorum infra signa et nomina caraxantur in loco ce- lebri ad Bregantforde. Anno incarnationis dominicae .dcc.lxxx. indictione . iil. regni mei anno wiii. mense Septembri, die, quo passio Thebaidae legionis a fidelibus dei famulis celebratur.

    *¡* Ego Offa dei dono rex Mercensium, hanc meam donationem ac consensionem signo sanctae crucis mu- niens confirmo. *¡* Ego KyneSryS, dei gratia regina, huic donationi et consensioni regis consensi. *¡* Ego Iambertus, Dorobernensis archiepiscopus, consensi et

    CHARTAS ANGLOSAXONICAE. 169

    subscripsi. *Jf Ego Eadbertus episcopus conseusi et subscripsi. »J4 Ego Ceoluulfus episcopus conseusi et subscripsi. *¡* Ego Tilhere episcopus consensi. »J< Signum manus Bradani principis. »J< Signum manus Brihtuualdi ducis. *¡* Signum manus Eadbaldi principis. »¡* Signum manus Eadbaldi principis. i%f Signum manus Esnis principis. *¡* Signum manus Huuithusys principis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.